|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod remotis relationibus
per intellectum, remaneant hypostases distinctae. Sicut enim dicit
Augustinus, in omni quod ad alterum dicitur, est accipere aliquid
quod per se dicitur; quia relatum, non est relatum tantum, sed etiam
est aliquid. Si igitur hypostasis secundum relationem ad aliquid
dicitur, videtur quod praeter intellectum relationis, sit aliquid
intelligere subsistens; et ita remotis proprietatibus relativis per
intellectum, videtur quod remaneant ipsae hypostases subsistentes.
2. Praeterea, hypostasis in divinis est perfectior quam sit in
creaturis. Sed in creaturis remoto per intellectum, vel secundum
rem, hoc quod una hypostasis ad aliam dicitur, adhuc remanent ipsae
hypostases, sicut Socrates et Plato. Ergo videtur quod etiam in
divinis.
3. Item, omne quod cadit in definitione alicujus, potest
intelligi, non intellecto illo; sicut remoto per intellectum
rationali, per quod homo constituitur, intelligitur animal, quod in
definitione hominis ponitur. Sed persona est hypostasis proprietate
distincta, ad dignitatem pertinente. Ergo remota per intellectum
proprietate relativa, adhuc remanet hypostasis distincta.
4. Praeterea, pater habet quod est quis, et quod est pater. Aut
igitur ab eodem, aut ab alio. Si ab eodem, tunc cum paternitate sit
pater, paternitate erit quis. Sed in filio non est paternitas. Ergo
filius non erit quis: quod est falsum. Ergo oportet dare alterum,
quod non ab eodem habeat. Remoto igitur a patre hoc quo pater
dicitur, adhuc remanet quod est quis. Sed quis nominat hypostasim.
Ergo remota relatione remanet hypostasis distincta.
1. Contra, sicut dicit Augustinus in omnibus pater et filius unum
sunt, praeter ea quae ad aliquid dicuntur. Remoto igitur per
intellectum hoc quo pater ad alterum dicitur, remanet solum id in quo
pater et filius uniuntur. Sed hoc non potest esse distinctum in
divinis. Ergo remota relatione per intellectum, non remanent
hypostases distinctae. Hoc idem videtur per Boetium qui dicit quod in
divinis sola relatio multiplicat Trinitatem.
Respondeo dicendum, quod duplex est opinio. Quidam dicunt, quod
sicut est in creaturis, quod remotis relationibus et proprietatibus,
remanent ipsae hypostases seipsis distinctae, ita est etiam in
divinis; unde dicunt, quod abstracta personalitate, idest, relatione
constituente personam, remanet hypostasis. Sed hoc non videtur posse
stare secundum fidei suppositionem, propter duo. Primo, quia cum
pluralitas semper causetur ex aliqua distinctione, et distinctio omnis
sit vel per essentiam vel per quantitatem vel per relationem,
impossibile est in Deo esse aliquam distinctionem nisi quam causat
relatio. Unde remotis relationibus per intellectum, simul tollitur
ipse intellectus distinctionis. Secundo, quia in divinis nihil
praedicatur sicut accidens, vel sicut forma inhaerens alicui
praeexistenti; unde quidquid significatur per modum formae, totum est
subsistens. Unde sicut remota essentia per intellectum, non remanet
aliquid quasi recipiens illam essentiam, quia ipsamet essentia est
subsistens; ita etiam remota bonitate per intellectum, non remanet
aliquid quasi recipiens bonitatem, quia ipsa bonitas est subsistens;
et similiter remota relatione per intellectum, non relinquitur aliquid
quasi substratum illi relationi, sed ipsamet relatio est res
subsistens. Unde abstracta relatione, proprie loquendo, nihil
manet, neque absolutum, neque relatum, neque hypostasis, neque
essentia. Sed verum est quod essentia potest intelligi, non
intellecta bonitate, ut dicit Boetius, et similiter potest intelligi
essentia, non intellecta paternitate vel relatione, sicut Judaei
intelligunt, sed non per modum abstractionis. Sed non potest
intelligi quod in divinis removeatur relatio et remaneat aliquid
subsistens relationi, quia ipsamet ibi subsistit. Et ideo concedimus
cum aliis, quod remota relatione, non manet hypostasis distincta in
divinis; tum quia non manet distinctio, tum quia non manet subsistens
relationi. Sed verum est quod si nunquam essent relationes quas fides
distinguit, Deus esset et substantia et persona ex hoc quod
subsisteret in esse suo, et substaret proprietatibus essentialibus,
quibus ab essentiis aliis distingueretur.
Ad primum igitur dicendum, quod in divinis est accipere et absolutum
et relatum; sed relatio non advenit absoluto sicut distinguens ipsum,
sed per omnimodam identitatem rei. Sed id quod distinguitur
relatione, est ipsa relatio; et hoc potest significari per modum
subsistentis; et sic significatur nomine personae vel hypostasis, ut
patet ex dictis.
Ad secundum dicendum, quod in creaturis hypostases distinguuntur per
materiam et proprietates diversae sunt ostendentes distinctionem; sed
in divinis hypostases non distinguuntur nisi per relationem: quia non
est ibi invenire aliquam realem alietatem, nisi quae est secundum
oppositionem relativam. Unde sicut in creaturis, subtracta per
intellectum divisione materiae et quantitatis, non remanent hypostases
distinctae; ita etiam in divinis subtracta oppositione relativa.
Ad tertium dicendum, quod hypostasis ponitur in definitione personae,
quia persona addit aliquid supra hypostasim: non quidem relationem,
quia relatio est de intellectu hypostasis divinae, sicut de intellectu
personae: sed addit determinatam rationem relationis, scilicet
pertinens ad dignitatem: et ideo remota relatione, neque hypostasis
intellectus, neque personae manet in divinis: quia etiam ex hoc ipso
quod ponitur hypostasis divina, ponitur subsistens in proprietate
nobili. Unde ratio nobilitatis quam addit persona, includitur in hoc
quod est divina hypostasis. Unde sicut hypostasis humana nihil minus
dicit quam persona, ita nec hypostasis divina.
Ad quartum dicendum, quod paternitate habet pater quod est quis, et
quod est pater; non tamen sequitur quod filius non sit quis; quia hoc
quo pater habet paternitatem, filius habet filiationem, quae etiam est
relatio. Unde abstracta relatione, neque pater est quis, neque
filius est quis; sed tamen uterque est quis sua relatione, sicut
uterque est persona sua personalitate; et tamen personalitas unius non
est personalitas alterius: et hoc quomodo sit patet ex praedictis,
dist. 25, quaest. 1, art. 3, de communitate personae.
|
|