|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod hypostasis non sit in
divinis proprie dicenda. Primo per hoc quod Hieronymus dicit in
littera, quod hoc nomen non est bonae suspicionis, et quod venenum sub
melle latet.
2. Praeterea, sicut dicit Boetius, hypostasis nominat substantiam
subjectam accidentibus. Sed Deus non substat alicui accidenti, ut
supra, distinct. 8, quaest. 5, dixit Augustinus. Ergo non
proprie potest dici hypostasis.
3. Item, hypostasis nominat rem naturae, quae alicui naturae
supponitur. Sed in omni re naturae videtur quod natura sit majoris
simplicitatis quam ipsa res naturae, et quod res naturae addit aliquid
supra naturam; alias sicut est una natura, ita esset una res naturae.
Sed ubicumque est additio, ibi est compositio. Ergo videtur quod
omnis hypostasis sit composita. Sed in Deo non est aliqua
compositio. Ergo nec hypostasis.
4. Praeterea, omnis hypostasis est subsistentia et essentia: quia
omne quod substat, subsistit et est. Si igitur in Deo est
hypostasis, illa hypostasis erit subsistentia et essentia: quod non
videtur, quia dicimus tres hypostases, non autem tres essentias vel
subsistentias, secundum Boetium. Ergo videtur quod hypostasis in
divinis nihil sit.
5. Praeterea, omne quod est in divinis, aut est absolutum aut ad
aliquid. Sed hypostasis non videtur in divinis significare absolutum;
quia nihil absolutum in divinis distinguitur, secundum Augustinum, et
Boetium; hypostasis autem distinguitur. Nec etiam est ad aliquid;
quia relatio in divinis est distinguens, et hypostasis est distinctum.
Ergo videtur quod hypostasis non sit in divinis.
6. Praeterea, omne indeterminatum se habet ad determinatum sicut
possibile et materiale. Sed persona se habet ad hypostasim sicut
determinatum ad indeterminatum, vel sicut distinctum ad distinguibile,
ut quidam dicunt: eo quod persona est hypostasis proprietate distincta
ad dignitatem pertinente. Ergo cum in divinis nihil sit materiale et
potentiale vel incompletum, videtur quod in divinis non sit
hypostasis.
1. Contra, sicut supra dictum est, dist. 25, qu. 1, art.
1, idem dicunt Graeci hypostasim, quod nos personam. Sed persona
proprie dicitur in Deo, et pluraliter de tribus, et singulariter de
singulis. Ergo et similiter hypostasis.
Respondeo dicendum, quod, ut ex dictis patet, et ex verbis Boetii,
hypostasis apud Graecos est principaliter individuum substantiae, quod
nos substantiam primam dicimus. Hoc autem est aliquid completum et
distinctum et incommunicabile in natura substantiae. Unde hypostasis
divina erit illud quod est per se subsistens, distinctum et
incommunicabile. Nihil autem absolutum est distinctum in divinis, sed
solum id quod est ad aliquid: et sicut essentia est ipsum quod est
secundum rem, ita realiter relatio distinguens est ipsum distinctum;
et cum relatio sit idem secundum rem quod essentia, ipsum distinctum
relatione erit idem secundum rem quod subsistens in essentia vel natura
divina; et hoc significat nomen hypostasis. Unde dico, quod nomen
hypostasis in divinis significat relationem ut distinctam per modum
subsistentis in natura divina, ut dictum est de nomine personae; sed
differt, quia hypostasis de ratione sua non includit determinatam
rationem distinctionis, sed nomen personae specialem includit
distinctionis rationem quae ad dignitatem pertinet, prout dicit quid
subsistens in natura nobili, scilicet intellectuali: quamvis hoc idem
dicat nomen hypostasis ex usu Graecorum, ut Boetius dicit, ubi
supra. Sed hoc nomen pater ulterius significat distinctum, exprimendo
specialem et determinatam rationem distinctionis ad nobilitatem
pertinentem, scilicet relationem paternitatis. Ex hoc patet quod ista
quatuor se habent consequenter: hypostasis enim dicit subsistens
distinctum quocumque modo. Hypostasis divina dicit subsistens
distinctum relatione, quia alia distinctio non potest esse in divinis.
Persona dicit distinctum distinctione relationis ad dignitatem
pertinentis. Pater in divinis dicit subsistens distinctum relatione ad
nobilitatem pertinente, quae est paternitas.
Ad primum igitur dicendum, quod nomen respondens hypostasi lingua
Latina, scilicet substantia, aequivocatur ad essentiam et ad
substantiam primam, et ideo ne fieret occasio deceptionis, noluit
Hieronymus uti nomine hypostasis ante notam et determinatam ejus
significationem; ne ex distinctione hypostasis, distinctionem
essentiae haeretici, simplices decipiendo, arguerent.
Ad secundum dicendum, quod quamvis secundum rem in divinis non sit
aliquid sub alio vel substans alii per modum accidentis; tamen
intelligitur aliquid substare quantum ad modum significandi, secundum
quod etiam dicit Damascenus, quod in divinis quaedam significant id
quod consequitur substantiam, ut bonitas, sapientia, paternitas et
hujusmodi; et secundum hoc potest dici ibi nomen hypostasis.
Ad tertium dicendum, quod hypostasis in Deo est res naturae.
Sciendum est enim quod individuum substantiae dicitur dupliciter: vel
ex eo quod substat naturae, vel ex eo quod substat accidentibus et
proprietatibus; et quantum ad utrumque potest significari per nomen
primae intentionis, vel per nomen secundae intentionis. Per nomen
primae impositionis significatur ut substat naturae, hoc nomine res
naturae; et per nomen secundae impositionis, hoc nomine quod est
suppositum. Similiter inquantum substat proprietati, significatur
nomine primae impositionis, quod est nomen hypostasis vel personae, et
nomine secundae impositionis, quod est singulare, ut individuum: quae
proprie non sunt in divinis, quia exprimunt determinatum modum
distinctionis, quod est per materiam; sed loco horum dicitur ibi
incommunicabile. Nec tamen oportet quod natura sit aliquid simplicius
quam ipsa res naturae: quia in simplicibus, secundum Avicennam,
quidditas simplicis est ipsum simplex; sed differt tantum quantum ad
modum significandi: quia quidditas significatur ut forma, et ipsa res
simplex significatur ut subsistens; et distinctio in re naturae non est
ex parte naturae, sed ex parte relationum oppositarum subsistentium in
natura illa.
Ad quartum dicendum, quod persona, ut dictum est, dist. 25, qu.
1, art. 4, non distinguitur in divinis ex parte naturae, vel ex
parte ipsius esse; sed solum ex parte proprietatum; unde illa nomina
quae dicuntur secundum respectum ad proprietatem, pluraliter
praedicantur, sicut hypostasis et persona; quae autem dicuntur per
respectum ad esse, praedicantur singulariter, ut subsistentia et
essentia: quamvis nomen subsistentiae apud usum sanctorum sumatur pro
hypostasi, ut prius dictum est. Sed quaedam sunt nomina quae dicunt
respectum ad naturam communem, quae etiam pluraliter praedicantur, ut
res naturae et suppositum; quia quamvis non dicant respectum ad
proprietatem per modum formae, tamen, inquantum nominant aliquid
distinctum sub natura communi, significant in divinis relationes ut
subsistentes. Subsistentia autem et essentia non nominat distinctum:
unde etiam per prius sunt in generibus et speciebus quam in individuis,
secundum Boetium: et ideo si proprie accipiantur, pluraliter non
praedicantur, sicut est apud Graecos.
Ad quintum dicendum, quod hypostasis, ut dictum est, in corp.
art., significat in divinis relationem per modum substantiae: quia
sicut propter simplicitatem, idem est in Deo essentia et esse: ita
etiam idem est in eo relatio distinguens et distinctum relatione; sed
differunt secundum modum significandi, qui fundatur in re, quia
utrumque nomen habet veram significationem suam in Deo; et ideo
differunt etiam quantum ad modum supponendi, quia supposito uno non
supponitur aliud. Sicut enim dicimus quod Deus generat et deitas non
generat: ita dicimus quod hypostasis distinguitur et relatio
distinguit.
Ad sextum dicendum, quod sicut nomen personae significat quid
distinctum in divinis, ita et nomen hypostasis; sed nomen personae
determinat specialem modum distinctionis, scilicet per proprietatem
nobilem, quod nomen hypostasis non determinat; unde se habent quasi
sicut superius et inferius; sicut aliqua substantia est quodammodo
magis communis quam aliquis homo. Sed ista determinatio et
indeterminatio communis et proprii, in rebus compositis reducitur ad
materiale et formale secundum rem, eo quod ratio generis fluit a
materia, et ratio differentiae a forma, ut dictum est: sed in rebus
simplicibus non habet aliquid respondens in re quod sit indeterminatum,
quasi materiale, et forma adveniente determinetur; sed est solum
quantum ad modum significandi, inquantum utrumque illorum est vere
significare in divinis.
|
|