|
1. Ad primum sic proceditur, et ponitur definitio Hilarii talis:
imago est ejus rei ad quam imaginatur, species indifferens. Videtur
autem quod sit incompetens. Imago enim est secundum imitationem in
exterioribus. Sed species non est de extrinsecis rei; immo dicit
quidditatem intrinsecam. Ergo male ponitur in definitione imaginis.
2. Praeterea, imago proprie dicitur quod est ad imitationem
alterius. Sed species indifferens duorum non est ad imitationem
alterius, immo est id in quo imitatio attenditur. Ergo imago non
debet dici species, sed habens speciem.
3. Item, eorum quae in infinitum distant, non potest esse
indifferentia. Sed creatura est imago Dei, a quo tamen in infinitum
distat. Ergo indifferens male ponitur in definitione imaginis.
4. Praeterea, in definitionibus non debet esse circulus. Sed ex
hac definitione sequitur circulus; definit enim imaginem per rem
imaginatam, et imaginatum non potest definiri nisi per imaginem. Ergo
videtur quod male definiat.
5. Item, de ratione imaginis est aequalitas et similitudo, ut patet
ex alia ejus definitione, quod imago est rei, ad rem coaequandam,
indiscreta et unita similitudo. Cum igitur in praedicta definitione
nihil ponatur ad aequalitatem et similitudinem pertinens, videtur quod
sit diminuta.
Respondeo dicendum, quod ratio imaginis consistit in imitatione; unde
et nomen sumitur. Dicitur enim imago quasi imitago. De ratione autem
imitationis duo consideranda sunt; scilicet illud in quo est imitatio,
et illa quae se imitantur. Illud autem respectu cujus est imitatio,
est aliqua qualitas, vel forma per modum qualitatis significata. Unde
de ratione imaginis est similitudo. Nec hoc sufficit, sed oportet
quod sit aliqua adaequatio in illa qualitate vel secundum qualitatem vel
secundum proportionem; ut patet quod in imagine parva, aequalis est
proportio partium ad invicem sicut in re magna cujus est imago; et ideo
ponitur adaequatio in definitione ejus. Exigitur etiam quod illa
qualitas sit expressum et proximum signum naturae et speciei ipsius;
unde non dicimus quod qui imitatur aliquem in albedine, sit imago
illius; sed qui imitatur in figura, quae est proximum signum et
expressum speciei et naturae. Videmus enim diversarum specierum in
animalibus diversas esse figuras. Ex parte autem imitantium duo sunt
consideranda; scilicet relatio aequalitatis et similitudinis, quae
fundatur in illo uno in quo se imitantur; et adhuc ulterius ordo: quia
illud quod est posterius ad similitudinem alterius factum, dicitur
imago; sed illud quod est prius, ad cujus similitudinem fit alterum,
vocatur exemplar, quamvis abusive unum pro alio ponatur. Et ideo
Hilarius ad significandum ordinem et relationem se imitantium, dixit:
imago est ejus rei ad quam imaginatur; ad designandum vero id in quo
est imitatio, dixit: species indifferens.
Ad primum igitur dicendum, quod non in imitatione quorumcumque
exteriorum est ratio imaginis; sed eorum quae sunt signa quodammodo
speciei et naturae; et ideo posuit speciem potius quam qualitatem.
Ad secundum dicendum, quod ista definitio data est per causam: non
enim illud quod est imago, est ipsa species in qua fit imitatio,
proprie loquendo; sed indifferentia speciei est causa quare dicatur
imago. Vel dicatur, quod utrumque potest dici imago; et illud quod
imitatur, et id in quo est imitatio, quamvis non ita proprie; et sic
definit Hilarius.
Ad tertium dicendum, quod unumquodque quantum attingit ad rationem
imaginis, tantum attingit ad rationem indifferentiae: secundum enim
quod differt, non est imago. Invenitur tamen quidam gradus
perfectionis imaginis. Dicitur enim quandoque imago alterius, in quo
invenitur aliquid simile qualitati alterius, quae designat et exprimit
naturam ipsius; quamvis illa natura in ea non inveniatur; sicut lapis
dicitur esse imago hominis inquantum habet similem figuram, cui non
subsistit natura illa cujus est signum; et sic imago Dei est in
creatura, sicut imago regis in denario, ut dicit Augustinus; et sic
est imperfectus modus imaginis. Sed perfectior ratio invenitur quando
illi qualitati quae designat naturam substantiae, subest natura in
specie, sicut est imago hominis patris in filio suo: quia habet
similitudinem in figura, et in natura quam figura significat. Sed
perfectissima ratio imaginis est quando eamdem numero formam et naturam
invenimus in imitante cum eo quem imitatur; et sic est filius
perfectissima imago patris: quia omnia attributa divina, quae sunt per
modum qualitatis significata, simul cum ipsa natura sunt in filio, non
solum secundum speciem, sed secundum unitatem in numero.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod dicit: ejus rei ad quam
imaginatur, est circumlocutio exemplaris. Unde ponitur in virtute
unius dictionis, et ponitur convenienter in definitione imaginis,
sicut prius in definitione posterioris, et non e converso. Exemplar
enim prius est imagine; unde non est ibi circulus.
Ad quintum dicendum, quod indifferentia speciei intelligitur et
similitudo et aequalitas, qualis ad imaginem requiritur; unde illae
duae definitiones quasi in idem redeunt.
|
|