|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod persona univoce dicatur
de Deo et creaturis. Quantumcumque enim aliqua differant, univoce
convenire possunt in negatione aliqua; sicut hoc quod est non esse
lapidem, univoce convenit Deo et homini. Sed ratio personae
consistit in negatione; est enim individua substantia. Ergo videtur
quod univoce Deo, et creaturis conveniat.
2. Praeterea, quidquid praedicatur de aliquibus secundum unum nomen
et unam rationem, univoce eis convenit. Sed nomen personae et
definitio assignata convenit Deo et creaturis, ut patet per Boetium.
Ergo videtur quod univoce dicatur.
3. Item, si non dicitur univoce, aut dicitur aequivoce aut
analogice. Sed non aequivoce, quia omnia quae in definitione
ponuntur, non aequivoce dicuntur de Deo et creaturis, ut ex dictis
patet, art. praeced., nec etiam analogice, quia nihil analogice
dictum de Deo et creaturis, per prius est in creatura quam in Deo;
sicut hoc nomen persona, quod a creaturis translatum est ad divina.
Ergo persona univoce dicitur de Deo et creaturis.
4. Contra, quaecumque non conveniunt in uno genere generalissimo,
non potest de eis aliquid univoce dici. Sed Deus, cum non sit in
genere, non convenit cum creatura in genere, nec in specie, nec in
accidente, cum subjectum esse non possit, ut Boetius probat, et sic
de aliis. Ergo nec persona nec aliquid de Deo univoce et creaturis
dicitur.
5. Praeterea, persona significat distinctum in natura aliqua. Sed
non est eadem ratio distinctionis in divinis, Angelis et hominibus;
quia in divinis est distinctio per solas relationes originis, in
Angelis per proprietates absolutas, in hominibus utroque modo, ut
dicit Richardus. Ergo persona aequivoce dicitur de his.
Respondeo dicendum, quod persona dicitur de Deo et creaturis, non
univoce nec aequivoce, sed secundum analogiam; et quantum ad rem
significatam per prius est in Deo quam in creaturis, sed quantum ad
modum significandi est e converso, sicut est etiam de omnibus aliis
nominibus quae de Deo et creaturis analogice dicuntur.
Ad primum igitur dicendum, quod individuum, quamvis secundum rationem
nominis importet negationem quamdam, tamen talis negatio fundatur super
aliquam rem, scilicet super distinctionem alicujus principii
distinguentis, in quo non univocatur Deus et creatura. Et praeterea
in definitione personae non tantum ponitur hoc nomen, individuum, sed
etiam substantia, et quaedam alia quae Deo et creaturis univoce
convenire non possunt: nisi forte diceretur, quod persona est nomen
accidentis, scilicet intentionis, et non nomen rei, et quod
substantia ponitur in definitione personae sicut subjectum in
definitione accidentis, ut cum dicitur: simum est nasus curvus. Sed
hoc est contra intentionem Boetii, qui venatur differentiam personae
per divisionem substantiae.
Ad secundum dicendum, quod, secundum philosophum, quorumdam rationes
nihil prohibet non univocas esse: unde sicut nomen personae non univoce
dicitur de Deo et creaturis, sed analogice, ita etiam et definitio.
Ad tertium dicendum, quod hoc nomen persona quantum ad rem
significatam, prius et verius est in Deo quam in creaturis, unde est
in illis analogice; sed quantum ad modum significandi et impositionem
nominis familiarius convenit creaturis.
Quartum concedimus.
Ad quintum dicendum, quod ratio personae importat distinctionem in
communi; unde abstrahitur a quolibet modo distinctionis; et ideo
potest esse una ratio analogice in his quae diversimode distinguuntur.
|
|