|
Positis tribus personalibus proprietatibus divinarum personarum, hic
Magister determinat de ipsis proprietatibus in comparatione ad nomina
personarum, et dividitur in partes tres: in prima ostendit quod in
omnibus personalibus nominibus praedictae proprietates designantur; in
secunda proponit generalem regulam ad inveniendum hujusmodi nomina,
quae proprietates designant, ibi: et est hic advertenda quaedam
generalis regula. Prima in duas: in prima ostendit quod dictae
proprietates designantur in nominibus personalibus consuetis, scilicet
nomine patris et filii et spiritus sancti; in secunda ostendit quod
designantur etiam aliis nominibus personas significantibus, ibi: hic
non est praetermittendum. Prima in duas: in prima ostendit quod
praedicta nomina proprietates personarum designant; in secunda
subjungit rationem, ibi: illae enim proprietates singulae singulis
proprie conveniunt personis, quae scilicet determinant personas: unde
in nominibus personarum intelliguntur, sicut determinans in
determinato. Prima in duas: in prima ostendit quod nomina personarum
designant proprietates praedictas; in secunda ostendit quod non est
omnino idem modus significandi in nominibus proprietatum et nominibus
personarum, ibi: non tamen videtur nobis omnino esse idem dicere,
aliquid esse patrem et genuisse filium et cetera. Circa primum tria
facit: primo movet quaestionem; secundo ponit objectionem ad alteram
partem, ibi: videtur quod non sint eaedem proprietates quas ponit
Hilarius; tertio ponit solutionem, ibi: ad quod sine praejudicio
aliorum dicimus. Et est hic advertenda quaedam generalis regula. Hic
ponit regulam ad inveniendum nomina personalia, et circa hoc tria
facit: primo ponit regulam; secundo movet quaestionem circa regulam,
et solvit eam, ibi: quaeritur hic, cum dicitur, Deus de Deo,
lumen de lumine, et hujusmodi, utrum dicantur secundum substantiam;
tertio ex solutione quasi elicit quamdam conclusionem, ibi: et est
sciendum quod secundum nomina substantiae tantum dicitur illud de illo.
Hic quaeruntur duo. Primo de ipsis notionibus vel proprietatibus.
Secundo de nominibus personalibus, et praecipue de verbo. Circa
primum duo quaeruntur: 1 qualiter proprietates ad invicem differant;
2 utrum proprietates vel relationes, operationes personales secundum
intellectum praecedant, vel e converso.
|
|