|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo sit diversitas.
Sicut enim unum in substantia facit idem, ita multitudo in substantia
facit diversitatem. Sed dicit Hilarius, quod pater et filius et
spiritus sanctus sunt quidem per substantiam tria, per consonantiam
vero unum. Ergo est ibi diversitas.
2. Praeterea, sicut unum dicitur ex eo quod non dividitur, ita
multa vel plura dicuntur ex eo quod dividuntur. Sed pater et filius
sunt plures. Ergo videtur quod ibi sit divisio.
3. Item, alienum denominatur ab alio. Sed filius est alius a
patre. Ergo potest etiam dici alienus.
4. Item, videtur quod possit dici singularis: quia singulare
significat aliquid demonstratum, subsistens in natura communi. Sed
hoc modo est pater. Unde supra, dist. 19, dixit Damascenus quod
se habet sicut individuum. Ergo videtur quod possit dici singularis.
5. Praeterea, videtur quod possit dici unicus, per hoc quod cantat
Ecclesia: trinum Deum, unicumque cum favore praedicat.
6. Item videtur quod non possit ibi esse discretio. Discretum est
enim quaedam differentia quantitatis. Sed in divinis non est
quantitas. Ergo nec discretio.
7. Et quaeritur generaliter, quid de hujusmodi possit concedi in
divinis.
Respondeo dicendum, quod circa fidem Trinitatis, fuerunt duae
haereses: scilicet Arii, qui induxit pluralitatem essentiae; et
Sabellii, qui abstulit pluralitatem personarum; quorum utrumque
concedit fides Catholica; et ideo ea oportet concedere quae utrique
haeresi adversantur, et ea negare quae utrique sunt consona. Unde
contra Arium quatuor ponit Ecclesia: scilicet essentiae unitatem, et
ex hoc confitetur Deum unum, et negat diversitatem. Secundo
essentiae divinae simplicitatem; et ideo confitetur simplicem et negat
multiplicitatem vel divisionem, quae ponit rationem totius et partis,
quae simplicitati adversantur, et similiter separationem. Tertio
ponit similitudinem in natura deitatis, prout significatur ut forma
quaedam; et ideo praedicat filium similem patri et negat alienum: quia
alienum dicitur quod est extraneum a natura alicujus. Quarto ponit
indivisam virtutem et magnitudinem trium personarum, et ideo ponit
aequalem et negat disparem vel inaequalem. Similiter contra Sabellium
quatuor ponit. Primo naturae communicationem pluribus suppositis, et
ideo praedicat pluralitatem et excludit singularitatem. Secundo ponit
quod ista pluralitas non est tantum rationis, sed etiam rei, quia sunt
tres res; et ideo praedicat discretionem, et excludit unicum. Tertio
ponit in istis rebus personalibus esse ordinem originis; et ideo
praedicat discretionem quae ordinem quemdam importat, et excludit
confusionem. Quarto ponit tres personas unitas societate quadam
amoris, qui est spiritus sanctus, et ideo praedicat consonantiam, ut
patet ex Hilario et excludit solitudinem.
Ad primum igitur dicendum, quod unum in substantia prout significat
essentiam, facit idem; et similiter multitudo in substantia, quae est
essentia, facit diversum. Sed cum dicit Hilarius quod sunt per
substantiam tria, accipit substantiam pro hypostasi non pro essentia.
Ad secundum dicendum, quod ubi est numerus simpliciter, ibi est
divisio vel per essentiam vel per quantitatem. Sed talis numerus non
est in divinis, sed numerus quidam, ut dictum est; et ad istum
numerum sufficit distinctio relationum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis filius dicatur alius a patre, non
tamen dicitur alienus, quia hoc sonat inextraneitatem naturae;
denominatur enim alienum ab alietate naturae, et non ab alietate
suppositi.
Ad quartum dicendum, quod persona divina non potest dici singularis
proprie, quia singulare est cujus essentia est incommunicabilis;
essentia autem patris non est incommunicabilis.
Ad quintum dicendum, quod ratione dicta non potest Deus dici unicus;
et si inveniatur, improprie accipitur unicus pro uno; et ita
glossandae sunt omnes auctoritates tales, in quibus aliquod
praedictorum ponitur.
Ad sextum dicendum, quod discretio non salvatur in divinis quantum ad
rationem quantitatis, sed solum quantum ad rationem ordinis.
Ad quaestionem patet responsio per jam dicta.
|
|