|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod una persona non sit
principium alterius. Nomen enim principii imponitur a prioritate sicut
et nomen sonat. Sed in divinis personis non est prius et posterius,
ut supra habitum est, dist. 9, quaest. 2, art. 1. Ergo una
persona non est principium alterius.
2. Praeterea, quod est principium alicujus, videtur esse causa
ejus: quia, sicut dicit philosophus in 5 Metaph., quot modis
dicitur causa, tot modis dicitur principium vel initium. Sed una
persona non est causa alterius, quia in divinis personis nihil est
causatum. Ergo una persona non est principium alterius.
3. Item, una persona non est principium alterius nisi inquantum dat
esse. Sed tale principium est operativum vel effectivum. Cum igitur
una persona non dicatur factrix vel operatrix alterius, videtur quod
una non sit principium alterius.
1. Contra est quod in littera dicitur, quod pater est principium
totius deitatis.
2. Praeterea, a quocumque oritur aliquid, est principium illius.
Sed ab una persona oritur alia. Ergo una est principium alterius.
Respondeo dicendum, quod ad significandum originem divinarum
personarum, utendum est talibus nominibus qualia modo originis
competant; quia secundum Hilarium, sermo debet esse rei subjectus.
Hoc autem invenimus in origine divinarum personarum quod tota essentia
unius accipitur in alia, ita quod una numero est essentia trium, et
idem esse. Et ideo ad significandum ordinem talis originis, non
competit nomen causae propter duo: primo, quia omnis causa vel est
extra essentiam rei, sicut efficiens et finis; vel pars essentiae,
sicut materia et forma. Secundo, quia omnis causa habet ordinem
principii ad esse sui causati quod per ipsam constituitur. Pater autem
non habet aliquem ordinem principii ad esse filii, sicut nec ad esse
suum, cum unum et idem sit esse utriusque: unde pater non est causa
filii, sed principium; quia principium dicit ordinem originis
absolute, non determinando aliquem modum qui ab origine personarum
alienus sit. Invenitur enim aliquod principium quod non est extra
essentiam principiati, sicut punctus a quo fluit linea; et quod non
habet aliquam influentiam ad esse principiati, sicut terminus a quo
dicitur principium motus, et sicut mane dicitur principium diei. Sed
nomen auctoris addit super rationem principii hoc quod est non esse ab
aliquo; et ideo solus pater auctor dicitur, quamvis etiam filius
principium dicatur notionaliter.
Ad primum igitur dicendum, quod quia nomen principii impositum est
secundum quod invenitur in creaturis, ubi principium est prius aliquo
modo principiato, ideo a prioritate imponitur; sed tamen imponitur ad
significandum illud a quo est aliquid. Unde quamvis quantum ad modum
significandi divinis non competat, sicut et alia nomina essentialia
quae a nobis imposita sunt: tamen quantum ad rem significatam,
propriissime ratio principii sibi competit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis pater dicatur principium filii,
non tamen dicendus est causa, nisi improprie, sicut Chrysostomus
utitur nomine causae, dicens patrem causam filii: principium enim in
plus est quam causa, et causa in plus est quam elementum, sicut dicit
Commentator. Unde omnis causa est principium, sed non convertitur.
Ad tertium dicendum, quod quia factio et operatio semper terminantur
ad esse rei, ideo filius non potest dici factus nec operatus a patre,
cum quo unum esse habet; sed tantum generatus, propter originem
personae.
|
|