|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod relationes originis non
distinguant hypostases. Quod enim secundum intellectum sequitur
substantiam, non potest esse principium alicujus distinctionis in
substantiis. Sed relatio est de assequentibus substantiam in Deo,
saltem secundum intellectum, sicut bonitas et sapientia, ut dicit
Damascenus. Cum igitur hypostasis sit substantia, videtur quod
distinctionem hypostasum relatio non facit.
2. Praeterea, ordo distinguentium debet respondere ordini
distinctionum. Sed inter omnes distinctiones rerum, prima est
distinctio divinarum personarum, cum sit processio personarum causa
processionis creaturarum, ut supra, dist. 14, quaest. 1, art.
1, habitum est. Ergo videtur quod cum primum in entibus sit
substantia, quod principium illius distinctionis non sit relatio, sed
substantia.
3. Item, relatio non habet virtutem distinguendi, nisi secundum
quod habet oppositionis rationem. Sed rationem oppositionis non habet
nisi secundum quod ad alterum est. Ergo non distinguit nisi secundum
quod ad alterum est. Sed secundum quod ad alterum est, non habet
relatio quod sit res aliqua vel substantia vel hypostasis. Ergo
relatio non poterit facere distinctionem realem hypostasum.
4. Praeterea, cum multae sint aliae relationes, quam relationes
originis, quare secundum eas tantum divinae personae distinguuntur?
Quia in divinis est invenire etiam aequalitatem et similitudinem, et
hujusmodi, quae relationes quaedam sunt. Unde si istae non
distinguunt, videtur eadem ratione quod nec illae.
1. Contra, minimae distinctioni debet respondere pro principio illud
quod minimum habet de ente, et quod minimam compositionem facit. Sed
inter omnia alia relatio est debilioris esse, ut dicit Commentator,
adeo quod quidam reputaverunt eam esse de intentionibus secundis, ut
dictum est, artic. antec. Ergo videtur quod maxime competat ad
distinctionem personarum.
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, quod principium distinctionis
hypostasum divinarum non est relatio, immo hypostases seipsis
distinguuntur per solam originem; relationes autem manifestant
distinctionem; sicut in creaturis proprietates non faciunt differre
secundum numerum; immo talis differentia causatur ex divisione
materiae, sed proprietates tantum manifestant eam. Sed hoc non potest
esse: quia quae seipsis distinguuntur, ex seipsis habent aliquam
rationem distinctionis, sicut substantia distinguitur a quantitate per
id quod est in intellectu utriusque, quod est esse subsistens, et esse
mensuram et hujusmodi. Si autem considerentur duae hypostases,
hypostasis inquantum hypostasis, non habet in intellectu suo unde ab
alia distinguatur, cum utraque sit hypostasis. Ergo oportet quod hoc
habeat inquantum est hypostasis per aliquam determinationem in ipsa,
vel secundum determinatam materiam, sicut in creaturis, quod non
potest esse in Deo, vel secundum aliquid aliud. Si autem dicatur,
quod haec est sola origo per quam determinate efficitur haec
hypostasis, aut per originem intelligitur ipsa relatio originis, et
hoc est quod ponimus; aut origo significatur per modum operationis, et
sic nullo modo habet quod distinguat hypostases; immo quod sit ab
hypostasi distincta: quia omnis operatio est individuorum
distinctorum, secundum philosophum. Et ideo dicimus, quod nihil
aliud est principium distinctionis in divinis, nisi relatio. Cujus
ratio est, quia omnis distinctio vel divisio est vel per quantitatem
vel per formam, secundum philosophum. Secundum quantitatem vel
materiam, divisio in divinis non est, cum non sit ibi quantitas et
materia. Omnis autem distinctionis formalis principium est aliqua
oppositio, ut largo modo sumatur oppositio, secundum quod etiam
imperfectum et perfectum opponuntur, inquantum in uno est negatio vel
privatio alterius. In omnibus autem oppositionibus alterum est ut
perfectum, alterum ut imperfectum, praeter relationem; quod patet per
se in affirmatione et negatione et privatione et habitu. Patet etiam
in contrarietate: quia secundum philosophum, semper alterum
contrariorum est sicut nobilius, et alterum sicut vilius et sicut
privatio, ut album et nigrum, frigidum et calidum et hujusmodi omnia;
et ideo nulla talis distinctio potest esse in divinis, ubi est omnimoda
perfectio. In relativis autem neutrum est sicut privatio alterius,
vel defectum aliquem importans. Cujus ratio est, quia in relativis
non est oppositio secundum id quod relativum in aliquo est: sed
secundum id quod ad aliud dicitur. Unde quamvis una relatio habeat
annexam negationem alterius relationis in eodem supposito, non tamen
ista negatio importat aliquem defectum, quia defectus non est nisi
secundum aliquid quod in aliquo natum est esse: unde cum id quod habet
oppositionem relativam ad ipsum, secundum rationem oppositionis non
ponat aliquid, sed ad aliquid, non sequitur imperfectio vel defectus;
et ideo sola talis oppositio competit distinctioni personarum.
Ad primum igitur dicendum, quod relatio divina habet aliquid inquantum
est relatio, et aliquid inquantum est divina; inquantum enim divina,
habet quod sit subsistens hypostasis, quia ibi nihil est accidens, nec
aliqua forma inhaerens non subsistens; unde quamvis ex hoc quod est
relatio, non habeat quod distinguat hypostasim, quia sic omnis relatio
hoc faceret; tamen habet hoc inquantum est relatio divina: sic enim
non sequitur substantiam, immo est ipsa substantia.
Ad secundum dicendum, quod ordo distinctionis potest dupliciter
considerari: vel quantum ad quantitatem distinctionis, vel quantum ad
dignitatem et causalitatem. Si quantum ad quantitatem distinctionis,
sic distinctio divinarum hypostasum est minima distinctio realis quae
possit esse, ut supra habitum est, in corp. art. Et ideo tali
distinctioni competit ens minimum, scilicet relatio. Sed quantum ad
ordinem dignitatis et causalitatis, illa distinctio excellit omnes
distinctiones; et similiter relatio quae est principium distinctionis,
dignitate excellit omne distinguens quod est in creaturis: non quidem
ex hoc quod est relatio, sed ex hoc quod est relatio divina. Excellit
etiam causalitate, quia ex processione personarum divinarum
distinctarum causatur omnis creaturarum processio et multiplicatio, ut
supra habitum est, dist. 14, quaest. 1, art. 1.
Ad tertium dicendum, quod, quamvis relationi ex hoc quod ad alterum
dicitur, non debeatur quod sit res quaedam, est tamen res aliqua
secundum quod habet fundamentum in eo quod refertur; et ex hoc ulterius
habet, inquantum est divina, quod sit hypostasis vel substantia: et
ideo facit realem hypostasum distinctionem; sicut sapientia ex hoc quod
est sapientia, non habet quod sit substantia; et tamen quia sapientia
divina est substantia, Deus substantialiter est sapiens. Et ideo
considerandum est, quod ubi est relatio secundum habitudinem tantum et
non secundum aliquod esse naturale, ibi non requiritur distinctio
suppositorum secundum rem, sed solum secundum rationem, ut cum dicitur
idem eidem idem. Quando autem est ibi relatio non solum secundum
habitudinem, sed secundum esse naturale, requiritur distinctio
suppositorum etiam realiter, ut aequalis aequali aequalis. Sed ubi
ipsa relatio non tantum est realiter, sed etiam est ipsa substantia
relati, ibi non tantum requirit, sed facit etiam suppositorum
distinctionem.
Ad quartum dicendum, quod quia relatio non habet esse naturale nisi ex
hoc quod habet fundamentum in re, et ex hoc collocatur in genere; inde
est quod differentiae relationum essentiales sumuntur secundum
differentias aliorum entium; ut patet ex philosopho ubi dicit, quod
quaedam fundantur supra quantitatem, et quaedam supra actionem, et sic
de aliis. Inde est quod secundum ordinem eorum in quibus fundantur
relationes, est etiam ordo relationum. Sicut ergo videmus in his quae
distinguuntur per essentiam, quod principia substantiae sunt
distinguentia, ut materia et forma, et aliae res accidentales sunt
signa manifestantia distinctionem, ita est in his quae distinguuntur
per relationem, quod relationes quae fundantur supra naturam rei, sunt
distinguentia, et aliae relationes sunt signa distinctionis.
Relationes autem habentes fundamentum in natura rei, sunt relationes
originis: paternitas enim fundatur in communicatione naturae; et ideo
sancti ponunt, quod paternitate et filiatione pater et filius
distinguuntur: sed aequalitas et similitudo demonstrant distinctionem.
Unde Hilarius supra, dist. 25, per similitudinem divinarum
personarum distinctionem probavit.
|
|