|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod proprietates ad invicem
non distinguantur. Nulla enim est distinctio in divinis, nisi
secundum originem. Sed una proprietas non oritur ab alia: quia sicut
essentia non generat, ita nec proprietas. Ergo proprietates ad
invicem non distinguuntur.
2. Praeterea, relatio est medium inter duo extrema. Sed inter duos
terminos est una via media secundum rem, quamvis differat secundum
rationem, sicut est eadem via a Thebis ad Athenas et e converso, ut
dicit philosophus. Ergo videtur quod una relatione referatur pater ad
filium et filius ad patrem; et ita ad minus paternitas et filiatio sunt
una relatio.
3. Item, in divinis nihil invenimus distinctum secundum rem, nisi
per oppositionem relativam. Sed sicut inter attributa essentiae, ut
bonitatem et sapientiam, non invenitur aliqua oppositio, ratione cujus
de se invicem praedicantur, quia bonitas est sapientia, et e
converso; ita etiam proprietates unius personae non habent aliquam
oppositionem ad invicem; alias non possent in eodem supposito esse.
Ergo videtur quod non sint plures secundum rem, et quod una
praedicetur de alia, ut dicatur: paternitas est innascibilitas, et e
converso.
4. Praeterea, non magis distat ratio verbi a ratione filii, quam
ratio ingeniti a ratione patris. Sed eadem notio designatur nomine
verbi et filii, ut in littera dicitur. Ergo videtur quod similiter
eadem notio designetur nomine ingeniti et nomine patris; et sic
innascibilitas et paternitas est una et eadem notio.
5. Item, unius personae ad aliam personam in divinis non est nisi
una relatio. Sed nomine patris, generationis et paternitatis
importatur relatio patris ad filium. Ergo videtur quod omnia ista in
divinis idem sunt: quod est contra Magistrum in littera.
Respondeo dicendum, quod in divinis, ut supra dictum est, dist.
26, qu. 1, art. 3, sunt quinque notiones; non tamen sunt
quinque res, sed solum tres res, scilicet pater et filius et spiritus
sanctus. Ad cujus intellectum sciendum est, quod in illo proprie
aliqua multiplicantur et non unum sunt, cujus differentiis propriis
distinguuntur, ut dicit philosophus, verbi gratia, isosceles, idest
triangulus duorum aequalium laterum, et isopleuros, idest triangulus
aequilaterus, distinguuntur differentiis trianguli; et ideo non
dicimus quod sunt unus triangulus, sed plures. Non autem
distinguuntur propriis differentiis figurae, immo sub una figurae
differentia incidunt, quod est habere tria latera; et ideo dicuntur
una figura, quae est triangulus; et ideo non potest dici quod sunt
plures res, nisi de illis quae per differentiam rei distinguuntur.
Differentia autem rei in divinis non est nisi per oppositionem
relationis; et ideo non poterit dici quod sunt plures res, nisi
secundum quod exigit ista oppositio. Unde paternitas et filiatio sunt
duae res, et similiter pater et filius. Sed paternitas et communis
spiratio non sunt duae res, quia non opponuntur relative; sed tantum
duae relationes, quia distinguuntur differentiis relationis inquantum
est relatio. Cum enim relatio dicatur secundum respectum ad alterum,
differentiae relationis erunt secundum quod est ad diversa; et ideo,
quia paternitate pater refertur ad filium, et communi spiratione ad
spiritum sanctum, communis spiratio et paternitas sunt duae
relationes, et similiter duae notiones, inquantum est alia et alia
ratio innotescendi patrem in una et alia.
Ad primum igitur dicendum, quod oppositio secundum originem per prius
secundum intellectum est in relationibus originis quam in ipsis personis
quae ab invicem oriuntur: quia personae non opponuntur nisi secundum
quod hujusmodi relationes habent; et ideo relationes oppositae seipsis
distinguuntur, sicut differentiae constitutivae; sed personae
relationibus, sicut species differentiis.
Ad secundum dicendum, quod quidam dixerunt, ut Avicenna dicit, quod
eadem numero relatio est in utroque extremorum; quod non potest esse,
quia unum accidens non est in duobus subjectis; et ideo dicendum, quod
in utroque extremorum est una relatio differens ab alia in quibusdam
secundum speciem, sicut in illis quae diversis nominibus utrinque
nominantur, ut paternitas et filiatio; sed in quibusdam non differunt
specie, sed numero tantum, sicut quando utrumque est unum nomen, ut
in similitudine et aequalitate; et tunc relatio quae est in uno sicut
in subjecto, est in altero sicut in termino, et e converso; et ideo
relatio secundum esse suum, prout in re fundamentum habet, non est
medium, sed extremum; sed secundum respectum est medium; unde patet
quod realiter distinguuntur.
Ad tertium dicendum, quod sicut attributa essentialia non sunt plures
res, ita nec proprietates uni personae convenientes; sed sunt una
res, quae est illa persona; sed tamen quia relatio manet in divinis
etiam secundum communem rationem generis, manet etiam relationis
distinctio, inquantum est relatio; et ideo potest dici quod sunt
plures relationes, et una relatio de alia non praedicatur. Non sic
autem est in essentialibus, quae non manent ibi secundum communem
rationem generis; unde non distinguuntur secundum rationem alicujus
communis, cujus ratio in Deo sit, si tamen accipiatur commune reale,
ut significatur nomine primae impositionis; si vero accipiatur commune
rationis, quod significatur nomine secundae impositionis, sic commune
est omnibus quod sint attributa; et ideo quia dividunt unum commune
rationis, secundum hoc non praedicantur de invicem. Non enim dicimus
quod hoc attributum sit illud attributum; sed quod est aliud attributum
ab illo. Sed quia non dividunt unum commune reale, ideo ratione
divinae simplicitatis secundum quodcumque nomen primae impositionis de
se invicem praedicantur, ut dicatur: haec res est illa res; vel etiam
propriis nominibus, ut: sapientia est bonitas.
Ad quartum dicendum, quod verbum et filius non distinguuntur
differentia relationis; quia utrumque dicit relationem ejusdem ad
idem; et propter hoc non importantur nomine verbi et filii duae
relationes, sed una; similiter nomine doni et amoris; sed
distinguuntur tantum secundum quod habent fundamentum in re, prout unum
fundatur in emanatione naturae, scilicet filius, et aliud in
emanatione intellectus, scilicet verbum; quae in Deo non nisi ratione
differunt; et ideo verbum et filius differunt solum ratione et non
relatione; sed ingenitus et pater non respectu ejusdem dicuntur; et
ideo constat quod non est una relatio, vel notio.
Ad quintum dicendum, quod sicut est in essentialibus quod idem est
secundum rem divina operatio et Deus et deitas, sed distinguuntur
secundum rationem tantum fundatam in re; ita etiam est in
personalibus, quod idem est secundum rem operatio personalis et persona
et proprietas constituens personam; sed differunt tantum secundum
rationem et modum significandi. Unde dico, quod eadem ratio
significatur per haec tria, pater, paternitas, generatio; sed pater
significat illam per modum hypostasis vel personae, paternitas per
modum proprietatis, generatio per modum operationis.
|
|