|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tres personae non
possint dici tres entes, vel tres res. Quidquid enim absolute
praedicatur in divinis, hoc singulariter de tribus praedicatur. Sed
ens et res dicuntur absolute. Ergo et cetera.
2. Praeterea, sicut est una deitas patris et filii, ita unum esse
et una quidditas. Sed una quidditas et unum esse non dicitur nisi unus
Deus. Ergo eadem ratione non debent tres personae dici tres entes vel
tres res; cum nomen entis imponatur ab esse, et nomen rei a
quidditate, ut dicit Avicenna.
3. Item, pater et filius non distinguuntur nisi relationibus. Sed
relatio, quantum ad respectum, quo distinguit, non habet quod ponat
aliquid. Ergo videtur quod ex hoc quod relationibus distinguuntur,
non possunt dici tres entes, vel tres res.
4. Praeterea, Damascenus dicit, quod tres personae re non
differunt, sed ratione et cognitione distinguuntur. Sed quaecumque
distinguuntur sola ratione, non sunt tres res. Ergo et cetera.
1. Contra, Augustinus dicit: res quibus fruendum est, sunt pater
et filius et spiritus sanctus. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, quaecumque realiter distinguuntur sunt plures res.
Sed pater et filius et spiritus sanctus realiter distinguuntur. Ergo
et cetera. Probatio mediae. Sicut ratio sapientiae est in Deo, ita
ratio paternitatis realiter. Sed propter realem rationem sapientia
dicitur Deus realiter sapiens. Ergo et eadem ratione dicetur realiter
pater: ergo realiter relatus: ergo et realiter distinctus: quia haec
invicem per se consequuntur.
Respondeo dicendum, quod secundum Avicennam, ut supra dictum est,
dist. 2, qu. 1, art. 3, hoc nomen ens et res differunt secundum
quod est duo considerare in re, scilicet quidditatem et rationem ejus,
et esse ipsius; et a quidditate sumitur hoc nomen res. Et quia
quidditas potest habere esse, et in singulari quod est extra animam et
in anima, secundum quod est apprehensa ab intellectu; ideo nomen rei
ad utrumque se habet: et ad id quod est in anima, prout res dicitur a
reor reris, et ad id quod est extra animam, prout res dicitur quasi
aliquid ratum et firmum in natura. Sed nomen entis sumitur ab esse
rei: et ideo cum unum et idem sit esse trium personarum, si ens
sumatur substantive, non potest pluraliter praedicari de tribus
personis: quia forma a qua imponitur, scilicet esse, non
multiplicatur in eis. Si autem sumatur participialiter et adjective,
sic pluraliter praedicari potest: quia hujusmodi recipiunt numerum a
suppositis, et non a forma significata, ut dictum est, dist. 22,
qu. 1, art. 1. Sed quidditas sive forma, a qua sumitur nomen rei
in divinis, consideratur dupliciter. Aut ut forma absoluta, ut
essentia vel deitas et hujusmodi, quae non multiplicantur in divinis:
unde et nomen rei, quod a tali forma sumitur, pluraliter non
praedicatur, sed singulariter; prout dicitur quod pater et filius sunt
una res. Est etiam in divinis quaedam forma relativa, ut paternitas,
quae secundum rationem non solum in intellectu existentem, sed etiam
extra, est alia a filiatione. Unde secundum quod ab hac relatione
sumitur nomen rei, res pluraliter praedicatur, ut sint ibi plures
tales formae relativae: et secundum hoc dicimus, quod pater et filius
et spiritus sanctus sunt tres res, non tantum in anima, sed etiam
extra animam, habentes firmitatem in natura.
Ad primum ergo dicendum, quod nomen entis nullo modo sumitur ab aliqua
relatione, sed ab esse quod absolutum est simpliciter in divinis: et
ideo non praedicatur pluraliter ex forma sua, sed ex supposito, prout
est adjectivum vel participium. Sed nomen rei imponitur a quidditate
vel forma, quae potest esse et absoluta et relata: et ideo potest
pluraliter praedicari, quamvis secundum nomen ad aliud non referatur:
quia ad rationem rei accidit absolutum vel relatum, sicut animali
accidit quod sit rationale et irrationale.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit unum esse sicut et deitas,
tamen ens est adjectivum et Deus est substantivum: unde non est eadem
ratio. Si autem per quidditatem intelligitur non solum natura
absoluta, sed ratio vel intentio cujuscumque vel substantiae vel
accidentis vel relationis; sic in divinis quamvis sit una quidditas
absoluta, tamen sunt plures rationes relationum realium, et ita plures
quidditates quodammodo; quamvis hoc non possit proprie concedi: quia
quidditas et essentia et definitio est simpliciter tantum
substantiarum, ut probat philosophus, et inde est quod nomen rei
praedicari potest pluraliter et singulariter.
Ad tertium dicendum, quod relatio quamvis non ponat ex illo respectu
aliquid absolutum, tamen ponit relationis rationem realiter in Deo
existentem: et ideo ex hoc potest dici res, et ex pluribus
relationibus oppositis plures res.
Ad dictum Damasceni responsum est supra, distinct. 2, art. 4,
ubi glossatur, ratione, idest relatione; et dicitur relatio ratio per
comparationem ad essentiam.
|
|