|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit nisi una
proprietas patris et filii, secundum quam dicuntur principium spiritus
sancti. Proprietas enim unitatem et multitudinem trahit a suppositis.
Sed pater et filius non sunt unum suppositum. Ergo nec ipsorum est
una proprietas.
2. Praeterea, nihil idem est uniens principium, et distinguens.
Sed notiones in divinis sunt distinguentes. Ergo videtur quod nulla
notio patrem et filium uniat.
3. Item, magis sunt unum quae uniuntur in natura et proprietate,
quam quae uniuntur in natura tantum. Sed pater et filius non sunt
magis unum quam pater et spiritus sanctus. Cum igitur pater et
spiritus sanctus non conveniant nisi in natura, videtur quod pater et
filius non uniantur in aliqua proprietate una.
4. Praeterea, propinquius est proprietati illud in quo est, quam
illud ad quod dicitur. Sed proprietates quae sunt in una persona,
sunt plures ex hoc quod ad diversa referuntur; sicut generatio in patre
ad filium, et communis spiratio ad spiritum sanctum. Ergo multo magis
efficientur duae proprietates ex hoc quod sunt in duabus personis.
1. Contra, secundum Anselmum, in omnibus pater et filius unum
sunt, in quibus non distinguit inter eos relationis oppositio. Sed in
communi spiratione pater et filius non opponuntur. Ergo est una et
eadem numero in utroque.
Respondeo dicendum, quod una numero notio est patris et filii,
secundum quod principium spiritus sancti dicuntur, ut dicitur in
littera. Cujus ratio est, quia distinctionem rerum secundum formam
aliquam non invenimus nisi dupliciter: uno modo secundum quod aliquid
commune distinguitur per plures rationes speciales, sicut ratio generis
distinguitur in plures species; alio modo secundum quod natura
specialis distinguitur in plura secundum numerum. Hic autem secundus
modus non potest esse in divinis, duplici ratione: primo, quia
multiplicatio secundum numerum unius speciei non est ex aliquo formali
adjuncto, sed ex materiali principio diviso: quia ratio speciei
specialissimae constituitur per adventum ultimae formae constitutivae:
materia autem non est in divinis. Secundo, quia natura specialis non
multiplicatur nisi secundum esse quod in diversis habet: quia tota
quidditas completa est in specie. In divinis autem non est nisi unum
esse; unde non potest esse quod aliquid dictum secundum specialem
rationem, in divinis numero multiplicetur. Relinquitur igitur quod
quidquid est in divinis, vel remaneat indistinctum et unum numero,
sicut natura communis tribus personis: vel habeat rationem communem
distinguibilem secundum plures rationes speciales: sicut relatio
communis est tribus, non tamen una numero relatio, sed alia et alia,
etiam secundum rationem specialem distincta. Cum igitur communis
spiratio nominet specialem rationem principii secundum specialem modum
originis, impossibile est quod sit nisi una numero in patre et filio.
Ad primum igitur dicendum, quod in creaturis supposita distincta sunt
per esse; et ideo proprietates ipsorum etiam secundum esse
distinguuntur. Sed in divinis suppositis est unum esse; unde et
proprietas non potest multiplicari secundum esse, sed solum secundum
rationem proprietatis specialem.
Ad secundum dicendum, quod secundum idem non potest esse aliquid
uniens et distinguens, et respectu ejusdem; unde communis spiratio
distinguit patrem a spiritu sancto, sed unit filio.
Ad tertium dicendum, quod secundum Augustinum, secundum relationes
originis attenditur aequalitas vel inaequalitas; et ideo ex hoc quod
pater convenit cum filio in aliqua notione, non dicitur magis unum esse
cum eo quam cum spiritu sancto, sed solum in pluribus.
Ad quartum dicendum, quod proprietas relativa, quantum ad esse quod
habet, proximius se habet ad suum suppositum quam ad id ad quod
dicitur; unde si esset ibi variatio secundum esse, hoc haberet a
suppositis. Sed secundum rationem relationis dicitur ad aliud; et
ideo distinguitur specialis ratio relationis, secundum quod ad aliud et
aliud refertur.
|
|