|
Quibusdam videtur quod pater solus debeat dici non genitus.
Sciendum, quod utraque opinio secundum aliquid verum dicit. Si enim
accipiatur non genitus prout dicit negationem absolute, tunc non
convenit patri tantum, nec est idem quod ingenitus, quod importat
negationem per modum privationis, prout ingenitus proprie accipitur.
Si autem dicat negationem in genere principii, sic est idem quod
ingenitus, et tantum patri convenit; et sic procedit prima opinio.
Sed si transponas, ut dicas: aliud est patrem esse, aliud filium
esse, variatur intelligentia. Ratio dicti est, quia esse dicitur
dupliciter: scilicet prout significat veritatem compositionis, et
secundum quod significat actum essentiae. Quando ergo dicitur, aliud
est patrem esse, aliud est filium esse, ita quod ly esse sit
praedicatum dicti; significatur esse quod est accidens essentiae; unde
falsa est; quia sicut una est essentia trium, ita et unum esse. Cum
autem dicitur: aliud est esse patrem, aliud filium esse, ita quod ly
patrem praedicetur in dicto inesse; significatur veritas
compositionis, et secundum hoc pater eo est pater quo verum est ipsum
dici patrem, scilicet paternitate, et non essentia. Et quia alio
Deus dicitur pater, scilicet paternitate, et alio filius, scilicet
filiatione; ideo conceditur quod aliud est esse patrem et aliud esse
filium, secundum quod ly aliud dicit alietatem notionis, et non
alietatem essentiae.
|
|