|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod de Deo nihil ex tempore
dicatur. De quo enim dicitur aliquid ex tempore, quod ante non
dicebatur, potest dici esse factum illud; sicut homo dicitur esse
factus albus, si prius non dicebatur vere de eo quod esset albus. Sed
fieri nullo modo competit Deo, sicut nec mutari, cum sit primum
movens. Ergo videtur quod nihil in Deo ex tempore dicatur.
2. Praeterea, quod praedicatur de aliquo, aut dicitur de eo per
se, aut per accidens. Sed ista non praedicantur per se; quia quod
per se inest, semper inest; haec autem non ab aeterno de Deo
dicuntur; nec etiam per accidens, quia nullum accidens in Deo est;
et praeterea, cum omne per accidens reducatur ad aliquod per se, haec
dicerentur de aliquo alio per se; quod non invenitur: quia nihil aliud
quam Deus dicitur creator, vel universitatis dominus. Ergo videtur
quod ista nullo modo de Deo dicantur.
3. Si dicatur quod est praedicatio per causam; contra. Ubicumque
est praedicatio per causam, potest resolvi praedicatio talis, et
exponi per propositionem denotantem habitudinem causae; ut si dicatur,
quod Deus est spes nostra potest exponi quod spes nostra est a Deo.
Sed non potest dici quod creator sit a Deo. Ergo cum dicitur, Deus
est creator, non est praedicatio per causam.
4. Praeterea, omne verum aut est necessarium aut contingens. Si
igitur haec praedicantur de Deo vere; aut praedicantur necessario,
aut contingenter. Sed non praedicantur necessario, quia non semper;
nec etiam contingenter, quia in Deo nihil est contingens. Ergo
videtur quod non possint de Deo praedicari.
1. Contra est totum quod in littera dicitur et ab Augustino et a
Magistro, et usu loquentium, et secundum fidem, et secundum
philosophiam.
Respondeo dicendum, quod necesse est quod aliquid de Deo ex tempore
dicatur. Cum enim omne esse cujuslibet rei effluat ab ipso Deo, non
solum universi, sed cujuslibet partis ejus, oportet quod ipse
designetur in habitudine principii ad quodlibet eorum quae sunt; et cum
multa eorum quae sunt non semper fuerint, etiamsi ponatur universum
semper fuisse, quod quidam philosophi errantes senserunt, oportet quod
nomina designantia illam habitudinem non ab aeterno de Deo dicantur,
sed ex tempore; quia relatio secundum actum, exigit duo extrema in
actu existere; unde non potest referri ad creaturam ut actuale
principium creaturae, nisi creatura existente in actu; quod non semper
fuit, sed ex tempore. Hoc autem non contingit de aliis quae absolute
de Deo dicuntur, quod ex tempore dicantur de ipso; quia ea quae
absolute dicuntur, secundum proprias rationes ponunt in eo aliquid in
quo dicuntur, ut quantitas et qualitas et hujusmodi. Unde nihil horum
invenitur quod non realiter sit in Deo, de quo vere et proprie
dicitur; et propter hoc non possunt de aliquo ex tempore dici, nisi
illud mutetur per susceptionem ejus quod prius non habuit. Sed relatio
secundum rationem suam non habet quod ponat aliquid in eo de quo
dicitur; sed ponit tantum habitudinem ad aliud; unde invenitur aliqua
relatio, ut supra, dist. 26, quaest. 2, art. 1, dictum est,
non realiter existens in eo de quo dicitur; et ideo in talibus
habitudines illae de novo dicuntur de aliquo, non per mutationem ejus,
sed illius ad quod dicitur; et ita est in omnibus quae de Deo ex
tempore dicuntur.
Ad primum igitur dicendum, quod sicut hujusmodi habitudines non
ponuntur realiter esse in Deo, sed secundum rationem tantum; ita
etiam ex hoc quod de novo de Deo dicuntur, non sequitur quod in eo sit
aliquid fieri secundum rem, sed secundum rationem tantum, sicut
dicitur in Ps. 89, 1: domine refugium factus es nobis. Tamen
etsi concedatur secundum rationem aliquid, ut refugium vel hujusmodi,
factus; nullo tamen modo dicendus est mutatus: quia mutatio imponitur
pro remotione ejus a quo est motus, sed fieri pro adeptione ejus ad
quod motus terminatur: a Deo autem nullo modo aliquid removetur, etsi
adveniat habitudo aliqua secundum rationem; unde etsi dicatur fieri
aliquid, non debet dici mutari in illud.
Ad secundum dicendum, quod, secundum Magistrum, ista praedicantur
per accidens, non quod in Deo sint, sed quod in creaturis. Tamen
intelligendum est, quod in istis nominibus est duo considerare;
scilicet habitudines ipsas, et illud supra quod fundatur ratio
habitudinis in Deo; sicut habitudo creationis habet pro fundamento in
Deo virtutem divinam, cujus est ducere res in esse de nihilo. Si
igitur consideratur hoc quod habent pro fundamento in re divina,
constat quod per se dicuntur, et ab aeterno conveniunt quantum ad
illud: quia essentia, virtus, operatio divina ab aeterno est. Si
autem consideratur ipsa habitudo, tunc per accidens de Deo dicuntur
quantum ad hoc. Accidens autem dupliciter dicitur: aut secundum quod
nominat naturam accidentis condivisam substantiae; et sic in Deo nihil
est accidens; aut secundum quod nominat aliquid per aliud conveniens;
sicut dicimus, quod album aedificat per accidens, quia adjungitur ei
quod per se est causa aedificationis, scilicet aedificatori; et sic
per accidens convenit Deo referri ad aliud extra se. Non enim dicitur
relative, nisi quia aliud refertur ad ipsum; sicut dicit philosophus,
quia scibile est relativum, non quia ipsum referatur, sed quia aliud
refertur ad ipsum. Nec tamen sequitur quod illa habitudo quae in Deo
designatur, alteri conveniat per se, sed magis respectus oppositus,
quod est esse creaturam, vel esse servum, vel aliquid hujusmodi.
Ad tertium dicendum, quod non potest proprie dici praedicatio per
causam; nisi forte intelligatur quod hujusmodi nomina praedicant
habitudinem alicujus causae.
Ad quartum patet responsio per id quod ad secundum dictum est; quia
eodem modo praedicantur necessario quo per se, et eodem modo
contingenter quo per accidens; non tamen sequitur aliquid contingens in
Deo esse.
|
|