|
Determinato, distinct. 24, de nominibus significantibus unitatem
et pluralitatem in divinis, consequenter determinat Magister de nomine
quod additionem recipit et pluraliter consignificatur, qualiter hoc
possit esse, scilicet de hoc nomine persona, quid significet, quando
pluraliter significatur. Dividitur ergo pars ista in duas: in prima
inquirit utrum sicut singulariter prolatum hoc nomen persona significat
essentiam, ita et quando pluraliter consignificatur; in secunda ponit
quaestionis solutionem, ibi: quibusdam videtur quod nomine personae
significetur essentia. Circa primum duo facit: primo movet
quaestionem, secundo inducit rationem ad alteram partem, ibi: persona
enim, ut supra ait Augustinus, ad se dicitur. Quaestio autem sua
quasi ad duo deducit inconvenientia. Cum enim persona in singulari
significet essentiam, ut supra dixerat; aut in plurali significat
essentiam, aut non. Si essentiam, ergo videtur quod dicere plures
personas non est aliud quam dicere plures essentias. Si aliud, ergo
nomen persona est aequivocum in singulari et plurali; quod videtur esse
inusitatum. Persona enim (...) ad se dicitur: hic ponit rationes
ad alteram partem, scilicet quod tam in singulari quam in plurali
essentiam significet. Quod enim in singulari essentiam significet,
probat ex his quae supra dixerat; quod in plurali etiam essentiam
significet, probat duabus rationibus. Prima talis est secundum
Augustinum: cum dicimus tres personas, significamus id quod commune
est patri et filio et spiritui sancto. Sed nihil est commune eis nisi
essentia; ergo significatur essentia nomine personae pluraliter
sumptae. Secundam ponit, ibi: aliter etiam videtur posse ostendi
quod ibi nomine personae significetur essentia; et est talis. Quid
quaerit de essentia. Sed interrogantibus, quid tres? Responsum
est: tres personae, pluraliter. Ergo pluraliter essentiam
significat. Quibusdam videtur quod nomine personae significetur
essentia. Hic solvit; et circa hoc duo facit: primo ponit quorumdam
solutionem, et improbat eam; secundo ponit solutionem suam, ibi:
sciendum est igitur, quod hoc nomen persona multiplicem intelligentiam
facit. Solutio istorum erat, quod hoc nomen persona in plurali
significaret essentiam, nec tamen sequebatur quod essent tres
essentiae; sed quod pater et filius et spiritus sanctus sunt tres
habentes illud commune quod est essentia: et similiter exponebant cum
dicitur: alia est persona patris, alia filii; idest, alius est pater
a filio, quorum uterque est persona. Sed Magister inducit alium
modum loquendi, quem non possunt sic exponere. Dicitur enim ab
Augustino, quod filius est alius a patre in persona vel personaliter.
Sciendum est igitur, quod hoc nomen persona multiplicem intelligentiam
facit. Hic ponit suam solutionem: et primo ponit solutionem; secundo
ex solutione inducit quamdam conclusionem, quasi epilogum, ibi: ex
praedictis colligitur quod nomen personae in Trinitate triplicem tenet
rationem. Circa primum duo facit: primo exponit quid significet nomen
personae cum pluraliter profertur, adjuncto termino numerali;
secundo, quid significet, quando adjungitur termino partitivo, ibi:
nunc inspiciamus utrum secundum eamdem rationem et causam dicatur: alia
est persona patris, alia filii, alia spiritus sancti. Primo ponit
expositionem; secundo respondet ad rationes in contrarium factas,
ibi: et hic sensus adjuvatur ex verbis Augustini praemissis. Dicit
ergo Magister, quod solitudo, quamvis in singulari significet
essentiam, in plurali significat hypostasim; unde sensus est: tres
personae, idest tres hypostases; et hoc confirmat auctoritate
Augustini. Et hic sensus adjuvatur ex verbis Augustini praemissis.
Hic respondet ad objectiones in contrarium factas, et circa hoc duo
facit: primo respondet ad objectiones; secundo excludit quamdam
dubitationem ibi: non autem te moveat quod dicimus tres res. Prima in
duas, secundum duas rationes. Secundam solvit, ibi: ad hoc autem
quod illi dicunt (...) ita dicimus. Nunc inspiciamus, utrum
secundum eamdem rationem et causam dicatur: alia est persona patris,
alia filii, alia spiritus sancti. Hic exponit significationem
personae, quando adjungitur termino partitivo, ut est alius. Hoc
autem contingit dupliciter. Vel ita quod distinctio importetur circa
personam, ut cum dicitur: alia est persona, etc. et tunc dicit,
quod significat hypostasim. Vel quod persona designet rationem
distinctionis, ut cum dicitur: alius est persona, vel personaliter
etc., et tunc dicit, quod significat proprietatem; quamvis in
utroque utrumque significari possit. Ex praedictis colligitur, quod
nomen personae in Trinitate triplicem tenet rationem. Hic concludit,
quod nomen personae tripliciter dicitur, et confirmat auctoritate
Joannis et aliorum sanctorum. Hic quaeruntur quatuor: 1 de
definitione personae; 2 utrum univoce in Deo et in creaturis
inveniatur; 3 de communitate ipsius respectu personarum divinarum; 4
utrum tres personae sint tres res vel tres entes.
|
|