|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod innascibilitas non sit
notio vel proprietas patris. Ut enim in littera habetur, cum pater
ingenitus dicitur, non quid sit, sed quid non sit, ostenditur. Sed
negatio non potest esse sufficiens principium notificandi aliquid.
Ergo cum notio dicatur illud quod est principium cognoscendi personam,
videtur quod ingenitum non dicat aliquam notionem patris.
2. Praeterea, si ingenitum sit proprietas patris; aut hoc erit
secundum quod intelligitur negative, aut secundum quod intelligitur
privative. Sed non secundum quod intelligitur negative; quia sic
convenit ei quod non generatur; et sic convenit essentiae et spiritui
sancto. Similiter nec secundum quod privative; quia privatio semper
ponit imperfectionem in eo cujus est, cum privatio sit ejus quod natum
est haberi et non habetur. Ergo videtur quod ingenitus nullo modo sit
notio vel proprietas patris.
3. Praeterea, cum personae divinae non distinguantur nisi per
relationes, nihil potest esse proprietas vel notio divinae personae,
quod non est in genere relationis. Sed ingenitus non est in genere
relationis. Ergo non est notio personae divinae. Probatio mediae.
Sicut se habet inferius ad superius, ita se habet negatio superioris
ad negationem inferioris, et e contra. Quanto enim homo est in
paucioribus quam animal, tanto magis negatio animalis de paucioribus
praedicatur quam negatio hominis. Sed generatio prout significat
relationem, est minus commune quam relatio. Ergo negatio generationis
est plus commune quam non relatio, et ita praedicatur de illa; et
salvatur cum ea, sicut commune cum proprio. Sed quidquid salvatur cum
opposito generis, non est contentum sub genere. Ergo ingenitus cum
salvetur cum eo quod est non relatio, non est in genere relationis.
4. Item, ingenitum convenit patri, secundum quod est principium.
Sed ipse non est principium solum per generationem, sed etiam per
spirationem. Ergo videtur quod non debeat notificari per negationem
generationis, sed per negationem processionis, quae est commune ad
utrumque, ut dicatur improcessibilis; vel secundum specialem rationem
utriusque processionis, ut sicut dicitur ingenitus, ita dicatur
inspirabilis.
1. Contra est quod in littera per Hilarium dicitur.
2. Praeterea, illud quo persona divina distinguitur ab aliis
personis, est notio vel proprietas ejus. Sed ingenitum soli patri
convenit, ut supra, 13 dist. qu. 1, art. 4, habitum est.
Ergo est notio vel proprietas patris.
Respondeo dicendum, quod secundum Augustinum, pater est principium
totius divinitatis; unde etiam Dionysius dicit, quod in patre est
fontana divinitatis. Unde si in divinis personis esset ordo qui
poneret prius et posterius, pater esset primum principium. Sed quia
ibi non est talis ordo, loco ejus quod est primum, dicimus principium
non de principio. Unde pater potest dupliciter innotescere: vel
inquantum est de non principio, et sic innotescit per notionem
innascibilitatis: vel inquantum est principium; et sic, quia
principium dicitur secundum emanationem quae ab ipso est, secundum
duplicem modum emanationis in divinis, duabus notionibus innotescit;
scilicet paternitate, inquantum est principium per generationem; et
communi spiratione, inquantum est principium spiritus sancti per
spirationem amoris; et sic patet quod in universo sunt tres notiones
patris.
Ad primum igitur dicendum, quod aliqua dictio dicitur ponere aliquid
dupliciter: vel ita quod illud quod ponit sit de intellectu ejus sicut
aliquid essentiae ipsius, ut homo ponit animal; vel quia praesupponit
illud quasi in quo fundatur, quamvis non sit de essentia ejus; sicut
omne accidens ponit substantiam. Dico ergo, quod hoc nomen ingenitus
non ponit aliquid quod constituat intellectum ipsius: quia hoc non
posset esse nisi poneret aliquam rationem principii, vel in communi vel
in speciali; quia nihil aliud notionale potest patri convenire, et
quocumque modo dicatur non ponet in numerum innascibilitas cum
paternitate, quia commune non ponit in numero cum proprio; sed tamen
ponit aliquid quod praesupponit ut id in quo fundatur; et ex hoc est
quod quidam dixerunt, quod ingenitus aliquid ponit, et quidam quod
nihil. Sed quamvis nihil ponat quod sit de intellectu ejus
constitutive, non tamen sequitur quod non possit esse notio; quia
illud cujus ratio consistit in remotione, optime per negationem
certificatur, sicut caecitas et hujusmodi: et hujusmodi est ratio
primi, vel ejus quod est non de principio esse, quia primum est ante
quod nihil.
Ad secundum dicendum, quod ingenitus non importat negationem
absolutam, sed aliquo modo privationem. Omnis enim negatio quae est
in aliquo subjecto determinato, potest dici privatio. Unde in 8
Metaph. dicitur, quod privatio est negatio in subjecto vel in
substantia. Unde dico, quod haec negatio quam importat ingenitus,
intelligitur ut fundata in ratione principii, secundum quod est notio
patris; et hoc modo non convenit nec essentiae nec spiritui sancto,
quibus non competit esse principium per originem alicujus divinae
personae: nec iterum filio, cui convenit affirmatio opposita. Sed ex
hoc non sequitur quod in patre sit aliqua imperfectio. Quamvis enim
privatio semper sit ejus quod natum est haberi; tamen hoc contingit
tripliciter, ut dicit philosophus 5 Metaph. Vel quando aliquid non
habet quod natum est haberi a quocumque, quamvis ipsum non sit natum
habere, sicut pes non dicitur habere visum: vel quando non habet illud
quod natum est haberi a suo genere, quamvis non ab ipso nec ab aliquo
suae speciei, sicut talpa non habet visum: vel quando non habet illud
quod natum est habere, et quando et ubi et secundum alias conditiones;
et sic proprie dicitur privatio, et imperfectionem importat: et hoc
modo nihil privative in Deo dicitur; sed aliis primis modis potest
dici. Sed quantum ad primum modum potest ingenitum dici de essentia et
de spiritu sancto, ut supra, dist. 13, accepit Hieronymus; sed
quantum ad secundum modum dicitur tantum de patre: quia ipse est
principium notionaliter, et non habet generationem passivam quam habet
filius, qui etiam notionaliter principium est.
Ad tertium dicendum, quod in genere continetur aliquid dupliciter:
vel per se et proprie, sicut species, et ea quae recipiunt
praedicationem generis; vel per reductionem, sicut principia generis,
ut materia et forma ad substantiam; et unitas et punctus ad
quantitatem; quamvis neutrum sit quantitas. Ita etiam nulla negatio
vel privatio est in genere per se: quia non habet aliquam quidditatem
nec esse; sed reducitur ad genus affirmationis, secundum quod in non
esse intelligitur esse, et in negatione affirmatio, ut dicit
philosophus, quia omnis privatio per habitum cognoscitur, et remotio
per positionem; et sic etiam non relatio est in genere relationis,
quamvis ea de quibus dicitur ista negatio, non sint in illo genere.
Ad quartum dicendum, quod in hoc quod dicitur ingenitus, removetur a
patre esse ab alio simpliciter, et non solum secundum aliquem
determinatum modum. Quare autem nominetur per negationem specialis
processionis, scilicet generationis, potest assignari triplex causa:
una est, quia processio spiritus sancti secundum ordinem naturae
praesupponit generationem filii: et ideo, quia negato priori removetur
posterius, ad remotionem generationis a principio fontali, sequitur
processionis remotio per modum amoris: secunda est, quia per hoc quod
dicitur ingenitus, secundum quod est notio patris, tollitur omnis
modus consequendi generationem: hoc enim convenit patri inquantum est
principium generationis, ut nullo modo generationem consequatur.
Generationem autem consequitur aliquid secundum intellectum
tripliciter: vel sicut genitum, ut filius; vel sicut per generationem
acceptum, ut essentia divina; vel sicut a generato procedens, ut
spiritus sanctus. Unde nulli horum convenit ingenitus secundum
praedictum modum. Tertia potest esse ratio, quia negatio ingeniti
fundatur super rationem principii, ut dictum est, in corp. art.
Quamvis autem pater sit principium utriusque processionis divinae,
sola tamen ratio per quam est principium generationis, est proprietas
personalis, constituens personam patris, scilicet paternitas; et ideo
etiam per generationis negationem eadem persona convenientius et magis
proprie notificatur.
|
|