|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium
ponere unum Deum. Ab uno enim primo et simplici procedit tantum
unum, secundum philosophum. Sed plures bonitates inveniuntur
participari in creaturis, sicut sapientia, bonitas, pax et
hujusmodi. Ergo videtur quod procedant a pluribus primis principiis,
et sic est ponere plures deos: et hic videtur fuisse error gentilium,
ut dicit Dionys., quod etiam patet ex hoc quod ponebant unum Deum
sapientiae, et aliam deam pacem, et sic de aliis.
2. Item, sicut dicitur 5 Metaph., perfectum unumquodque est,
quando potest producere sibi simile in natura. Sed divina essentia est
perfectissima. Ergo videtur quod possit producere aliam essentiam sibi
similem, ita quod sint plures divinae essentiae.
3. Item, prima materia, quae est pura potentia, est una; et
quanto formae sibi sunt propinquiores, inveniuntur pauciores numero.
Primo enim perficitur per quatuor formas elementares, post per
plurimas formas mixtorum corporum. Ergo in ultimo remotionis a
materia, debet inveniri maxima pluralitas; et ita videtur quod, cum
Deus sit maxime remotus a materia, et natura divina sit maxime
multiplicata; et sic sunt plures dii.
1. Contra, omnis natura quae invenitur in pluribus secundum prius et
posterius, oportet quod descendat ab uno primo, in quo perfecte
habeatur. Unitas enim principiati attestatur unitati principii, sicut
omnis calor originatur ab uno calidissimo, quod est ignis. Sed
entitas invenitur in pluribus secundum prius et posterius. Ergo
oportet esse unum primum ens perfectissimum, a quo omnia entia habent
esse, et hic est Deus. Est igitur unus Deus.
2. Praeterea, si sint plures dii per essentiam distincti, oportet
quod eorum essentiae dividantur ab invicem essentiali differentia,
sicut quae differunt specie vel genere vel quae differunt numero. Si
autem differunt genere vel specie, oportet quod aliqua differentia
differant. Illa autem differentia aut pertinet ad bonitatem, aut
non. Si non, ergo Deus, in quo erat differentia, non habet puram
bonitatem; et sic non est purum bonum. Si autem pertinet ad
bonitatem, et illa non invenitur in alio, ergo ille in quo non
invenitur non erit perfectus in bonitate. Oportet autem Deum esse
summum bonum, quod sit et purum et perfectum in bonitate. Ergo
impossibile est esse plures deos.
3. Si dicatur, quod illa differentia est eadem secundum speciem in
utroque, sed differens numero, contra: quidquid est ejusdem speciei,
non dividitur secundum numerum, nisi secundum divisionem materiae vel
alicujus potentialitatis. Ergo et illa differentia est eadem secundum
speciem, differens numero. Oportebit ergo quod in Deo sit aliquid
potentiale, et sic ens diminutum et dependens ad aliud, quod est
contra rationem primi entis.
4. Praeterea, ejus in quo non differt suum esse et sua quidditas,
non potest participari quidditas sua sive essentia, nisi et esse
participetur. Sed quandocumque dividitur essentia alicujus per
participationem, participatur essentia eadem secundum rationem et non
secundum idem esse. Ergo impossibile est ejus in quo non differt
essentia et esse, essentialem participationem dividi vel multiplicari.
Tale autem est Deus: alias esset suum esse acquisitum ab aliquo.
Ergo impossibile est quod divinitas multiplicetur vel dividatur; et
ita erit unus tantum Deus.
Respondeo dicendum, quod cum omnis multitudo procedat ab unitate
aliqua, ut dicit Dionysius, oportet universitatis multitudinem ad
unum principium entium primum reduci, quod est Deus; hoc enim et
fides supponit et ratio demonstrat.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis bonitates participatae in
creaturis sint differentes ratione, tamen habent ordinem ad invicem et
una includit alteram et una fundatur super altera; sicut in intelligere
includitur vivere, et in vivere includitur esse; et ideo non
reducuntur in diversa principia, sed in unum. Si etiam ordinem non
haberent, non propter hoc excluderetur unitas primi principii: quia
quod in principio unitum est, in effectibus multiplicatur: semper enim
in causa est aliquid nobilius quam in causato. Unde primum principium
licet sit unum et simplex re, sunt tamen in eo plures rationes
perfectionum, scilicet sapientiae, vitae et hujusmodi, secundum quas
diversae perfectiones re differentes in creaturis causantur.
Ad secundum dicendum, quod hoc est de perfectione divinae essentiae,
quod sibi similis et aequalis alia essentia esse non potest. Si enim
ab ipsa esset, oporteret quod esse illius esset dependens ab ipsa, et
sic incideret in illam essentiam potentialitas, per quam distingueretur
ab essentia divina, quae est actus purus. Non autem oportet quod
quidquid est de nobilitate creaturae, sit de nobilitate creatoris,
quae ipsam improportionabiliter excedit; sicut aliquid est de
nobilitate canis, ut esse furibundum, quod esset ad ignobilitatem
hominis, ut dicit Dionysius.
Ad tertium dicendum, quod simplex principium habet rationem unitatis;
et quia materia est potentia tantum, ideo est una numero, non per unam
formam quam habeat, sed per remotionem omnium formarum distinguentium;
et per eamdem rationem actus purus et primus est unus, non
multiplicabilis sicut materia multiplicatur per adventum formarum, sed
omnino impossibilis ad diversitatem.
|
|