|
Substantiae, vel essentiae: quia non proprie dicitur substantia, ut
infra, 8 distinct., dicetur. Creditur et intelligitur. Ista
ordinantur secundum quod acquiritur fides in credente. Primum enim est
praedicatorum verbum, sicut dicitur, Roman. 10, 14: quomodo
credent ei quem non audierunt? Secundum est assensus fidei in ipso
credente; et ultimo per fidem devenitur in intellectum, Isa. 7,
9: nisi credideritis, non intelligetis. Purgatis mentibus; sed
diversimode. Ad hoc enim quod videatur naturali cognitione, oportet
mentem purgari a sensibilibus et phantasmatibus; ad hoc autem quod per
fidem cernatur, oportet mentem purgari ab erroribus et naturalibus
rationibus; ad hoc autem quod videatur per essentiam, oportet mentem
purgari ab omni culpa et miseria. In tam excellenti luce. Loquitur
de intuitu mentis, ad similitudinem visus corporalis; sicut enim non
possumus defigere oculum in excellens luminosum, ita etiam mens nostra
non figitur in excellentia divinae lucis, ut aliquid determinate
cognoscat, nisi per fidem. Unde etiam philosophi in diversos errores
prolapsi sunt; et ideo dicit philosophus: sicut se habet oculus
noctuae ad lucem solis, ita se habet intellectus noster ad
manifestissima naturae. Per justitiam fidei. Justitia hic sumitur
pro justitia generali, quae est rectitudo animae in comparatione ad
Deum et ad proximum et unius potentiae ad aliam; et dicitur justitia
fidei, quia in justificatione primus motus est fidei, sicut dicitur
Hebr. 11, 6: accedentem ad Deum oportet credere. Non approbo
quod in oratione dixi: Deus qui nonnisi mundos verum scire voluisti.
Ista notula affigitur ad excludendum falsum intellectum qui posset de
praedictis haberi, scilicet quod Deus nullo modo a peccatoribus
cognosci posset. Nec periculosius alicubi erratur. Hoc enim est
fundamentum totius fidei; quo destructo, totum aedificium subruit.
Unde etiam dicit philosophus, quod parvus error in principio, maximus
est in fine. Nec fructuosius aliquid invenitur. Cognitio enim
Trinitatis in unitate est fructus et finis totius vitae nostrae. Ubi
dixi de patre. Ista notula apponitur ad corrigendum hoc quod posuit in
littera hoc verbum sum, es, est, singulariter praedicari de tribus
personis; et ratio fuit, quia significat substantiam, quae est una
trium personarum. Sed postea retractavit; quia quamvis significet
substantiam, tamen significat eam per modum actus, et actus numerantur
secundum supposita; unde debet pluraliter praedicari de tribus
personis. Primo ipsa legis exordia occurrant: ubi scilicet primo
legis praecepta poni incipiunt, Exod. 20 et Deut. 6. Deus
enim, ut ait Ambrosius, nomen est naturae, dominus vero nomen est
potestatis. Videtur quod Deus non sit nomen naturae per derivationes
hujus nominis Theos, quas Damascenus ponit. Dicit enim, quod
Theos quod est Deus, dicitur ab ethim, quod est ardere, quia Deus
noster, ignis consumens est, Deuter. 4, 24. Dicitur etiam a
theaste, quod est considerare vel videre, quia omnia videt: vel a
thein, quod est currere, vel fovere, quia per omnia vadit, omnia
salvans et continens: quae omnia operationem important. Ergo et
cetera. Item dominus secundum esse suum est relativum. Ergo non
significat potestatem, sed relationem. Ad primum ergo dicendum, quod
hoc nomen Deus potest considerari dupliciter. Vel quantum ad id a quo
nomen imponitur, quod est quasi qualitas nominis; et sic est nomen
operationis, secundum Damascenum. Vel quantum ad id cui imponitur,
quod est substantia significata per nomen; et sic est nomen naturae,
quia ad significandum divinam naturam est impositum. Ad secundum
dicendum, quod relationes fundantur super aliquid quod est causa
ipsarum in subjecto, sicut aequalitas supra quantitatem, et dominium
supra potestatem. Unde dicit Boetius, quod dominium est potestas
coercendi subditos; et Dionysius dicit, quod dominium est non
pejorum, idest subditorum, excessus tantum, sed bonorum et
pulchriorum omnimoda et perfecta possessio; vera et non cadere valens
fortitudo. Ad hoc enim quod aliquis sit dominus requiruntur divitiae
et potentia, et super haec duo fundatur relatio dominii. Personarum
quoque pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit dominus in
Genesi. Sciendum, quod Augustinus et Hilarius ex hac auctoritate:
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, nituntur
ostendere unitatem essentiae et personarum pluralitatem ex verbis ibi
positis, sed differenter. Quia Augustinus considerat tantum
consignificationem numeri in eis; unde per haec duo, faciamus, et
nostram, ostendit Trinitatem; per haec vero duo imaginem, et
similitudinem, unitatem essentiae. Hilarius autem ex quolibet horum
quatuor intendit ostendere utrumque, hoc modo. Similitudo enim
significat relationem causatam ex unitate qualitatis, quae relatio
requirit distincta supposita; est enim similitudo rerum differentium
eadem qualitas; unde ratione ejus quod causat similitudinem ostendit
unitatem essentiae, quae est eadem bonitas et sapientia, vel quidquid
aliud per modum qualitatis significatur. Nec potest ibi esse
diversitas bonitatis secundum numerum, ut probatum est; sed ex parte
relationis designatur suppositorum distinctio. Et eadem est ratio de
hoc nomen imago, quae dicit imitationem unius ad alterum, secundum
aliquid unum; et hoc tangitur ubi dicit: Hilarius quoque (...)
dicit, his verbis significari, quod in Trinitate nec diversitas est
nec singularitas, vel solitudo; sed similitudo et pluralitas.
Similiter etiam ex parte harum duarum dictionum, faciamus et nostram,
accipit utrumque: pluralitatem quidem personarum ratione pluralis
numeri, sed unitatem essentiae ratione consortii, quod designatur in
utroque. Consortium enim oportet quod sit in aliquo uno: et quia non
potest esse in divinis unum in specie et diversum in numero, oportet
quod sit unum numero; et hoc tangit ibi: item idem in 4 Lib.
absolutius voluit intelligi, significationem hanc non ad se esse
referendam tantum. Differunt etiam quantum ad aliud; quia Augustinus
videtur accipere similitudinem et imaginem tantum hominis ad Deum; sed
Hilarius accipit similitudinem et imaginem unius personae ad aliam, et
quod homo accedat ad illam similitudinem quantum potest. Diversitas,
propter divisionem essentiae. Singularitas, propter
incommunicabilitatem divinae naturae. Solitudo, ne removeatur
societas personarum, quae est per unionem amoris. Similitudo, contra
diversitatem. Pluralitas, contra singularitatem. Distinctio,
contra solitudinem. Significatio efficientis, quantum ad hoc quod
dicit, faciamus. Operatio constituta, in ipsum operatum. Maximus
propheta, quantum ad modum revelationis, quae est per intellectualem
visionem, et quantum ad privilegium promissi seminis. Dominus
possedit me. Loquitur de filio, inquantum appropriatur sibi
sapientia. Dicitur autem Deus possidere sapientiam, quia ipse solus
eam perfecte habet. Possidetur enim quod ad nutum habetur; unde
philosophus dicit, quod divina scientia est possessio divina, non
humana. Viarum, idest creaturarum, per quas in ipsum itur.
Ordinata, secundum ordinem naturae, qui est filii ad patrem, et
secundum ordinem causae, qui est ideae ad ideatum. Concepta.
Dicitur concipi, quia clauditur in unitate essentiae patris.
Parturiebar, inquantum exit a patre per distinctionem personarum.
Cardines, idest extremitates terrae, secundum Isidorum, vel causae
in quibus terrae, et ea quae in terris, quasi volvuntur et
conservantur. Delectabar, consors paternae gloriae. Per singulos
dies, quantum ad rationes creaturarum quae in Deo sunt lux, quamvis
creaturae in seipsis sint tenebrae. Ludens, propter otium
contemplationis sapientiae. Sicut enim operationes ludi non appetuntur
propter aliud, sed in seipsis habent delectationem, ita et
contemplatio sapientiae. In medio duorum animalium. Hoc sumitur de
Habacuc 3, secundum aliam litteram; et per duo animalia
significantur duo testamenta. Forcipem de altari. Hoc dicitur
Isaiae 6, et per forcipem, qui habet duo brachia, significantur duo
testamenta, et per calculum veritas sacrae Scripturae. Unde in
Psalm. 118, 140 dicitur: ignitum eloquium tuum vehementer.
|
|