|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod imago non dicatur
essentialiter. Ut enim supra, dist. 27, dictum est ab
Augustino, nihil est absurdius quam imaginem ad se dici. Sed illud
quod essentialiter dicitur in divinis, ad se dicitur. Ergo absurdum
est ut essentialiter dicatur.
2. Praeterea, imago de ratione sua, ut dictum est, art.
praeced., importat ordinem. Sed in divinis non est nisi ordo
originis. Cum igitur nihil importans originem, in divinis
essentialiter dicatur, videtur quod nec imago.
3. Item, ex absolutis vel essentialibus non potest probari
personarum distinctio: quia in essentialia Trinitatis potest deducere
naturalis ratio; non autem in personarum distinctionem. Sed supra,
2 distinct., qu. 1, art. 4, probata est distinctio personarum
ex ratione imaginis. Ergo imago non dicitur essentialiter.
1. Contra est quod in littera dicitur per Augustinum et Hilarium.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, art. praeced., imago
potest dici dupliciter: vel id quod imitatur aliquem, vel id in quo
est imitatio. Si dicatur imago prout proprie accipitur id quod
imitatur alterum; sic essentia divina non potest dici imago, sed
exemplar; cujus imago est creatura: quia imago praesupponit ordinem ad
aliquod principium: essentia autem divina non habet aliquod
principium; sed tamen sic aliqua persona potest dici imago alterius,
inquantum persona praesupponit sibi secundum ordinem naturae aliam
personam. Unde sic imago, secundum quod proprie de Deo dicitur,
semper est personale. Si autem dicatur imago id in quo est imitatio,
sic natura divina est imago; quia in ipsa est duplex imitatio. Una
personae ad personam, secundum quod filius in natura divina quam habet
a patre, imitatur patrem. Alia creaturae ad creatorem, inquantum
creatura imitatur creatorem, sed imperfecte, secundum aliquam
similitudinem bonitatis ipsius. Et quantum ad primam imitationem,
quae scilicet est personae ad personam, imago in recto significabit
essentiam, sed in obliquo faciet intellectum personarum; sic enim idem
erit imago quod natura divina personarum in ea se imitantium; et sic
accepit supra Hilarius. Unde probavit ex ratione imaginis et unitatem
essentiae et distinctionem personarum. Sed quantum ad secundam
imitationem, quae est creaturae ad creatorem, imago significabit
divinam essentiam, et connotabit respectum ad creaturam quae imitatur
ipsam; et sic accepit ibidem Augustinus; unde ex ratione imaginis non
probavit nisi unitatem essentiae.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|