Expositio textus |
Quia nec numerus nec quantitas ibi est. Per hoc patet quod Magister intendit quod unitas et multitudo non praedicant aliquid superadditum rebus quibus adjunguntur, nisi secundum quod sunt in genere quantitatis, et hoc modo de Deo non praedicantur. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Hoc est expositum supra, dist. 2. |