|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sint tantum quinque
notiones. Quod enim innascitur alicui ex sola habitudine alterius ad
ipsum, multiplicatur secundum multitudinem eorum quae ad ipsum
comparantur: quia ad multiplicitatem causae sequitur pluralitas in
effectu. Sed relationes innascuntur ex sola habitudine alterius ad
aliquem. Ergo tot erunt relationes in Deo, quot sunt creaturae quae
comparationem ad ipsum habent.
2. Praeterea, in Deo fuerunt ab aeterno, secundum Augustinum,
rationes rerum creandarum, quae non differunt ab invicem nisi
relationibus secundum respectum ad creaturam. Ergo videtur quod quot
sunt creaturae, quarum rationes sunt in Deo, tot sunt ibi etiam
relationes.
3. Item, divinae personae non tantum comparantur ad invicem secundum
naturam quam una ab alia accipit, sed etiam secundum alia attributa.
Sed in omnibus illis comparationibus intelliguntur aliquae relationes
vel aequalitatis vel similitudinis. Ergo videtur quod tot sint
relationes quot sunt ibi attributa.
4. Praeterea, ex omni operatione innascitur aliqua operantis relatio
ad id circa quod est operatio. Sed in Deo secundum rationem
distinguuntur plures operationes, ut est velle, intelligere et
hujusmodi. Ergo sicut operationem generationis consequuntur secundum
intellectum relationes originis, ita et ad alias operationes
consequentur aliae relationes, sicut intelligentis ad intellectum, et
volentis ad volitum: et ita multiplicabuntur relationes secundum
numerum operationum.
5. Item, sicut pater et filius conveniunt in hoc quod comparantur ad
spiritum sanctum ut principium; ita filius et spiritus sanctus
conveniunt in hoc quod comparantur ad patrem sicut ad principium. Sed
communis spiratio est quaedam relatio conveniens patri et filio. Ergo
esse a patre erit alia relatio communis filio et spiritui sancto; et
ita sunt plures quam quinque.
6. E contra videtur quod sint pauciores: quia, ut dictum est,
artic. praec., proprietates sunt subsistentes personae. Ergo sunt
ibi proprietates tot, quot sunt personae subsistentes. Sed personae
subsistentes non sunt nisi tres. Ergo proprietates non sunt nisi
tres.
Respondeo dicendum, quod notionis, proprietatis et relationis
differentia potest tripliciter assignari. Primo quantum ad rationem
significationis; et sic sciendum est, quod paternitas dicitur
relatio, secundum quod ad filium refertur; dicitur autem proprietas,
inquantum soli patri convenit: dicitur notio, inquantum est principium
formale innotescendi patrem. Secundo quantum ad ordinem intelligendi;
quia cum nihil possit esse principium innotescendi aliquid, nisi sit
sibi proprium, intellectum notionis praecedit intellectus
proprietatis. Et quia proprietas non convenit nisi rei distinctae ab
aliis, et distinctio in divinis non est nisi per oppositionem
relationis; intellectum proprietatis in divinis praecedit intellectus
relationis. Tertio quantum ad numerum; quia notiones sunt quinque,
scilicet paternitas, filiatio, processio, innascibilitas, communis
spiratio. Harum autem quatuor tantum sunt proprietates, quae uni
personae tantum conveniunt, scilicet paternitas, innascibilitas, quae
conveniunt tantum patri; filiatio, quae convenit tantum filio;
processio, quae convenit tantum spiritui sancto. Communis autem
spiratio non potest dici proprietas simpliciter, quia convenit duabus
personis; sed secundum quid, secundum quod aliquid dicitur esse
proprium ad aliquid; est enim proprium patris et filii respectu
spiritus sancti. Harum etiam notionum quatuor sunt tantum relationes,
scilicet paternitas, filiatio, processio, communis spiratio;
innascibilitas enim non proprie dicitur relatio, nisi per reductionem,
secundum quod negatio reducitur ad genus affirmationis, ut non homo ad
genus hominis. Harum autem proprietatum vel notionum vel relationum,
tres tantum sunt personales, scilicet constituentes personas: unde
habent quasi actum differentiae constitutivae, scilicet paternitas,
filiatio, processio. Aliae duae sunt proprietates personae, sed non
personales. Harum autem notionum quinque sufficientia sic patet. Ad
hoc enim quod aliquid dicatur notio personae, tria requiruntur; primo
quod ad originem pertineat, quia relationibus originis personae
distinguuntur; secundo quod pertineat ad dignitatem, quia persona est
hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente; tertio quod
dicat aliquid speciale, quia commune non est sufficiens principium
innotescendi. Dico igitur, quod pertinens ad originem potest
significari vel affirmative vel negative. Si affirmative, vel dicetur
secundum rationem principii, ut a quo alius, vel secundum rationem
ejus quod est a principio, ut qui ab alio. Utrumque istorum dicit
originem in communi: unde neutrum potest esse notio. Oportet ergo
quod determinetur secundum specialem modum originis, qui non est nisi
dupliciter, ut supra probatum est, dist. 13, qu. 1, art. 2,
scilicet per modum naturae, et per modum amoris; et secundum utrumque
habemus duas relationes: unam quae designat rationem principii, et
alteram quae designat rationem ejus quod est a principio; et sic sunt
quatuor rationes, scilicet paternitas et filiatio quantum ad modum
originis naturae; processio et communis spiratio quantum ad modum
originis amoris. Si significatur negative, vel negatur ratio
principii, vel ratio ejus quod est a principio. Si negatur ratio
principii, non est ad dignitatem pertinens, et ideo non potest esse
notio spiritus sancti, nec esse principium alicujus personae divinae.
Si negatur ratio ejus quod est a principio; aut in speciali, aut in
generali. Si in speciali, non potest esse notio; quia quanto
affirmatio est magis specialis, tanto notio opposita est magis
communis, sicut non homo est magis commune quam non animal; quia omne
non animal est non homo; sed non convertitur. Si in generali, sic
erit negatio specialis, et ad dignitatem pertinens; unde faciet
notionem patris, quae est innascibilitas quae significat non esse ab
alio, secundum quod est proprietas patris. Quare autem dicatur
innascibilitas per privationem nativitatis, specialiter infra dicetur,
dist. 28, qu. 1, art. 1.
Ad primum igitur dicendum, quod relationes illae quae significantur in
Deo ex habitudine creaturarum ad ipsum, nihil realiter ponunt in
Deo, ut ex praedictis, hac quaest. art. 1, patet; et ideo non
sequitur quod secundum hoc in infinitum multiplicentur relationes
realiter in Deo existentes.
Ad secundum dicendum, quod relationes illae secundum quas attenditur
distinctio idearum, non sunt fundatae in esse divino, sed in
intellectu ejus; unde realiter non habent esse in Deo, sed solum sunt
intellectae ab ipso, sicut forma asini, et forma equi et hujusmodi;
et non sicut bonitas et sapientia in ipso habent esse.
Ad tertium dicendum, quod aequalitas et similitudo non addunt aliquam
relationem realem super paternitatem et filiationem; et ratio hujus
infra dicetur, 31 dist., quaest. 1, art. 1.
Ad quartum dicendum, quod relationes quibus non subest aliqua realis
distinctio in re quae refertur, non est relatio realis. Unde
quandocumque aliqua operatio reflectitur in suppositum operans, ex
reali operatione non innascitur aliqua realis relatio, sed rationis
tantum; et ideo cum dicitur, quod Deus vel anima intelligit se, non
importatur ibi aliqua realis relatio, sed rationis tantum.
Ad quintum dicendum, quod esse ab aliquo non dicit determinatum modum
originis; et ideo non dicit specialem notionem, sed salvatur in duabus
notionibus, scilicet filiatione et processione, cum quibus non ponit
in numerum, sicut nec aliquod commune cum propriis quae sub eo
continentur, sed communis spiratio dicit determinatum modum originis,
secundum quam pater et filius sunt principium spiritus sancti; et ideo
dicit specialem notionem.
Ad sextum dicendum, quod quaelibet proprietas in divinis, et quidquid
est ibi, est subsistens; non tamen oportet quod sint tot res
subsistentes quot sunt proprietates; sed quot oppositio exigit realiter
distinguens. Unde sicut in Deo bonitas et sapientia est subsistens,
non tamen alia et alia res est subsistens, quia non habent
oppositionem; ita etiam communis spiratio est subsistens, non tamen
est alia res subsistens quam paternitas et filiatio, quia non habent
oppositionem ad eam: unde in una re subsistente cum utroque esse
potest. Nec tamen constituit personam in qua est, quia praesupponit
secundum ordinem naturae paternitatem et filiationem, sicut et
processio praesupponit generationem; et ideo non est personalis notio;
et similiter innascibilitas, cum non habeat oppositionem ad
paternitatem, in eadem re subsistente esse potest; et quia negatio
importata consequitur secundum intellectum in ea positionem principii,
ideo non constituit personam, sed est in persona constituta per
paternitatem.
|
|