|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod operatio personalis
praecedat secundum intellectum relationem personae. Generatio enim,
ut dictum est, dist. 5, qu. 1, art. 1, significat operationem
personalem. Sed Magister in littera dicit, quod ideo est pater quia
genuit. Ergo videtur quod generatio secundum intellectum praecedat
relationem patris.
2. Praeterea, relatio paternitatis et operatio generationis se
consequuntur. Aut ergo paternitas est principium hujus operationis
quae est generatio, ut scilicet quia pater est, ideo generat; aut
consequitur ipsam per modum effectus relicti ab ipsa, ut scilicet quia
generat, est pater. Sed paternitas non est principium ipsius
operationis; quia, ut dicit Anselmus, eo quod est Deus generat, et
non eo quod est pater. Ergo videtur quod paternitas consequatur
generationem secundum intellectum.
3. Item, omnis relatio secundum intellectum consequitur illud in quo
fundatur; sicut aequalitas consequitur quantitatem. Sed, secundum
philosophum, paternitas et filiatio fundantur in operatione. Ergo
paternitas sequitur operationem generationis secundum intellectum.
4. Praeterea, sicut se habet generatio activa ad patrem, ita se
habet generatio passiva vel nativitas ad filium. Sed filiatio nullo
modo praecedit nativitatem secundum intellectum, sed semper
consequitur. Ergo nec paternitas generationem activam, sed
consequitur eam. Ergo videtur quod etiam paternitas secundum
intellectum generationem activam sequatur.
1. Contra, operatio, secundum philosophum, est individuorum
distinctorum, vel singularium. Sed non est distinctum quid in divinis
nisi per relationem. Ergo intellectum operationis personalis praecedit
intellectus relationis.
2. Praeterea, principium operationis propriae alicujus oportet quod
sit forma propria ejus. Sed generatio est propria operatio patris.
Cum igitur nulla forma patris potentiae sit propria nisi paternitas,
videtur quod paternitas sit principium generationis in patre, et ita
praecedit secundum intellectum.
Respondeo dicendum, quod secundum illos qui dicunt, quod relationes
non distinguunt nec constituunt personas, sed tantum manifestant
constitutas et distinctas, relatio consequitur operationem personalem
absolute secundum intellectum. Sed quia non invenitur aliquid
distinguens personas et constituens eas nisi relatio secundum rationem
suae oppositionis; ideo dico, quod relatio, inquantum est constituens
personam, praecedit secundum intellectum operationem. Secundum hoc
ergo dico, quod ipsa relatio potest tripliciter considerari. Vel
inquantum est relatio absolute, et ex hoc non habet quod praecedat
operationem, immo magis quod sequatur. Vel inquantum est relatio
divina quae est constituens personam et ipsa persona subsistens; et sic
praecedit secundum intellectum operationem. Vel inquantum est ipsa
operatio personalis; et sic sunt simul secundum intellectum, et idem.
Ad primum igitur dicendum, quod cum dicit Magister, quod quia genuit
est pater, accipit generationem non prout significatur per modum
operationis, sed prout significatur per modum proprietatis
constituentis personam; et sic secundum intellectum praecedit personam
constitutam et distinctam. Sic enim generationem pro paternitate
ponunt, sicut etiam supra praecedenti distinct. Vel dicendum quod
attendit ad relationem secundum quod relatio est, et non secundum quod
est relatio divina constituens personam et distinguens. Vel potest
melius dici, quod in hoc quod dicit, quod est pater quia genuit, non
importatur aliquis ordo per modum causae, sed potius identitas
relationis; unde etiam ipse dicit, quod ideo est filius quia genitus,
et quia filius ideo genitus, ex verbis Augustini.
Ad secundum dicendum, quod, ut supra dictum est, dist. 7, qu.
1, art. 1, principium generationis in divinis non potest esse
tantum natura, nec iterum tantum proprietas; sed natura divina prout
est in patre, vel proprietas quae est paternitas. Unde Anselmus non
dicit totum quod exigitur ad principium generationis. Ut enim totum
complectamur, oportet dici quod non tantum quia Deus est, generat,
vel quia pater, sed quia Deus pater.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de relatione secundum
rationem relationis absolute; sed haec relatio quae est paternitas,
habet aliquid ultra: quia cum sit divina, constituit personam, et est
ipsa persona constituta, ratione cujus praecedit secundum intellectum
operationem.
Ad quartum dicendum, quod non est similis ratio in patre et filio:
quia forma propria generati nullo modo est principium generationis
activae vel passivae, sed consequens, et quasi terminus; et ideo
filiatio nullo modo praecedit intellectum nativitatis; sed forma
generantis propria est principium generationis activae: et ideo oportet
quod praecedat intellectum generationis.
|
|