|
Postquam determinavit Magister de essentia et personis, hic
determinat de proprietatibus quibus personae distinguuntur. Dividitur
autem in partes duas: in prima determinat de proprietatibus propriis
personarum; in secunda de appropriatis personis, 31 dist., ibi:
praeterea considerari oportet. Prima in duas: in prima determinat de
proprietatibus personalibus; in secunda de proprietatibus personarum
quae non sunt personales, 28 dist. Prima in duas: in prima
determinat de proprietatibus personalibus; in secunda comparat nomina
significantia personas, 27 dist., ibi: hic quaeri potest. Prima
in duas: in prima determinat de hypostasi quae substat proprietatibus
sicut distinctum distinguenti; in secunda determinat de proprietatibus
quibus hypostases distinguuntur, ibi: jam de proprietatibus personarum
videamus. Et haec dividitur in duas: in prima assignat personales
proprietates personarum; in secunda removet quasdam dubitationes,
ibi: hic quaeritur, quomodo dicatur proprium nato Deo, quod est Dei
filius. Circa primum duo facit: primo assignat personalium
proprietatum numerum; secundo assignat praedicandi modum quantum ad
tria, scilicet quod non praedicantur substantialiter sed relative, et
quod non praedicantur accidentaliter, et quod non praedicantur
temporaliter sed ab aeterno, et confirmat per auctoritatem sanctorum,
ibi: quocirca sciendum est, non omne quod dicitur de Deo, dici
secundum substantiam. Hic quaeritur, quomodo dicatur proprium nato
Deo, quod est Dei filius. Hic removet primo dubitationes: et primo
quantum ad proprietatem filii; secundo quantum ad proprietatem spiritus
sancti, ibi: ita etiam de spiritu sancto dicendum est. Et haec
dividitur in duas: in prima removet dubitationem; in secunda excludit
errorem, ibi: quidam tamen putant, spiritum sanctum vel donum non
dici relative ad patrem vel ad filium. Circa primum duo facit: primo
removet dubitationem de proprietate spiritus sancti, secundum quod
significatur nomine doni; secundo prout significatur nomine spiritus
sancti, ibi: hic quaeri potest, utrum pater et filius vel etiam ipsa
Trinitas possit dici spiritus sanctus. Hic quaeruntur duo. Primo de
hypostasi. Secundo de proprietatibus. Circa primum duo quaeruntur:
1 utrum hypostasis sit in divinis, et quid ibi significet; 2 utrum
abstractis per intellectum proprietatibus personalibus, remaneant
hypostases distinctae.
|
|