|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Trinitas sit nomen
essentiale. Quidquid enim ad aliud non refertur, est essentiale.
Sed Trinitas, secundum nomen suum, est hujusmodi. Ergo et cetera.
2. Praeterea, quidquid praedicatur de singulis personis et de
omnibus simul singulariter et non pluraliter, est essentiale. Sed hoc
nomen Trinitas videtur hujusmodi esse: quia Trinitas dicitur quasi
trium unitas, et illa unitas significat divinam essentiam. Unde cum
possit dici, pater est essentia, et unitas essentiae, potest dici
quod est unitas trium, et ita quod est Trinitas, et similiter filius
et spiritus sanctus: et hi tres sunt una Trinitas et non plures
Trinitates. Ergo videtur quod sit essentiale.
3. Si dicas quod non, quia est collectivum personarum. Contra,
secundum Bernardum, inter omnes unitates arcem tenet unitas
Trinitatis. Sed inter omnes unitates est minor illa quam importat
nomen collectivum. Ergo videtur quod non sit collectivum, et ita
nullo modo significat relationem.
1. Contra est quod dicit Boetius, quod ipsum nomen Trinitatis ad
relationem pertinet. Ergo non est essentiale.
Respondeo dicendum, quod in nomine Trinitatis importatur unitas et
numerus quidam; sed unitas in divinis dicitur dupliciter: scilicet
unitas essentialis, et unitas personalis. Unde quidam dicunt quod
nomen Trinitatis importat unitatem personalem; et secundum eos sic
exponitur Trinitas quasi ter unitas, quia sunt ibi tres unitates
personales; et secundum hoc absolute relationem significat. Alii
dicunt, quod unitas importata, est unitas essentialis; et sic isti
exponunt, Trinitas, idest, trium unitas; sicut etiam Isidorus in
littera exponit. Unde et hoc videtur convenientius esse cum nos a
Trinitate nominemus Deum trinum; et non potest dici ter unus: quia
cum dicitur Deus unus significatur unitas essentialis; et secundum hoc
Trinitas significat utrumque, scilicet unitatem essentiae, et
distinctionem personarum.
Ad primum igitur dicendum, quod Trinitas quantum ad id ad quod
significandum imponitur, non significat relationem, sed numerum; unde
secundum nomen, ad aliud non refertur, sed quantum ad ea circa quae
ponitur numerus iste in divinis significat ipsas relationes, quae solum
in divinis numerantur; et non addit aliquid secundum rem, sed tantum
rationem negationis, ut dictum est, in hac dist., q. 1, art.
3; et hoc convenit Trinitati, scilicet quod sit ad aliquid, non
inquantum est Trinitas, sed inquantum est Trinitas divina; unde
habet relationem implicitam.
Ad secundum dicendum, quod haec est falsa: pater est Trinitas.
Quamvis enim hoc nomen Trinitas propter modum significandi, quia
significatur in abstracto, significet unitatem essentiae in recto, et
numerum personarum in obliquo quantum ad etymologiam nominis, prout
dicitur Trinitas, trium unitas; tamen quantum ad impositionem nominis
est e converso. Impositum est enim nomen ad significandum ab ipso
numero qui in nomine importatur. Unde quantum ad veram nominis
significationem idem significatur cum dicitur Trinitas, ac si
diceretur: tres personae unius essentiae; sicut Magister exponit.
Unde patet quod pater non potest Trinitas dici. Similiter cum
dicitur: Deus est trinus, significatur quod est habens tres personas
in una essentia, unde ly Deus supponit tunc vel essentiam vel
suppositum indistinctum.
Ad tertium dicendum, quod hoc nomen Trinitas habet aliquid simile cum
nomine collectivo, non tamen est vere collectivum. In collectivo enim
est duo considerare, scilicet multitudinem eorum quae colliguntur,
quae simpliciter sunt per essentiam divisa, et id in quo colliguntur,
quae est minima unitas. Sed in nomine Trinitatis est e converso quia
illud in quo colliguntur tres personae, est maxima unitas scilicet
unitas essentiae; personae autem quae colliguntur, habent minimum de
ratione realis multitudinis tamen est aliqua similitudo inquantum est
aliquis numerus et aliqua unitas utrobique, unde supra, dist. 19,
dixit Magister, quod est quasi collectivum.
|
|