|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod verbum non proprie in
divinis dicatur. Omne enim nomen quod significat corporalem
operationem, non potest Deo convenire nisi metaphorice. Sed verbum
est hujusmodi: dicitur enim a verberatione aeris ut dicit Priscianus.
Ergo verbum proprie de Deo non dicitur.
2. Praeterea, inter omnia quae apud nos sunt, verbum videtur magis
esse transiens, vel de magis transeuntibus, nec est quid subsistens.
Sed quidquid dicitur in divinis, est permanens et subsistens. Ergo
videtur quod verbum de Deo non proprie dicatur.
3. Si dicas, quod de Deo dicitur non verbum vocis, sed verbum
cordis. Contra. Hoc verbum definiens Anselmus dicit, quod dicere
summo spiritui nihil est aliud, quam cogitando intueri. Sed cogitare
Deo non convenit, quia cogitatio dicit quemdam discursum rationis
inquirentis et procedentis ex uno in aliud. Ergo videtur quod nec
verbum aut dicere Deo conveniat.
4. Praeterea, verbum cordis videtur esse quaedam conceptio
intellectus. Sed nihil concipitur ab intellectu nisi species rei
intelligibilis, quam apud se format. Cum igitur Deus non cognoscat
per speciem aliquam, sed se per essentiam suam videat, et sic
cognoscat omnia; videtur quod non sit ibi proprie verbum intellectus.
1. Contra, Joan. 1, 1: in principio erat verbum, et verbum
erat apud Deum, et Deus erat verbum.
2. Praeterea, nihil aliud est verbum, ut infra Augustinus dicit,
dist. 18, quam genita sapientia. Sed genita sapientia est in
Deo. Ergo videtur quod et verbum.
Respondeo, absque omni dubio confitendum est, Deum esse verbum, et
proprie verbum dici. Ad cujus intellectum sciendum est, quod in
nobis, ut quaedam Glossa ordinaria super Joan. dicit, invenitur
triplex verbum; scilicet cordis, et vocis, et quod habet imaginem
vocis; cujus necessitas est, quod cum locutio nostra sit quaedam
corporalis operatio, oportet quod ad ipsam concurrant ea quae ad omnem
motum corporalem exiguntur. Oportet autem ad hoc quod sit motus
corporalis hominis, qui scilicet est per deliberationem, quod
praecedat deliberatio et judicium in parte intellectiva. Sed quia
intellectus est universalium, et operationes singularium, ideo, ut
dicitur 3 de anima, oportet esse quamdam virtutem particularem quae
apprehendit intentionem particularem rei, circa quam est operatio; et
tertio oportet quod sequatur motus in corpore per virtutes motivas
affixas musculis et nervis; ut quasi videatur esse quidam syllogismus,
cujus in parte intellectiva habeatur major universalis, et in parte
sensitiva habeatur minor particularis, et demum sequatur conclusio
operationis particularis, per virtutem motivam imperatam; ipsa enim
operatio se habet in operabilibus sicut conclusio in speculativis, ut
dicitur 7 Metaphysic. Si ergo accipiatur locutio secundum quod est
in parte intellectiva tantum, sic est verbum cordis, quod etiam ab
aliis dicitur verbum rei, quia est immediata similitudo ipsius rei; et
a Damasceno dicitur, quod est naturalis intellectus motus, velut lux
ejus et splendor; et ab Augustino dicitur verbum animae impressum.
Secundum autem quod est in imaginatione, quando scilicet quis
imaginatur voces quibus intellectus conceptum proferre valeat, sic est
verbum quod habet imaginem vocis, et quod ab aliis dicitur verbum
speciei vocis, et a Damasceno dicitur verbum in corde enuntiatum, et
ab Augustino dicitur verbum animi sinu cogitatum. Secundum autem quod
jam est in corporali actione per motum linguae et aliorum instrumentorum
corporalium, dicitur verbum vocis; et a Damasceno verbum quod est
Angelus, scilicet nuntius, intelligentiae, et ab Augustino verbum
cum syllogismis pronuntiatum. Dico igitur, quod verbum vocis, et
quod habet imaginem vocis, non potest dici in divinis, nisi
metaphorice; sed verbum cordis quod consistit in intellectu tantum,
dicitur etiam per prius de Deo quam de aliis. Sed tamen sciendum
est, quod in operationibus intellectus est quidam gradus. Primo enim
est simplex intuitus intellectus in cognitione intelligibilis, et hoc
nondum habet rationem verbi. Secundo est ibi ordinatio illius
intelligibilis ad manifestationem vel alterius, secundum quod aliquis
alteri loquitur, vel sui ipsius, secundum quod contingit aliquem etiam
sibi ipsi loqui, et haec primo accipit rationem verbi; unde verbum
nihil aliud dicit quam quamdam emanationem ab intellectu per modum
manifestantis. Et quia potest esse duplex intuitus, vel veri
simpliciter, vel ulterius secundum quod verum extenditur in bonum et
conveniens, et haec est perfecta apprehensio; ideo est duplex verbum:
scilicet rei prolatae quae placet, quod spirat amorem, et hoc est
verbum perfectum; et verbum rei quae etiam displicet; unde dicit
Augustinus quod verbum dicitur animo impressum, quamvis res ipsa
displiceat aut non placeat.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis nomen verbi impositum sit a
motu corporali, quod est ultimum in nostra locutione; tamen impositum
est ad significandum omne quod dicitur vel exterius vel interius. Unde
quamvis interpretatio nominis non conveniat Deo, convenit tamen res
significata per nomen, sicut frequenter contingit, ut dictum est,
dist. 26, qu. 1, art. 1, de hoc nomine persona.
Ad secundum dicendum, quod verbum vocis neque permanet neque subsistit
in nobis, sed verbum cordis nostri permanet, quamvis non subsistat:
et ideo patet quod quamvis verbum non habeat ex ratione verbi quod
permaneat vel subsistat, tamen habet diversas rationes perfectionis,
secundum quod in diversis invenitur; et ideo verbum divinum habet quod
sit permanens et subsistens; sicut et de amore supra, dist. 10,
qu. 1, art. 1, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod sine dubio cogitatio in Deo proprie non
est; sed Anselmus per similitudinem nomen cogitationis posuit. Sicut
enim in cogitatione est exitus rationis ab uno in aliud per
collectionem, ita etiam ratio verbi, ut dictum est, in corp. art.,
completur in quadam emanatione et exitu ab intellectu; unde addit supra
simplicem intuitum intellectus aliquid cogitationi simile.
Ad quartum dicendum, quod intellectus divinus non intelligit essentiam
suam per aliquam speciem differentem essentialiter aut realiter ab ipsa
essentia; nihilominus tamen ipse intelligit essentiam suam per
essentiam suam; unde essentia se habet ut intelligens et ut intellecta
et ut quo intelligitur; et inquantum se habet ut intelligens, sic vere
et proprie est ibi ratio intellectus; et inquantum se habet ut id quod
intelligitur, est ibi vere ratio intellecti; sed inquantum se habet ut
quo intelligitur, sic est ibi ratio verbi.
|
|