|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hujusmodi dictiones
significent divinam essentiam. Quidquid enim ad se dicitur in
divinis, substantialiter dicitur, et essentiam significat; sed
hujusmodi dictiones secundum suum nomen non referuntur ad aliud, sed ad
se dicuntur. Ergo sunt essentialia.
2. Praeterea, secundum Boetium, omnia praedicamenta mutantur in
substantiam, cum in divinam praedicationem venerint, praeter ad
aliquid. Sed numerus et unitas videntur ad quantitatem pertinere.
Ergo sunt essentialia.
3. Si dicas, quod significant essentiam quando adjunguntur termino
essentiali, ut cum dicitur unus Deus; et notionem, quando
adjunguntur personali, ut cum dicitur unus pater. Contra.
Quaecumque dicuntur non secundum unam rationem, aequivoce dicuntur.
Sed non est eadem ratio unitatis personalis et essentialis; sicut nec
est eadem ratio distinctionis essentialis et personalis. Ergo videtur
quod aequivoce de eis dicantur.
4. Item, unum pertinet ad essentiam; unde dicimus, quod pater et
filius sunt unum propter essentiae unitatem. Sed cum multitudo
constituatur ex uno, ad quodcumque genus pertinet significatio unius,
et significatio multitudinis. Ergo videtur quod etiam omnia nomina
significantia distinctionem vel pluralitatem, significent essentiam.
1. Contra, quidquid essentialiter dicitur, de singulis personis
praedicatur. Sed termini numerales non praedicantur de patre: non
enim potest dici, quod pater sit duo vel tres. Ergo videtur quod non
significent essentiam, et ita nec unum, quod est pluralitatis
principium.
Respondeo dicendum, quod, ut patet ex dictis, art. antec., in
divinis non est aliqua unitas et multitudo, nisi secundum quod unum et
multa dividunt ens commune. Et hoc modo, ut dictum est, non addunt
aliquid supra ens, de quo dicitur unitas vel multitudo, nisi secundum
rationem. Unde sicut ens communiter se habet ad absoluta et relativa,
et similiter distinctio et indistinctio, quae secundum rationem
adduntur, ita et unum et multa quae dividunt ens commune. Et ideo
secundum quod diversis adjunguntur significant essentiam vel notionem.
Unitas enim essentialis est ipsa essentia divina secundum quod est
indivisa, et unitas personalis patris est unitas proprietatis secundum
quod non est divisa: et similiter multitudo vel pluralitas personarum
sunt ipsae personae secundum quod sunt distinctae: et quia non est ibi
aliqua distinctio essentiarum, ideo nec aliqua pluralitas essentialis.
Ad primum igitur dicendum, quod hujusmodi dictiones, secundum
rationem quam addunt eis de quibus dicuntur, non ponunt relationem,
nec aliquid; et ideo secundum nomina quae imponuntur ab hujusmodi
rationibus, non referuntur ad aliud; sed quantum ad illud circa quod
ponitur ista ratio, possunt importare et absolutum et relatum.
Ad secundum dicendum, quod, ut dictum est, art. 2 hujus quaest.,
pluralitas non venit in divinam praedicationem ex multitudine quae est
species quantitatis; et ideo ratio non procedit.
Ad tertium dicendum, quod ratio unitatis ponit ens indivisum
simpliciter: unde abstrahit a quolibet modo distinctionis: unde
secundum unam rationem communem dicitur persona una et essentia una,
quamvis sit non una ratio distinctionis in speciali. Unde ex hoc non
habetur quod aequivoce praedicetur.
Ad quartum dicendum, quod sicut ens absolute dictum intelligitur de
substantia, ita unum absolute dictum, prout significatur in neutro
genere, quod substantivatur, importat unitatem absolute et significat
unitatem substantiae. Sed talis unitas non constituit numerum
personarum, sed constitueret numerum essentiarum, si essent ibi. Sed
in masculino genere non significat unitatem absolute, sed ponit
unitatem circa terminum cui adjungitur, quia adjectivum est; unde
importat unitatem convenientem illi termino. Et ideo cum dicitur unus
Deus, importat unitatem essentialem: et cum dicitur unus pater,
importat unitatem personalem: et haec unitas constituit numerum
personarum, qui ad relationem pertinet.
Et per hoc patet responsio ad illud quod in contrarium objiciebatur.
|
|