|
Postquam inquisivit ea de quibus agendum est in hoc opere, hic
prosequitur suam intentionem, et dividitur in duas partes. Cum enim,
ut supra dictum est, in prooem., sacrae doctrinae intentio sit circa
divina; divinum autem sumitur secundum relationem ad Deum, vel ut
principium, vel ut finem, secundum quod Apoc. 22, 13,
dicitur: ego sum alpha, et omega; consideratio hujus doctrinae erit
de rebus, secundum quod exeunt a Deo ut a principio, et secundum quod
referuntur in ipsum ut in finem. Unde in prima parte determinat de
rebus divinis secundum exitum a principio; in secunda secundum reditum
in finem, et hoc in principio tertii. Aliter potest dividi secundum
intentionem Magistri, quod in prima determinat de rebus, in secunda
de signis, et hoc in quarto. Item prima in tres: in prima de
fruibilibus; in secunda de utibilibus, in secundo libro; in tertia de
his quae ordinant utibilia ad fruibilia, quae etiam partim sunt
utibilia, partim fruibilia, et hoc in tertio libro. Secundum primam
divisionem dividitur prima pars in duas. In prima determinat de
divinis secundum exitum a principio in unitate essentiae; in secunda de
divinis secundum exitum in diversitate essentiae, et hoc in secundo
libro. Primus autem liber dividitur in duas partes: exitus enim
personarum in unitate essentiae, est causa exitus creaturarum in
essentiae diversitate; unde in prima parte determinatur Trinitas
personarum in unitate essentiae, quae distinguitur secundum exitum
unius personae ab alia; in secunda determinantur attributa quaedam, ex
quorum rationibus completur causalitas in divinis personis respectu
productionis creaturarum, scilicet de scientia, potentia, voluntate,
infra, 35 distinct.: cumque supra disseruimus, ac plura dixerimus
de his quae communiter secundum substantiam de Deo dicuntur; eorum
tamen quaedam specialem efflagitant tractatum, de quibus modo
tractandum est. Prima dividitur in duas partes. Primo enim inquirit
Trinitatem personarum in unitate essentiae, de qua intendit; in
secunda prosequitur determinationem unitatis et Trinitatis inventae,
infra, 8 distinct.: nunc de veritate, sive proprietate, sive
incommutabilitate, atque simplicitate divinae naturae, sive
substantiae, sive essentiae, agendum est. Prima in duas: in prima
manifestat veritatem; in secunda excludit dubitationem, 4
distinct.: hic oritur quaestio. Item prima in duas: in prima
inquirit modum investigandi Trinitatem in unitate; in secunda ostendit
Trinitatem personarum in essentiae unitate, ibi: proponamus ergo in
medium veteris ac novi testamenti auctoritates. Modum autem
investigandi ostendit quantum ad tria: primo quantum ad inquirentium
conditionem; secundo quantum ad intentionem, ibi: omnes autem
Catholici tractatores (...) qui de Trinitate scripserunt, hoc
intenderunt secundum Scripturas docere; tertio quantum ad inquirendi
ordinem, ibi: ceterum, ut in Lib. 1 de Trinit. Augustinus
docet, primo secundum auctoritates sanctarum Scripturarum, utrum
fides ita se habeat, demonstrandum est. Inquirentium autem
conditionem in prima parte describit tripliciter: primo quantum ad
ipsorum puritatem, quae necessaria est ad tantae veritatis
contemplationem; secundo quantum ad reverentiam et attentionem, ibi:
de hac igitur re summa et excellentissima, cum modestia et timore
agendum est; tertio quantum ad mutuam caritatem: quia unus indiget
alterius auxilio, propter difficultatem materiae, ibi: perinde omnis
qui audit (...) studeat imitari quod Augustinus de seipso ait.
Omnes autem Catholici tractatores (...) qui de Trinitate
scripserunt, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod pater
et filius et spiritus sanctus unius sint substantiae. Hic ostendit
intentionem inquirentium de Trinitate: et primo ostendit quid doctores
intenderunt docere; secundo concludit quid oporteat nos tenere, ibi:
teneamus igitur patrem et filium et spiritum sanctum, unum esse
naturaliter Deum. Proponamus ergo in medium veteris ac novi
testamenti auctoritates. Hic ostendit Trinitatem personarum in
unitate essentiae: et primo per auctoritates; secundo per rationes,
3 dist. ibi: apostolus namque ait, quod invisibilia Dei a creatura
mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Prima in
duas: primo ostenditur propositum per auctoritates veteris testamenti;
secundo per auctoritates novi, ibi: nunc vero post testimonia veteris
testamenti de fide sanctae Trinitatis, ad novi testamenti auctoritates
accedamus. Prima in tres: in prima ostendit specialiter essentiae
unitatem; secundo communiter unitatem et Trinitatem. Primo per
auctoritatem legis; secundo, prophetarum, ibi: personarum quoque
pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit dominus in Genesi;
tertio specialiter personarum distinctionem, ibi: David quoque
aeternam filii generationem aperte insinuat. Et primo secundum
processionem filii a patre; secundo quantum ad processionem spiritus
sancti ab utroque. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, quinque
quaeruntur: 1 de unitate divinae essentiae; 2 utrum in illa unitate
sit invenire diversitatem attributorum; 3 utrum pluralitas rationum,
secundum quas attributa differunt, sit aliquo modo in Deo, vel tantum
in intellectu ratiocinantis; 4 utrum illa unitas compatiatur
pluralitatem personarum; 5 si compatitur, utrum pluralitas illa sit
pluralitas realis, vel rationis tantum.
|
|