|
Ostenso quod principium respectu creaturae dicitur de Deo ex tempore,
consequenter ostendit qualiter aliquid de Deo ex tempore dici possit;
et dividitur in partes duas: in prima ostendit aliquid de Deo dici ex
tempore; in secunda ostendit modum quo ista de Deo dicuntur, ibi:
quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum, nisi
quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur? Circa primum duo
facit: primo ostendit veritatem; secundo excludit objectionem, ibi:
sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore competit Deo haec
appellatio. Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici
Deum? Hic ostendit modum qualiter ista de Deo dicuntur; et circa
hoc duo facit: primo ostendit modum, quia scilicet dicuntur de ipso
sine sui mutatione, et sine aliqua reali habitudine; sed quod solum
nomen est relativum; secundo ex modo determinato solvit quamdam
quaestionem quam supra, 18 dist., reliquerat insolutam, ibi: hic
potest solvi quaestio superius proposita. Hic tria quaeruntur: 1
utrum aliquid de Deo ex tempore dicatur; 2 utrum ista significent
essentiam divinam; 3 utrum illa nomina relativa ponant aliquam
relationem realiter in Deo existentem.
|
|