|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod persona non sit commune
in Trinitate. Quidquid enim communiter convenit tribus personis,
significat essentiam, et singulariter praedicatur, ut sapientia,
bonitas et hujusmodi; nec in ipso personae distinguuntur. Sed persona
pluraliter praedicatur in Trinitate, et in persona pater et filius
distinguuntur. Ergo persona non est commune in Trinitate.
2. Praeterea, omne commune quod est de ratione alicujus se habet
sicut universale. Si igitur persona sit commune patri et filio, et
non sit extra rationem utriusque, quia alias esset accidens; videtur
quod sit universale. Sed totum universale non est in divinis. Ergo
persona non est commune.
3. Si dicas, quod est commune secundum rationem, et non secundum
rem; contra. Quia etiam in universali non est eadem ratio numero, ut
eadem humanitas in diversis particularibus; sed solum eadem secundum
rationem. Ergo videtur quod hoc non impediat rationem universalis.
4. Praeterea, illud quod de se habet rationem incommunicabilis, non
potest dici commune, quia haec sunt opposita. Sed persona habet
rationem incommunicabilis. Ergo videtur quod non possit esse
communis.
1. Contra est quod in littera dicitur ab Augustino.
2. Praeterea, nihil potest connumerari alicui nisi in eo quod est
commune utrique.
Respondeo dicendum, quod est duplex communitas: scilicet rei et
rationis. Et dico communitatem rei quando aliquid unum et idem numero
convenit pluribus; et talis communitas naturae non est nisi in divinis
personis, nec aliqua talis communitas est in Trinitate, nisi
essentiae, et eorum quae ad essentiam pertinent, ut attributorum et
operationum et negationum et relationum essentialium. Communitas autem
rationis est, secundum quam persona communis dicitur in Trinitate.
Hoc autem diversimode assignatur a diversis. Quidam enim dicunt,
quod est commune secundum rationem negationis, eo quod in definitione
personae cadit individuum, quod dicit negationem. Unde dicunt, quod
talis communitas rationis, quae est per negationem tantum, non facit
universale. Sed hoc non videtur sufficiens: quia persona de ratione
sua non dicit negationem tantum, sed etiam positionem quamdam. Unde
alii dicunt, quod est communitas secundum rationem proportionis, sicut
dicimus, quod sicut se habet rector in civitate, ita nauta in navi;
et sic dicunt, quod persona est communis patri et filio: quia sicut
pater se habet ut subsistens ad naturam divinam, ita et filius. Alii
dicunt, quod est communitas secundum rationem intentionis; sicut
dicitur quod color et animal conveniunt in intentione generis. Sed
haec duo dicta in idem referuntur: quia communitas intentionum non est
nisi secundum proportionem communis ad proprium, vel e contrario. Et
hoc etiam non videtur sufficere: quia persona non tantum nominat
intentionem vel habitudinem alicujus subsistentis ad naturam communem,
sicut hoc nomen suppositum vel particulare vel aliquid hujusmodi; sed
magis nominat illam rem cui accidit talis intentio: unde communitas
personae in divinis non potest esse secundum communitatem talis
habitudinis vel intentionis; sed ista communitas est, qua hoc nomen
suppositum commune est tribus personis. Et ideo aliter dicendum, quod
praeter has communitates quae aliquo modo includuntur in communitate
personae, est ibi communitas rationis fundata in re; sicut dicimus
quod ratio animalis est communis homini et asino. Sed ratio fundata in
re est duplex: quia quaedam est communis, sicut ratio animalis, et
quaedam est specialis, sicut ratio hominis. Sic etiam est in
divinis, quod cum realiter sit ibi relatio, est ibi communis ratio
relationis. Item, cum realiter sit ibi paternitas, est ibi specialis
ratio paternitatis realiter: unde relatio est communis paternitati et
filiationi, sicut ratio communis in rationibus specialibus. Non tamen
ex hoc sequitur quod relatio sit universale ad paternitatem et
filiationem: quia omne universale est secundum aliud et aliud esse in
suis inferioribus, sed in divinis non est nisi unum esse, unde idem
esse relationis est in paternitate et filiatione: unde communis ratio
in divinis non potest distingui per esse, sed solum per speciales
rationes. Et inde est quod nihil unum secundum specialem rationem
potest numero multiplicari in divinis. Ita dico de persona quod
persona in divinis significat communiter rationem distincti subsistentis
in tali natura, et pater significat relationem distincti speciali
ratione subsistentis in natura communi, et similiter filius: et inde
patet quod persona secundum rem non est communis patri et filio: quia
non est numero una persona utriusque, sicut una numero essentia: sed
sicut habens rationem communem est commune habentibus rationes speciales
et proprias in quibus distinguuntur, nec tamen est universale: quia
non est secundum aliud et aliud esse in patre et filio.
Ad primum igitur dicendum, quod persona non est communis communitate
rei, sicut essentia: et ideo quamvis secundum rem non differat ab
essentia, non tamen significat per modum essentiae; et similiter cum
dicitur quod pater distinguitur a filio in persona, non intelligitur
quod sit distinctio in ratione communi personae, sed solum in ratione
speciali, quae est ratio patris.
Ad secundum dicendum, quod persona non est de ratione patris, si
proprie accipiatur: quia in divinis non proprie est definitio, sicut
nec genus et species. Si tamen in hoc non fiat vis, tunc dicendum,
quod si sit de ratione patris, non tamen est secundum aliud esse in
patre et filio: et ideo non est commune eis per modum universalis, sed
secundum rationem tantum.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod quamvis id quod est persona, sit
incommunicabile, nihil tamen prohibet intentionem personae esse
communem, sicut Socrates est incommunicabilis, et tamen ratio
individui vel intentio communis est, sicut e contrario intentio generis
designatur ut particularis, quando contrahitur ad hoc genus: similiter
etiam ratio personae, inquantum persona est, quamvis non nominet
intentionem particularem, tamen est communis, eo quod non dicit
specialem rationem distinctionis, sed generalem; sicut etiam
individuum vagum, ut aliquis homo, est aliquo modo commune, prout non
dicit hanc vel aliam rationem individuationis, sed individuationem
tantum in communi.
|
|