|
1. Circa secundum sic proceditur. Videtur quod in divina essentia
non sit pluralitas attributorum. Illud enim est maxime unum quod
omnino a pluralitate removetur. Albius enim est, secundum
philosophum, quod est nigro impermixtius. Sed divina essentia est
summe una, quae est principium totius unitatis. Ergo in ea nulla
pluralitas attributorum cadere potest.
2. Item, unius simplicitatis est operatio una. Sed divina essentia
est una et simplex. Ergo habet tantum unam operationem. Diversorum
autem attributorum sunt operationes diversae, sicut scientiae scire et
voluntatis velle et sic de aliis. Ergo in Deo non invenitur
diversitas attributorum.
1. Contra, sicut dicit Augustinus, omne quod simpliciter melius
est esse quam non esse, Deo est attribuendum. Sed sapientia,
bonitas et hujusmodi simpliciter sunt melius esse quam non esse. Ergo
sunt in Deo.
2. Praeterea, omne quod dicitur secundum quid, originatur ab eo
quod est simpliciter et absolute. Sed invenimus quaedam esse perfecta
non absolute, sed secundum suam naturam, quaedam plus et quaedam
minus. Ergo oportet esse aliquod perfectum absolute et simpliciter, a
quo omnia alia perficiantur. Sed, sicut dicit philosophus, perfectum
simpliciter est in quo inveniuntur omnes nobilitates repertae in omnibus
generibus, et Commentator dicit ibidem, quod hoc est Deus. Ergo in
Deo est reperire potentiam, bonitatem, et quidquid aliud est
nobilitatis in quacumque re.
Respondeo dicendum, quod quidquid est entitatis et bonitatis in
creaturis, totum est a creatore: imperfectio autem non est ab ipso,
sed accidit ex parte creaturarum, inquantum sunt ex nihilo. Quod
autem est causa alicujus, habet illud excellentius et nobilius. Unde
oportet quod omnes nobilitates omnium creaturarum inveniantur in Deo
nobilissimo modo et sine aliqua imperfectione: et ideo quae in
creaturis sunt diversa, in Deo propter summam simplicitatem sunt
unum. Sic ergo dicendum est, quod in Deo est sapientia, bonitas,
et hujusmodi, quorum quodlibet est ipsa divina essentia, et ita omnia
sunt unum re. Et quia unumquodque eorum est in Deo secundum sui
verissimam rationem, et ratio sapientiae non est ratio bonitatis,
inquantum hujusmodi, relinquitur quod sunt diversa ratione, non tantum
ex parte ipsius ratiocinantis sed ex proprietate ipsius rei: et inde
est quod ipse non est causa rerum omnino aequivoca, cum secundum formam
suam producat effectus similes, non univoce, sed analogice; sicut a
sua sapientia derivatur omnis sapientia, et ita de aliis attributis,
secundum doctrinam Dionysii. Unde ipse est exemplaris forma rerum,
non tantum quantum ad ea quae sunt in sapientia sua, scilicet secundum
rationes ideales, sed etiam quantum ad ea quae sunt in natura sua,
scilicet attributa. Quidam autem dicunt, quod ista attributa non
differunt nisi penes connotata in creaturis: quod non potest esse: tum
quia causa non habet aliquid ab effectu, sed e converso: unde Deus
non dicitur sapiens quia ab eo est sapientia, sed potius res creata
dicitur sapiens inquantum imitatur divinam sapientiam: tum quia ab
aeterno creaturis non existentibus, etiam si nunquam futurae fuissent,
fuit verum dicere, quod est sapiens, bonus et hujusmodi. Nec idem
omnino significatur per unum et per aliud, sicut idem significatur per
nomina synonima.
Ad primum ergo dicendum, quod pluralitas attributorum in nullo
praejudicat summae unitati: quia ea quae in aliis sunt ut plura, in eo
sunt unum, et remanet pluralitas tantum secundum rationem, quae non
opponitur summae unitati in re, sed necessario ipsam consequitur, si
simul adsit perfectio.
Ad secundum dicendum, quod operatio Dei est sua essentia. Unde
sicut essentia est una, ita operatio est una in re, sed plurificatur
per diversas rationes: sicut etiam est ex parte essentiae, quae licet
sit una, considerantur tamen in ea plures rationes attributorum.
Nota Editoris
Hic articulus deest vel seorsum notatus est in aliquibus copiis
primaevis Scripti super primo libro Sententiarum; cuius explanatio
invenitur in nota codicis Vaticani latini 784, f. 249r:
«Hanc quaestionem disputavit Thomas et determinavit Rome, et debet
collocari in suo loco, scilicet, distinctione secunda primi libri
sententiarum, ut sit questio tertia secunde distinctionis»
|
|