|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis relationes
omnino nihil sint. Sicut enim dicit Boetius, cuncta quae in divinam
praedicationem veniunt, mutantur in substantiam; ad aliquid vero
omnino non praedicatur. Sed quidquid est in Deo, praedicatur de
ipso. Ergo relationes non sunt in Deo.
2. Praeterea, ipse dicit, quod relationes quibus pater refertur ad
filium, et filius ad patrem, sunt similes relationibus quibus aliquid
ad seipsum refertur, ut cum dicitur idem eidem idem. Sed tales
relationes nihil secundum rem ponunt in eo de quo dicuntur, ut videtur
dicere philosophus, sed sunt solum secundum intellectum. Ergo videtur
quod relationes non sunt realiter in Deo.
3. Item omne quod advenit alicui et recedit ex sola habitudine
alterius ad ipsum, sine omni sua mutatione, non ponit aliquid in
ipso. Nihil enim potest advenire alicui de novo sine sui mutatione vel
per se vel per accidens. Sed relationes hoc modo adveniunt et
recedunt; sicut per mutationem alterius efficitur columna immobilis
dextra et sinistra: sicut mortuo filio aliquis desinit esse pater,
nulla mutatione circa ipsum facta. Ergo videtur quod relationes
hujusmodi omnino nihil sunt in divinis.
4. Praeterea, si relatio est in divinis, aut est idem quod
essentia, aut aliud. Si idem quod essentia, tunc cum essentia sit
una in omnibus, et relatio erit una in omnibus; vel si personae
distinguuntur relationibus, distinguuntur etiam in essentia: quod est
haeresis Arii. Si aliud, ergo facit compositionem cum essentia;
quod non potest esse. Ergo relatio omnino non est in divinis.
5. Item, simplicissima seipsis distinguuntur. Sed personae divinae
sunt simplicissimae. Ergo seipsis distinguuntur: ergo videtur quod
non distinguantur aliquibus relationibus.
1. Contra, omne quod est in Deo vel est absolutum vel est ad
aliquod aliud. Sed personae divinae non distinguuntur in aliquo
absoluto, quia in absolutis tres personae unum sunt. Ergo vel non
distinguuntur, vel relationibus distinguuntur. Si igitur relationes
non sunt realiter in divinis, sed secundum rationem tantum, tunc pater
et filius non realiter distinguuntur, et ita sequetur haeresis
Sabellii. Oportet ergo relationes in divinis ponere.
2. Praeterea, pater refertur ad filium et ad spiritum sanctum, sed
non eodem modo ad utrumque: quia ad unum generando, ad alium
spirando. Ergo videtur quod oporteat in persona significare plures
relationes, quibus ad alteram referatur, sicut in una essentia plures
personas. Ergo sicut in divinis non tantum ponimus essentiam, sed
etiam personas, quia invenimus plures personas in una essentia; ita
oportet ponere etiam relationes.
Respondeo dicendum, quod apud omnes Catholicos certum est relationes
esse in divinis. Sed in positione relationum inveniuntur diversae
doctorum sententiae. Quidam dixerunt, ut Porretani, quod relationes
in divinis sunt tantum assistentes. Quidam vero dixerunt, quod
relationes in divinis sunt ipsae personae; et quod aliquando in
abstracto significantur, hoc est solum propter modum loquendi; sicut
dicimus, rogo benignitatem tuam, idest te benignum; et similiter
resolvendae sunt omnes illae locutiones in quibus relationes vel
proprietates in abstracto dicuntur. Alii dicunt, quod relationes sunt
personae et sunt in personis etiam secundum veritatem rei et non solum
quantum ad modum loquendi: et omnes isti secundum aliquid verum
dixerunt. Sed tamen ultima opinio continet totam veritatem. Et ad
hujus intellectum sciendum est, quod, ut supra dictum est, dist.
8, quaest. 4, art. 3, in relatione, sicut in omnibus
accidentibus, est duo considerare: scilicet esse suum, secundum quod
ponit aliquid in ipso, prout est accidens; et rationem suam, secundum
quam ad aliud refertur, ex qua in genere determinato collocatur; et ex
hac ratione non habet quod ponat aliquid in eo de quo dicitur; sicut
omnes aliae formae absolutae ex ipsa sua ratione habent quod aliquid in
eo quod dicuntur, ponant. Et ideo inveniuntur quaedam relationes
nihil ponentes in eo de quo dicuntur; et hoc attendentes quidam
philosophi dixerunt, quod relatio non est aliquod unum genus entium,
nec est aliquid in rerum natura; sed est tantum quidam respectus
respersus in omnibus entibus, et quod relationes sunt de intentionibus
secundis quae non habent esse nisi in anima. Cui etiam Porretanorum
opinio consentire videtur. Sed hoc falsum est: quia nihil quod est
ens tantum in anima, in genere determinato collocatur. Unde
distinguendum est inter relationes. Quaedam enim sunt quae habent
aliquid in re, supra quod esse eorum fundatur, sicut aequalitas
fundatur supra quantitatem; et hujusmodi relationes aliquid realiter in
re sunt. Quaedam vero sunt quae non habent fundamentum in re de qua
dicuntur, sicut dextrum et sinistrum in illis in quibus non sunt
determinatae istae positiones secundum naturam, sicut in partibus
animalis. Ibi enim, scilicet in animali, istae relationes realiter
sunt, quia fundantur in diversis virtutibus determinatarum partium;
sed in aliis non sunt nisi secundum rationem habitudinis unius ad
alterum; et ideo dicuntur relationes rationis. Et hoc contingit
quatuor modis, scilicet quod sint relationes rationis, et non rei.
Uno modo, ut dictum est, in hoc art., paulo Sup., quando relatio
non habet aliquid in rei natura supra quod fundetur: et inde est quod
quandoque contingit quod relatio realiter est in uno et non in altero:
quia in uno habet motum quemdam supra quem fundatur, quem non habet in
alio; sicut est in omnibus illis relationibus quibus Deus ad creaturam
refertur, quae quidem realiter sunt in creatura, et non in Deo.
Secundo modo quando relatio non habet aliquam realem diversitatem inter
extrema, sicut relatio identitatis; et ideo hoc nihil ponit secundum
rem, sed solum secundum rationem, ut cum dicitur idem eidem idem.
Tertio modo quando designatur relatio aliqua entis ad non ens, ut cum
dicitur quod nos sumus priores illis qui futuri sunt: ista enim
prioritas non est aliqua relatio secundum rem, sed solum secundum
rationem: quia relatio realis exigit utrumque extremorum in actu.
Quarto modo quando ponitur relatio relationis: ipsa enim relatio per
seipsam refertur, non per aliam relationem. Unde in creaturis
paternitas non conjungitur subjecto per aliquam relationem mediam. Et
hos ultimos duos modos ponit Avicenna. Primi duo possunt etiam
extrahi ex verbis philosophi. Cum igitur istae relationes, paternitas
et filiatio, habeant fundamentum aliquod in re, scilicet ipsam
naturam, quae communicatur secundum communicationem naturae, constat
quod sunt realiter in Deo; et propter simplicitatem sunt idem quod
personae in quibus sunt, et propter veritatem relationum oportet quod
alio modo significentur. Primi igitur attendentes in relationibus
solum id quod ad alterum est, et non fundamentum quod habent in re,
dixerunt, relationes assistentes esse, quasi ex habitudine alterius
advenientes. Secundi attendentes fundamentum rei et simplicitatem
divinam, dixerunt, quod relationes non sunt in personis, sed sunt
ipsae personae. Tertii autem considerantes utrumque, dixerunt, quod
sunt in personis propter veram rationem relationis, et quod tamen sunt
personae propter simplicitatem; sicut deitas est in Deo, et tamen est
Deus.
Ad primum igitur dicendum, quod dictum Boetii intelligitur de ad
aliquid, prout ad alterum est: sic enim non praedicat aliquid in re de
qua dicitur, sed ponit aliquid extra; sed tamen aliquae relationes,
quantum ad esse suum, aliquid in re de qua dicuntur ponunt.
Ad secundum dicendum, quod in relatione identitatis duo est
considerare: scilicet illud respectu cujus dicitur identitas, scilicet
ipsa essentia, sicut aequalitas respectu quantitatis; et id cujus est
identitas, quod dicitur idem secundum unam essentiam, sicut aequale,
quod habet unam quantitatem. Et quia etiam unum numero est essentia
quam pater filio communicat, ideo similitudo est harum relationum cum
relatione identitatis, quantum ad id cujus respectu dicuntur; sed non
est quantum ad ea quae invicem referuntur secundum illud. Unde etiam
filius non dicitur idem patri masculine, sed neutraliter.
Ad tertium dicendum, quod quandocumque aliquid quod est de ratione
rei, tollitur, oportet quod ipsa res auferatur, sicut remoto
rationali destruitur homo. Ad rationem autem relationis quae habet
fundamentum in re duo concurrunt; scilicet fundamentum rei, quod est
quantitas, quae est causa hujus relationis: est etiam aliud de ratione
ejus, scilicet respectus ad alterum: et utroque modo contingit in
realibus relationibus destrui relationem: vel per destructionem
quantitatis, unde ad hanc mutationem quantitatis sequitur per accidens
mutatio relationis: vel etiam secundum quod cessat respectus ad
alterum, remoto illo ad quod referebatur; et tunc relatio cessat,
nulla mutatione facta in ipsa. Unde in illis in quibus non est relatio
nisi secundum hunc respectum, veniunt et recedunt relationes sine
aliqua mutatione ejus quod refertur.
Ad quartum dicendum, quod relatio realiter est idem quod essentia,
sed differunt solum ratione, sicut etiam bonitas ab essentia; et ex
illa ratione relatio habet quod distinguat in divinis, quod non
convenit essentiae.
Ad quintum dicendum, quod etiam personae divinae seipsis
distinguuntur, inquantum personae secundum rem sunt ipsae relationes.
Sed sicut persona, quantum ad modum significandi, non est idem quod
relatio; ita etiam seipsis non distinguuntur, sed relationibus; sicut
Deus per seipsum est Deus, quamvis deitas sit Deus, quia ipse est
sua deitas.
|
|