|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus possit
dici imago. Primo per Damascenum qui dicit, quod spiritus sanctus
est imago filii.
2. Praeterea, sicut filius imitatur patrem, per omnia consimilis
sibi, ita etiam spiritus sanctus. Sed hoc est quod requiritur ad
perfectam rationem imaginis, ut dictum est, art. 1 hujus quaest.
Ergo spiritus sanctus est imago patris.
3. Si dicis, quod spiritus sanctus non habet hoc quod sit similis
patri per omnia, ex ratione processionis, sicut filius hoc habet
inquantum procedit ut genitus; contra: quia processio spiritus sancti
non tantum est processio amoris, sed processio amoris divini. Sed
processio amoris divini, inquantum hujusmodi, habet quod sit in
plenitudine ejusdem naturae. Ergo videtur quod spiritus sanctus ex
processione sua habeat quod sit imago.
4. Praeterea, dicitur absolute, quod spiritus sanctus est aequalis
patri, et similis, et connaturalis; quamvis hoc non habeat ex ratione
suae processionis absolute. Cum igitur similitudo et aequalitas et
connaturalitas constituant perfectam rationem imaginis; videtur quod
spiritus sanctus absolute sit imago.
1. Contra est quod Hilarius dicit, quod aeternitas est in patre,
et species in imagine, et usus in munere. Sicut ergo munus vel donum
est proprium spiritus sancti, ita imago filii. Hoc idem videtur per
Augustinum, supra, distinct. 27.
Respondeo dicendum, quod imago, secundum quod personalis dicitur,
convenit tantum filio, et non spiritui sancto. Cujus ratio
diversimode assignatur. Quidam enim dicunt, quod cum imago ponat
imitationem in exterioribus, et notionalia in divinis sint quasi
exteriora, filius convenienter dicitur imago patris, quia imitatur
patrem etiam in aliqua notione, scilicet in communi spiratione; non
autem spiritus sanctus, qui nullam notionem communem cum patre habet.
Sed hoc non videtur conveniens propter duo: primo, quia notionalia in
divinis non se magis habent per modum exteriorum quam essentialia,
praeter illa quae sunt assequentia substantiam, secundum Damascenum;
et ideo imitatio in illis adhuc faceret rationem imaginis. Secundo,
quia secundum relationem originis non attenditur in divinis similitudo
aut aequalitas, vel dissimilitudo vel inaequalitas, ut ex verbis
Augustini habitum est supra, 20 distinct. Ad rationem autem
imaginis requiritur similitudo et aequalitas, ut dictum est, art. 1
hujus quaest. Et ideo alii dicunt, quod impossibile est unius rei
esse plures imagines immediate ducentes in illam, nisi per materiam
divisas; nec etiam e contrario est possibile quod idem sit imago
plurium; et ideo, cum patris imago sit filius, non potest etiam esse
imago spiritus sanctus: quia sic plures essent imagines unius. Nec
item potest esse quod spiritus sanctus sit imago patris et filii: quia
sic idem esset imago immediata plurium. Istud etiam non videtur
conveniens propter duo: primo, quia spiritus sanctus refertur ad
patrem et filium ut ad unum principium; unde posset esse imago eorum ut
sunt unum principium ejus, sicut homo est imago totius Trinitatis.
Secundo, quia non est major ratio quare non possunt esse unius plures
imagines quam unius plures similes vel aequales; hoc enim convenit in
divinis, scilicet quod plures sint similes vel aequales unius, non per
divisionem materiae, sed per distinctionem relationum. Et ideo
dicendum cum aliis, quod quamvis diversitas rationis attributorum non
sufficiat ad distinctionem realem processionum, tamen sufficit ad
diversas notiones eorum, ut supra, 13 dist., quaest. 1, art.
3, dictum est: et ideo quamvis spiritus sanctus sua processione
accipiat naturam; quia tamen sua processio non est per modum naturae,
non dicitur nec est generatio quia generatio est processio per modum
naturae; et per consequens non dicitur filius. Ita etiam dico quod
filius ex ratione processionis suae habet quod sit imago, et inquantum
procedit ut filius, quia filius dicitur ex hoc quod habet naturam
patris; et inquantum procedit ut verbum, quia verbum, ut dictum est,
dist. 27, quaest. 2, art. 1, est quaedam similitudo in
intellectu ipsius rei intellectae. Sed spiritus sanctus non habet hoc
ex ratione suae processionis, quia procedit ut amor; et ideo sicut non
dicitur filius, quamvis accipiat sua processione naturam patris; ita
nec imago, quamvis habeat similitudinem ad patrem.
Ad primum igitur dicendum, quod Damascenus large accipit imaginem pro
quacumque similitudine.
Ad secundum dicendum, quod quamvis spiritus sanctus imitetur patrem,
non tamen habet ex ratione suae processionis ut imago dicatur; et ideo
non dicitur imago sicut non dicitur filius.
Ad tertium dicendum, quod identitas rei in divinis non praejudicat
distinctioni secundum rationem in veritate attributorum; et ideo
quamvis sapientia, inquantum est divina, sit essentia, nihilominus
manet ibi propria ratio sapientiae praeter rationem essentiae, et
similiter ratio voluntatis praeter rationem naturae et intellectus; et
propter hoc etiam remanet distinctio in processionibus quae sunt per
modum voluntatis et intellectus et naturae, ad minus secundum
rationem; et diversitas rationum causat diversitatem nominum; unde
illa nomina nunquam concurrerent in idem, nisi rationes in eadem re
fundarentur; et quia processio per modum voluntatis et naturae non
eidem competit in divinis, ideo nec nomina se consequuntur quae
proprias rationes processionum demonstrant.
Ad quartum dicendum, quod quamvis nomen imaginis sit impositum ab
aequalitate et similitudine, tamen est impositum ad significandum rem
cui ex modo suae productionis competit similitudo et aequalitas; et
ideo non oportet quod dicatur absolute similis et aequalis nisi ex modo
suae processionis hoc habeat quod etiam imago proprie et absolute
dicatur.
|
|