|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod verbum semper respectum
dicat ad creaturam. Sicut enim dicit Augustinus: dixit et facta
sunt, idest: verbum genuit, in quo erat ut fieret creatura. Sed per
hoc ponitur respectus ad creaturam. Ergo videtur quod verbum dicat
respectum ad creaturam.
2. Praeterea, Augustinus in principio Joan. dicit, quod verbum
est operativa potentia patris. Sed operativa potentia dicitur per
respectum ad creaturam. Ergo et verbum.
3. Item, Anselmus dicit, quod Deus dicendo se, dixit omnem
creaturam. Sed dicendo genuit verbum sibi aequale. Ergo videtur quod
verbum quod genitum est a patre, ponat respectum ad creaturam,
secundum quod per verbum creaturae dicuntur a Deo.
4. Praeterea, artificiata non cognoscuntur ab artifice nisi secundum
quod convertitur ad formam artis quam apud se habet. Ergo idem est
artifici converti ad artem suam et ad artificiata, et intelligere
utrumque. Sed verbum est ars omnium eorum quae a summo artifice
condita sunt. Ergo videtur quod nunquam fiat conversio intellectus
paterni ad artificiata, nisi per hoc quod ad verbum convertitur; et e
converso quandocumque convertitur ad verbum, ad artificiata
convertitur. Ergo videtur quod verbum semper accipiendum sit cum
respectu ad creaturam.
5. Contra, nihil quod dicit respectum ad creaturam, convenit Deo
ab aeterno, ut dominus et hujusmodi. Sed verbum convenit Deo ab
aeterno, quia in principio erat verbum, Joan. 1, 1. Ergo verbum
non dicit respectum ad creaturam.
6. Praeterea, omne nomen connotans effectum in creatura, significat
divinam essentiam. Sed verbum est personale, ad minus quandoque.
Ergo videtur quod verbum non dicat respectum ad creaturam.
Respondeo dicendum, quod verbum non semper dicitur secundum respectum
ad creaturam; sed quandoque cum respectu, et quandoque sine respectu;
et hoc sic patet. Verbum enim sive dicatur personaliter, sive
essentialiter, est species concepta, in qua est similitudo ejus quod
dicitur, et dicentis, quando aliquis seipsum dicit. Constat autem
quod divina essentia, sive pater, praehabet in se similitudinem omnis
creaturae, sicut exemplar. Unde illud quod significatur ut species
vel similitudo patris aut essentiae divinae, si perfecta similitudo
sit, continebit in se similitudinem omnium rerum. Sed quamvis aliquid
sit species vel similitudo alterius, non tamen oportet quod semper
quandocumque convertitur in speciem, convertatur in illud cujus est
species vel similitudo; quia in speciem vel in imaginem contingit fieri
conversionem dupliciter: vel secundum quod est species talis rei, et
tunc est eadem conversio in rem et speciem rei; vel in speciem secundum
quod est res quaedam; et sic non oportet quod eadem conversione
convertatur quis per intellectum in speciem rei et in rem; sicut quando
aliquis considerat imaginem inquantum est corpus lapideum, et inquantum
est similitudo Socratis vel Platonis. Dico igitur, quod cum ipse
Deus sit similitudo et species omnium rerum, duplex conversio
intellectus potest fieri in ipsum; vel absolute secundum quod est res
quaedam; vel inquantum est similitudo omnium rerum; et utroque modo
seipsum Deus cognoscit, et supra se convertitur; quamvis non
diversa, sed una operatione. Unde si verbum accipiatur prout
consequitur intuitum intellectus divini, secundum quod absolute seipsum
intuetur, sic verbum absolute dicitur in divinis sine respectu ad
creaturam, sive essentialiter sive personaliter dicatur. Si autem
verbum consequatur intuitum intellectus divini prout convertitur supra
se, inquantum est similitudo omnium rerum et exemplar; tunc etiam in
verbo accipitur respectus ad creaturam ut est respectus artis ad
artificiata; et sic proprie verbo competit nomen artis. Si tamen
verbum accipiatur secundum ordinem manifestationis ad alterum, sic
semper dicit respectum ad creaturam; quia talis manifestatio divini
intellectus est per eductionem creaturarum.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis in verbo sit unde fiat omnis
creatura, nihilominus tamen consideratio verbi et ejus cujus est verbum
non dependet a consideratione creaturae; et ideo verbum non de
necessitate dicit respectum ad creaturam.
Ad secundum dicendum, quod verbum dicitur potentia operativa patris
per modum artis; unde inquantum significatur ut ars, significatur per
respectum ad creaturam. Sed non de necessitate sic intelligitur quando
significatur ut verbum, sicut patet de spiritu sancto, qui ipse est
amor quo pater diligit filium; et iste amor est ratio amoris quem in
creaturam habet, quae in sui similitudinem dilectionis adducit; et
inquantum est amor absolute significatur nomine amoris, non connotando
aliquem respectum ad creaturam; sed inquantum est ratio eorum quae
liberaliter creaturae conferuntur, significatur nomine doni, quod
respectum ad creaturam importat. Sic est de nomine verbi et nomine
artis; quia verbum potest absolute dici; sed ars dicit respectum ad
artificiata.
Ad tertium dicendum, quod uno et eodem verbo pater dixit se et omnem
creaturam; tamen diversa est consideratio verbi secundum quod per illud
dicitur pater et creaturae. Non enim deest cognitio absoluta sui
ipsius, nec etiam cognitio absoluta creaturarum, nec etiam cognitio
comparata, secundum quod cognoscit se esse causam illorum; quamvis
istae tres cognitiones non differant realiter in ipso, sed ratione
tantum; et ideo non exigitur ad intellectum verbi, secundum quod eo
intelligitur pater dixisse seipsum, respectus ad creaturam; sed
secundum quod eo intelligitur creaturas dixisse; et ideo verbum
absolute et cum respectu ad creaturam intelligitur.
Ad quartum dicendum, quod artifex potest converti ad speciem artis
quae apud ipsum est, tripliciter. Vel secundum quod est similitudo
rei per ipsum fiendae; et sic absolute convertitur in rem
artificiatam, nullam considerationem habens de arte sua. Vel in ipsam
speciem artis, secundum esse quod habet in anima ejus; et sic est
consideratio absoluta ipsius speciei, inquantum est res quaedam; nec
aliquid tunc de re artificiata considerat. Vel comparando unum ad
alterum, dum considerat illam speciem quae apud se est, esse causam
eorum quae ab ipso fiunt. Et ita etiam est de intellectu divino,
secundum quod convertitur supra seipsum, vel inquantum est res
quaedam, vel prout est similitudo rerum tantum, vel prout illa res
quae est similitudo est causa eorum quae sibi assimilat; quamvis istae
cognitiones in Deo simul sint, et realiter non differant.
Ad quintum dicendum, quod verbum non dicit respectum ad creaturam in
actu, sed quasi in habitu, sicut donum; et ideo utrumque aeternum
est.
Ad sextum dicendum, quod omnis effectus creaturae est communis totius
Trinitatis. Unde quidquid dicit respectum ad creaturam, ducit in
cognitionem essentiae, sicut in effectu suo causa cognoscitur. Sed
quia non tantum essentia habet ordinem ad creaturam, sed etiam
processio personalis, quae est ratio processionis creaturarum; ideo
potest etiam aliquid personale cum respectu ad creaturam significari;
et tunc tale nomen principii significabit personam principaliter, sed
ex consequenti ducet in intellectum essentiae; et sic est in nomine
verbi et in nomine doni.
|
|