|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in unitate divinae
essentiae non sit pluralitas personarum. In omnibus enim creaturis ita
est quod ad multiplicationem suppositorum sequitur multiplicatio
essentiae secundum numerum, sicut alia humanitas est numero in Socrate
et Platone. Sed creaturae sunt exemplatae a Deo. Cum igitur
divinam essentiam impossibile sit multiplicari, ut supra ostensum est,
hac dist., art. 1, videtur quod impossibile sit esse ibi
pluralitatem suppositorum, vel personarum.
2. Item, eorum quae sunt idem, si unum multiplicatur vel
communicatur, et reliquum. Sed in Deo idem est quo est et quod est,
sive essentia et suppositum. Si ergo essentia non multiplicatur, ergo
nec suppositum. Ergo et cetera.
3. Item, natura speciei ad hoc multiplicatur in pluribus
individuis, quia non potest totam perfectionem habere in uno, eo quod
individuum est corruptibile, et species incorruptibilis: unde in
incorruptibilibus est tantum unum individuum in una specie, sicut sol.
Sed natura divina habet omnem perfectionem in uno supposito. Ergo
vanum est esse pluralitatem suppositorum, et hoc non potest esse in
Deo.
1. Contra. Sicut dicit Dionysius, bonum est communicativum sui.
Sed Deus est summe bonus. Ergo summe se communicabit. Sed in
creaturis non summe se communicat, quia non recipiunt totam bonitatem
suam. Ergo oportet quod sit communicatio perfecta, ut scilicet totam
suam bonitatem alii communicet. Hoc autem non potest esse in
diversitate essentiae. Ergo oportet esse plures distinctos in unitate
divinae essentiae. Hoc idem arguitur ex perfectione divinae
beatitudinis, quae ponit summum gaudium quod sine consortio haberi non
potest. Hoc etiam arguitur ex perfectione divinae caritatis.
Perfecta enim caritas est amor gratuitus qui tendit in alium. Sed non
erit amor summus, nisi summe diligat. Summe autem non diligit
creaturam, quae non summe diligenda est. Ergo oportet quod in ipsa
creatrice essentia, sit summe diligens et summe dilectus, distincti in
essentiae unitate.
Respondeo: concedendum est absque ulla ambiguitate, esse in Deo
pluralitatem suppositorum vel personarum in unitate essentiae, non
propter rationes inductas, quae non necessario concludunt, sed propter
fidei veritatem.
Ad primum ergo dicendum, quod in creatura differt essentia rei et esse
suum, nec habet essentia esse nisi propter comparationem ad habentem
essentiam; et ideo quando essentia creata communicatur, communicatur
tantum secundum rationem suam et non secundum esse, quia secundum illud
esse non est nisi in uno tantum habente. Divina autem essentia est
idem quod suum esse; et ideo quando communicatur essentia,
communicatur etiam esse. Unde essentia non tantum est una secundum
rationem, sed secundum esse; et propter hoc potest esse una numero in
pluribus suppositis. Creaturae autem quamvis exemplentur a Deo,
tamen deficiunt a repraesentatione ejus.
Ad secundum dicendum, quod essentia et suppositum sunt in Deo idem
re, nihilominus tamen differunt ratione, sicut de attributis dictum
est supra, art. praeced. Unde Commentator dicit, quod vita et
vivens non significant idem in Deo, sicut nomina synonyma: et ideo
contra rationem suppositi est quod communicetur, non autem contra
rationem essentiae. Ideo una essentia communicatur pluribus
suppositis.
Ad tertium dicendum, quod necessitas finis est necessitas conditionata
et ex suppositione. Unde non quaeritur in illis quae sunt necessaria
absolute, et multo minus in illis quae sunt per se necessaria, non
habentia necessitatem ab aliquo. Unde dico, quod pluralitas
suppositorum in divina essentia non est propter aliquem finem; immo
propter seipsam est necessario, cum ipse Deus sit finis omnium. Unde
non potest concludi quod sit vana, quia vanum est quod est ordinatum ad
finem quem non consequitur.
|
|