|
1. Ad primum sic proceditur et ponitur definitio personae a Boetio:
persona est rationalis naturae individua substantia. Videtur quod haec
definitio sit incompetens. Definitio enim debet esse convertibilis cum
definito. Sed ratio personae invenitur in Deo et in Angelis et
hominibus; haec autem definitio personae non convenit divinis
personis, ut dicit Magister in 3, dist. 10. Ergo videtur quod
definitio sit incompetens.
2. Praeterea, sicut definitio se habet ad rem, ita partes
definitionis ad partes rei. Sed definitio significat rem definitam.
Ergo et partes definitionis significant partes rei. Sed in divinis
persona est simplex, non habens partes. Ergo talis definitio sibi non
competit.
3. Item, quod praedicatur de aliquo in recto, non debet poni in
definitione ejus in obliquo. Sed intellectualis natura praedicatur de
persona in recto: dicimus enim quod Socrates est quaedam natura
intellectualis vel rationalis. Ergo videtur quod male dicitur,
rationalis naturae.
4. Praeterea, differentia propria alicujus generis non invenitur
extra genus illud. Sed rationale est differentia animalis. Ergo non
invenitur nisi in animalibus. Sed persona invenitur in Angelis et
Deo qui non continentur in genere animalis. Ergo rationale non debet
poni in definitione personae.
5. Item, persona in assignatione Boetii et Tullii coordinatur
essentiae, subsistentiae et substantiae. Sed in Deo idem est natura
et essentia. Ergo magis debuit dicere rationalis essentiae, quam
naturae.
6. Praeterea, individuationis principium est materia. Sed in
aliquibus invenitur persona in quibus nihil est de materia, ad minus in
Deo. Ergo individuum non debet poni in definitione personae.
7. Item, substantia in usu Latinorum aequivocatur ad essentiam et
hypostasim. Cum ergo dicitur, persona est substantia individua,
substantia aut ponitur pro essentia, aut pro hypostasi. Si pro
hypostasi; hypostasis autem est substantia particularis aut individua;
videtur quod superflue additur individua. Si pro essentia; cum
individuatio ponatur circa subjectum, quae individuatio in divinis est
per distinctionem proprietatis; sequeretur quod proprietas distingueret
essentiam. Et praeterea, cum multiplicato definito multiplicetur
definitio, sicut plures homines sunt plura animalia rationalia etc.,
sequitur quod plures personae sunt plures essentiae; quod videtur
inconveniens.
8. Praeterea, persona aut est nomen substantiae, vel accidentis.
Sed non potest dici quod sit nomen accidentis: quia substantia ponitur
in sua definitione in recto; et hoc etiam patet per Boetium qui
separat personam a genere accidentium. Ergo est nomen substantiae.
Sed accidentia non ponuntur in definitione substantiae. Cum igitur
individuum nominet accidens, quia dicit intentionem quamdam, sicut et
nomen generis et speciei, videtur quod inconvenienter ponitur in
definitione personae, quasi differentia substantiae.
Respondeo dicendum, quod, ut supra dictum est, dist. 24, qu.
2, art. 2, hoc nomen persona secundum suam communitatem acceptum,
non est nomen intentionis, sicut hoc nomen singulare, vel genus et
species; sed est nomen rei, cui accidit aliqua intentio, scilicet
intentio particularis; et in natura determinata, scilicet
intellectuali vel rationali. Et ideo in definitione personae ponuntur
tria: scilicet genus illius rei, quod significatur nomine personae,
dum dicitur substantia; et differentia per quam contrahitur ad naturam
determinatam, in qua ponitur res, quae est persona, in hoc quod
dicitur, rationalis naturae; et ponitur etiam aliquid pertinens ad
intentionem illam, sub qua significat nomen personae rem suam; non
enim significat substantiam rationalem absolute, sed secundum quod
subintelligitur intentio particularis: et ideo additur individua.
Ad primum igitur dicendum, quod ea quae ponuntur in ista definitione,
possunt dupliciter considerari: vel stricte secundum proprietatem
vocabulorum, et sic, ut patebit, non convenit divinis personis, ut
dicit Magister: vel large, et sic convenit personae in quacumque
natura intellectuali ponatur, et ita accipit Boetius: unde etiam ibi
inquirit definitionem personae ad ostendendum quomodo in Christo sit
una persona, in quo constat non esse nisi personam divinam increatam.
Ad secundum dicendum, quod, secundum Avicennam, dupliciter
definitio potest considerari: vel secundum id quod significatur per
definitionem, vel secundum intentionem definitionis. Si primo modo,
tunc idem est significatum per definitum et definitionem: unde dicit
philosophus, quod ratio quam significat nomen, est definitio: et sic
definitio et definitum sunt idem, et hoc modo ea quae ponuntur in
definitione in recto, non sunt partes definitionis, id est rei per
definitionem significatae, sicut nec definiti. Si enim cum dicitur
animal rationale mortale, animal esset pars hominis, non praedicaretur
de toto, cum nulla pars integralis de toto praedicetur. Unde animal
dicit totum et similiter rationale mortale. Et ideo homo non dicitur
esse ex animali et rationali et mortali; sed dicitur esse animal
rationale mortale. Sed genus significat totum ut non designatum et
differentia ut designans, et definitio ut designatum, sicut et
species, quae differunt: verbi gratia, corpus, secundum quod est
pars animalis et genus, differt, ut Avicenna dicit. Cum enim ratio
corporis in hoc consistat quod sit talis naturae, ut in eo possint
designari tres dimensiones; si nomine corporis significetur res
hujusmodi, ut in ea possint designari tres dimensiones sub hac
conditione, ut superveniat alia perfectio quae compleat ipsam in
ratione nobiliori, sicut est anima; sic est corpus pars animalis, et
sic non praedicatur de animali. Si vero nomine corporis significetur
res habens talem naturam ex quacumque forma ipsam perficiente, ut
possint in ea designari tres dimensiones; tunc corpus est genus, et
significat totum: quia quaecumque forma sumatur specialis, non erit
extra hoc per quod ratio corporis conditionabatur; sed tamen
indistincte, eo quod non determinetur, utrum ex tali vel tali forma
dictam rationem habeat. Sed cum dicitur animatum, designatur forma
per quam talem rationem recipit; quamvis etiam aliquid plus recipiat ab
anima quam rationem corporis: et ita differentia est designans, et
tunc species erit designatum. Sed verum est quod in compositis genus
et differentia, quamvis non sint partes, tamen a partibus rei fluunt:
quia genus fluit a materia, quamvis non sit materia: et differentia a
forma, quamvis forma non sit differentia, sed forma sit principium
illius; et sic definitio composita ostendit realem compositionem. In
simplicibus autem, et praecipue in Deo, compositio quae est in
definitione, non reducitur in aliquam compositionem rei: sed solum
secundum rationem quae fundatur in veritate rei; sicut si aliquis
definiens Deum diceret, quod est substantia intellectualis divina,
vel aliquid hujusmodi. Unde quodcumque istorum nominum quod diceret in
definitione, haberet veram significationem in Deo: et significatio
unius non esset significatio alterius; et tamen diversitas
significationum non fundaretur super aliquam diversitatem rei. Et inde
est quod sicut esse rei simplicis, intellectus enuntiat per
compositionem affirmativam plurium nominum, cum tamen in re nulla sit
compositio; ita etiam quidditatem rei simplicis, in qua non est
compositio, designat per plura nomina, quibus subest in re pluralitas
rationum, et non diversitas rei. Et secundum hoc ea quae ponuntur in
definitione personae divinae, non sunt majoris simplicitatis quantum ad
rem quam ipsa persona, sed solum secundum rationem. Si autem
consideretur definitio secundum suam intentionem, sic definitio non est
definitum, sed ductivum in cognitionem ejus; et sic etiam definitio
est composita ex pluribus intentionibus, quarum nulla praedicatur de
ipsa, nec e converso, quia intentio generis non est intentio
definitionis; sed hoc non est nisi secundum intellectum qui adinvenit
has intentiones; et sic non est inconveniens in divinis ponere totum et
partem secundum operationem intellectus, sicut etiam in propositione
quae de Deo formatur, subjectum est pars totius propositionis.
Ad tertium dicendum, quod, ut ex praedictis patet, essentia vel
natura dupliciter potest significari. Vel ut pars, ut significatur
nomine humanitatis, et sic natura vel essentia non potest praedicari de
persona in recto, sicut nec humanitas de Socrate. Vel sicut totum,
ut significatur nomine hominis, et sic praedicatur de persona.
Dicimus enim, quod Socrates est homo. Hic autem accipitur
rationalis natura secundum primum modum, prout est principium
differentiae et non differentia, sicut rationalitas, quae non posset
poni in definitione hominis in recto, sed in obliquo; ut si
diceretur, quod est animal rationalitatem habens vel aliquid
hujusmodi; natura autem signata in rebus compositis etiam realem
differentiam habet ad personam, inquantum scilicet naturae fit additio
alicujus ut materiae demonstratae, per quam natura communis generis vel
differentiae individuatur. Sed in simplicibus, et praecipue in Deo,
cum nulla sit additio secundum rem, non est realis differentia
naturae, ut sic significatae, ad personam; sed solum quantum ad modum
significandi; propter quod cadit in definitione divinae personae in
obliquo.
Ad quartum dicendum, quod rationale dupliciter dicitur. Quandoque
enim sumitur stricte et proprie, secundum quod ratio dicit quamdam
obumbrationem intellectualis naturae, ut dicit Isaac quod ratio oritur
in umbra intelligentiae. Quod patet ex hoc quod statim non offertur
sibi veritas, sed per inquisitionem discurrendo invenit; et sic
rationale est differentia animalis, et Deo non convenit nec Angelis.
Quandoque sumitur communiter pro qualibet cognitione virtutis non
impressae in materia; et sic convenit communiter Deo, Angelis et
hominibus: unde etiam Gregorius, nominat Angelum animal rationale,
et Dionysius, etiam dicit, quod sensibile et rationale sunt in
Angelis supereminenter quam in nobis; et rationem etiam inter divina
nomina connumerat; et sic accipit Boetius.
Ad quintum dicendum, quod secundum Boetium natura uno modo dicitur
unamquamque rem informans specifica differentia; et ideo nomen naturae
non nominat essentiam absolute, sed secundum quod determinatur ad
aliquod genus vel ad aliquam speciem: et ideo quia persona non nominat
substantiam subsistentem nisi in determinato genere, scilicet
intellectualis naturae, ideo potius posuit naturam quam essentiam.
Ad sextum dicendum, quod in individuatione, secundum quod est in
rebus compositis, est duo considerare; id est individuationis causam
quae est materia, et secundum hoc in divina non transfertur; et
secundum, scilicet rationem individuationis quae est ratio
incommunicabilitatis, prout scilicet aliquid unum et idem in pluribus
non dividitur, nec de pluribus praedicatur, nec divisibile est, et
sic convenit Deo: unde etiam Richardus, loco individui posuit
incommunicabile.
Ad septimum dicendum, quod substantia dicitur quatuor modis. Uno
modo substantia idem est quod essentia; et sic substantia invenitur in
omnibus generibus, sicut et essentia; et hoc significatur, cum
quaeritur: quid est albedo? Color. Alio modo significat individuum
in genere substantiae, quod dicitur substantia prima, vel hypostasis.
Tertio modo dicitur substantia secunda. Quarto modo dicitur
substantia communiter prout abstrahit a substantia prima et secunda, et
sic sumitur hic, et per individuum, quasi per differentiam, trahitur
ad standum pro substantia prima; sicut cum dicitur animal rationale
mortale, significat animal naturam animalis prout abstrahitur ab
omnibus speciebus, et per differentiam additam trahitur in determinatam
speciem. Quidam tamen dicunt quod sumitur pro hypostasi substantia,
et cum de ratione personae sit triplex incommunicabilitas, scilicet qua
privatur communitas universalis, et qua privatur communitas
particularis quam habet in constitutione totius, et qua privatur
communitas assumptibilis conjuncti rei digniori, prout dicimus, quod
natura humana non est persona in Christo; per nomen hypostasis
tollitur ratio universalis et particularis, et per additionem individui
tollitur communicabilitas assumptibilis. Sed primum melius est, quia
hoc non potest trahi de significatione vocabulorum. Et praeterea adhuc
remanet objectio, qualiter sumatur substantia in definitione
hypostasis, cum dicimus, quod hypostasis est substantia individua.
Ad octavum dicendum, quod, ut patet ex dictis, in corp. art.,
persona non nominat intentionem, sed rem cui accidit illa intentio: et
ideo non nominat accidens, sed substantiam; nec hoc quod est
individuum, est differentia substantiae, quia particulare non addit
aliquam differentiam supra speciem. Sed tamen particulare efficitur
individuum per aliquod principium essentiale, quod quidem in rebus
compositis est materia, et in rebus divinis est relatio distinguens;
et quia essentialia principia sunt nobis ignota, frequenter ponimus in
definitionibus aliquid accidentale, ad significandum aliquid
essentiale; et sic etiam nomen individui, quod est nomen accidentis,
ponitur ad designandum principium substantiale, per quod sit
individuatio. Sciendum tamen est, quod de persona dantur aliae
definitiones. Una est Richardi qui corrigens definitionem Boetii
secundum illum modum quo persona dicitur in Deo, sic definit
personam: persona est divinae naturae incommunicabilis existentia;
quia rationale et individuum et substantia non proprie competunt in
divinis quantum ad communem usum nominum. Alia datur a magistris sic:
persona est hypostasis distincta proprietate ad nobilitatem pertinente;
et quasi in idem redit: nisi quod haec sumitur per comparationem ad
proprietatem distinguentem et cui substat persona, et illa Boetii per
comparationem ad naturam, ad quorum utrumque persona comparationem
habet.
|
|