|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod innascibilitas sit
proprietas personalis patris. Sicut enim paternitas convenit tantum
patri, ita et innascibilitas. Sed paternitas est proprietas
personalis ejus. Ergo et innascibilitas.
2. Praeterea, persona dicit aliquid distinctum proprietate ad
dignitatem pertinente. Sed innascibilitas magis videtur pertinere ad
dignitatem quam paternitas; quia paternitas communicatur etiam
creaturis, non autem innascibilitas. Ergo innascibilitas magis est
proprietas personalis quam paternitas.
3. Item, persona non potest intelligi nisi intelligatur aliquid
constituens ipsam in personalitate sua. Sed, ut in littera dicitur,
potest intelligi ingenitus, etiam si non intelligatur pater. Ergo
oportet quod innascibilitas constituat personam patris; et ita videtur
quod sit proprietas personalis.
4. Praeterea, illud quod est principium personalis operationis,
videtur esse proprietas personalis, quia propria operatio est a propria
forma operantis. Sed innascibilitas est principium generationis in
patre. Dicitur enim, quod pater generat, quia est ingenitus; unde
quaerit delicias in consortio filii. Ergo videtur quod innascibilitas
sit proprietas personalis.
1. Contra, quidquid dicitur per positionem, non constituitur
negative vel privative tantum. Sed pater nominat aliquid positive.
Ergo persona patris non constituitur per innascibilitatem, quia nihil
ponit in intellectu suo.
Respondeo dicendum, quod sicut est in inferioribus, quod quidquid
consequitur ad esse perfectum, non est constitutivum illius rei, ita
etiam in divinis quidquid secundum intellectum praesupponit aliquid quo
persona constituitur, non potest esse constitutivum personae; et inde
est quod communis spiratio non potest esse proprietas personalis, quia
praesupponit in patre et filio generationem activam et passivam, quibus
illae personae constituuntur. Similiter innascibilitas, cum ponat
negationem, quae fundatur super rationem principii, ut dictum est,
art. praeced., praesupponit secundum intellectum rationem principii
supra quam fundatur, scilicet paternitatem; et ideo non potest
constituere personam patris, nec potest esse personalis proprietas.
Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc quod convenit soli patri, potest
probari quod sit proprietas patris, non autem quod sit proprietas
personalis, nisi constitueret personam patris ad similitudinem
differentiae constitutivae.
Ad secundum dicendum, quod quidquid habet negatio de dignitate, habet
ab affirmatione supra quam fundatur; et ideo innascibilitas quae
fundatur supra talem paternitatem, pertinet ad dignitatem sicut talis
paternitas; et sicut innascibilitas non communicatur creaturae, ita
nec talis paternitas, scilicet quae non est ab alio principio, quamvis
communicetur paternitas absolute.
Ad tertium dicendum, quod remota paternitate per intellectum, non
remanet hypostasis patris; et quod dicitur in littera, quod remanet
ingenitum, est intelligendum quantum ad communem rationem ingeniti et
patris, quia separatim inveniuntur in diversis; non autem secundum
quod utrumque ponitur proprietas patris. Nihilominus tamen, etiam
remota paternitate, remaneret ingenitum in Deo, non quasi proprietas
vel notio alicujus personae; sed quasi attributum essentiae, ut
immensus et increatus.
Ad quartum dicendum, quod innascibilitas non est principium
generationis in patre quasi forma eliciens hanc operationem, sed solum
quasi ponens aliquam conditionem circa generationem. Sicut enim
videmus in alterationibus, quod prima alteratio est quam operatur
alterans non alteratum; et ex hoc quod non est alteratum, alteratio
quam facit, est prima: ita etiam prima generatio est quae est
generantis non generati; unde conditionem istam, quod sit prima
generatio, habet ex hoc quod generans est ingenitus. Sed principium
formale quasi eliciens generationem, est forma patris, quae est
paternitas, sicut calor est principium calefactionis in calido.
|
|