|
Postquam determinavit de innascibilitate, quae est proprietas
personae, sed non personalis, hic determinat de alia notione, quae
non est proprietas personae, quia non uni tantum personae convenit,
nec proprietas personalis, quia nullam personam constituit, scilicet
de communi spiratione, quae designatur cum dicitur: pater et filius
sunt principium spiritus sancti. Et dividitur in partes duas: in
prima ostendit quomodo nomen principii de Deo dicatur; et quia
quandoque dicitur ex tempore, quandoque ab aeterno principium, ideo in
secunda ostendit qualiter aliquid de Deo ex tempore dici possit, 30
dist., ibi: sunt enim quaedam quae ex tempore de Deo dicuntur.
Circa primum duo facit: primo ostendit quot modis Deus dicatur
principium; secundo prosequitur divisionis partes, ibi: et pater ab
aeterno principium est filii. Et haec in duas: in prima ostendit
qualiter Deus dicatur principium creaturae, quia non ab aeterno, sed
ex tempore; et quia hoc commune est toti Trinitati, et quia est
principium per creationem per aliquam operationem in creatura; in
secunda ostendit qualiter dicatur principium divinae personae, ibi:
deinde in eodem libro continuo ostendit quomodo pater dicatur principium
ad filium et ad spiritum sanctum. Et haec in duas: in prima ostendit
quod pater dicitur principium filii; et ipse et filius est principium
spiritus sancti ab aeterno, non essentialiter sed notionaliter; in
secunda ostendit qua notione principium dicatur, ibi: qua ergo notione
est pater, ea principium filii dicitur. Et circa hoc duo facit:
primo ostendit qua notione pater principium filii dicatur; secundo qua
notione uterque principium spiritus sancti, ibi: unum autem principium
sunt pater et filius. Et circa hoc duo facit, secundum duas
quaestiones quas movet; secunda incipit ibi: si vero quaeritur, quae
sit illa notio quam ibi notat principium, nomen ejus non habemus. Hic
quaeruntur quatuor: 1 utrum una persona sit principium respectu
alterius: et supposito quod sit; 2 utrum principium dicatur univoce
de Deo respectu divinae personae, et respectu creaturae; 3 utrum
eadem notione pater et filius sint principium spiritus sancti; 4 si
possint dici unum principium ipsius.
|
|