|
Hic determinat Magister de notionibus personarum quae non sunt
personales; et dividitur in partes duas: in prima determinat de
innascibilitate quae est proprietas personae, quamvis non sit
proprietas personalis; in secunda de hoc nomine principium, quod nec
est proprietas personalis nec personae, 29 dist., ibi: est
praeterea aliud nomen multiplicem notans relationem. Prima in duas:
in prima ostendit qualiter pater dicatur ingenitus; in secunda qualiter
e contrario omne quod genitum dicitur, de filio sit accipiendum, ibi:
sciendum est quoque, quod sicut solus filius dicitur verbum vel imago;
ita etiam ipse solus dicitur sapientia nata vel genita. Circa primum
duo facit: primo ostendit qualiter pater ingenitus dicatur; secundo
movet quaestionem ex dictis, ibi: praeterea quaeri solet (...)
utrum similiter diversum sit esse patrem et esse filium; an idem.
Circa primum duo facit: primo ostendit qualiter nomen ingeniti a
sanctis accipitur; secundo qualiter ab eis etiam quandoque taceatur,
ibi: illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare
nitebantur, alterius substantiae esse patrem, alterius filium. Circa
primum duo facit: primo ostendit qualiter pater ingenitus dicatur;
secundo ostendit quae sit notio patris quam nomen ingeniti designat,
ibi: si autem vis scire quae sit proprietas secundum quam dicitur pater
ingenitus, audi Hilarium. Circa primum tria facit: primo exponit
ingeniti significationem; secundo ponit expositionis manifestationem,
ibi: hoc exemplis planum faciendum est; tertio excludit quamdam
dubitationem; circa cujus solutionem diversorum opiniones narrat,
ibi: ideo solet quaeri, utrum sicut solus pater dicitur ingenitus,
ita ipse solus debeat dici non genitus. Sciendum quoque est, quod
sicut solus filius dicitur verbum vel imago; ita etiam ipse solus
dicitur sapientia nata vel genita. Hic ostendit qualiter filius
dicatur sapientia genita; et circa hoc duo facit: primo ostendit dicti
significationem; secundo excludit dubitationem ex dictis, ibi: cave
lector qualiter hoc intelligas; ubi duo facit secundum duas
dubitationes quas removet. Secunda incipit ibi: illud etiam sciri
oportet, quia, cum supra dictum sit, imaginem relative dici de filio
(...) interdum tamen reperitur secundum substantiam dici; et
utraque per se patet in littera. Hic est duplex quaestio. Primo de
innascibilitate. Secundo de imagine. Circa primum duo quaeruntur:
1 utrum innascibilitas sit notio vel proprietas patris; 2 utrum sit
personalis proprietas ejus. Utrum autem innascibilitas vel ingenitus
conveniat spiritui sancto, habitum est supra, 13 dist., quaest.
1, art. 1.
|
|