|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod principium univoce
dicatur secundum quod Deus dicitur principium personae divinae et
creaturae. Sicut enim dicit Basilius, accipere a patre filius habet
commune cum omni creatura; sed habere per naturam est filii proprium.
Sed ratio principii fundatur supra originem unius ab alio, ut dictum
est, art. praeced. Ergo principium univoce dicitur respectu personae
divinae et respectu creaturae.
2. Praeterea, Magister utitur tali divisione principii, quod
principium est de non principio, et principium de principio, et
principium de utroque principio. In hac autem divisione oportet quod
principium accipiatur et secundum quod dicit respectum ad creaturam, et
secundum quod dicit respectum ad personam. Cum igitur haec divisio
omnino esset inartificialis si principium aequivoce diceretur, videtur
quod principium univoce dicatur secundum utrumque modum.
1. Contra, aeterno et temporali nihil potest esse univocum. Sed
principium respectu creaturae est ex tempore, principium autem respectu
divinae personae est ab aeterno. Ergo principium aequivoce dicitur.
2. Praeterea, pater est principium filii per generationem, et
spiritus sancti per spirationem, et creaturae per creationem. Hae
autem sunt diversae rationes originis. Ergo videtur quod principium in
istis acceptionibus aequivoce sumatur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius quaeritur, quomodo per prius dicatur. Videtur enim
quod secundum quod dicit respectum ad creaturam. Essentiale enim est
prius secundum intellectum notionali, et commune proprio. Sed esse
principium creaturae, est essentiale et toti Trinitati commune; esse
autem principium divinae personae, est notionale et proprium. Ergo et
cetera.
1. Contra, aeternum est prius temporali. Sed principium personae
dicitur ab aeterno; principium autem creaturae a tempore. Ergo et
cetera.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, quod idem judicium est de principio et de origine
super quam fundatur ratio principii. Potest autem origo considerari
dupliciter: aut secundum communem rationem originis, quae est aliquid
ab aliquo esse; et sic una ratio est communis ad originem personarum et
originem creaturarum, non quidem communitate univocationis, sed
analogiae: et similiter etiam nomen principii. Potest etiam
considerari secundum determinatum modum originis; et sic sunt diversae
speciales rationes originis et principii; sed hoc non facit
aequivocationem: quia sic etiam, secundum philosophum, animalis ratio
secundum unumquodque est alia.
Ad primum dicendum, quod principium est commune communitate
analogiae, et non univocationis.
Ad secundum dicendum, quod Magister accipit principium in divisione
secundum communem rationem, quae una est, ut dictum est, in corp.
art., et non secundum speciales, quae differunt.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aeterno et temporali nihil sit
univocum; est tamen aliquid commune secundum analogiam, ut saepe
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad speciales
rationes originis quae non faciunt aequivocationem, ut dictum est.
Quaestiuncula 2
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod processio creaturarum
exemplatur a processione divinarum personarum; unde, absolute
loquendo, per prius dicitur principium respectu personae quam respectu
creaturae. Sed tamen sciendum, quod in principio, secundum quod
dicitur respectu creaturae, est considerare ipsam habitudinem quae
temporalis est, et illud in quo fundatur ista habitudo, scilicet
virtus et operatio divina; in quibus tamen non est ratio principii nisi
quasi habitualiter; et sic secundo modo considerando principium
secundum quod dicitur principium creaturae, est prius quam principium
divinae personae quod fundatur in proprietate, per modum quo essentiale
dicitur prius notionali secundum intellectum. Sed hoc non est nisi
secundum quid.
Et per hoc patet responsio ad utrumque objectum.
|
|