|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hujusmodi nomina quae
de Deo dicuntur ex tempore, non significent divinam essentiam.
Essentia enim divina est aeterna. Sed haec non dicuntur de Deo ab
aeterno. Ergo non significant divinam essentiam.
2. Praeterea, Deus dicitur ex tempore patientia nostra et spes
nostra, et hujusmodi. Sed hujusmodi, quia habent imperfectionem
annexam, non possunt convenire divinae essentiae; sicut dicitur quod
divina essentia est caritas, de cujus intellectu non est aliqua
imperfectio. Ergo videtur quod non omnia quae de Deo dicuntur ex
tempore, significent divinam essentiam.
3. Praeterea, divina essentia est communis tribus personis. Sed
quaedam dicuntur de Deo ex tempore quae non conveniunt tribus
personis, ut missus, donatus, et hujusmodi. Ergo non omnia
significant divinam essentiam.
4. Item, Deus ex tempore dicitur homo. Sed homo significat
humanam naturam; quae in incarnatione non est admixta divinae naturae,
sed remansit ab ea distans. Ergo videtur quod ea quae dicuntur ex
tempore, non significent divinam essentiam.
1. Contra est quod magistri dicunt, quod omne nomen connotans
effectum in creatura, significat divinam essentiam. Sed ea quae ex
tempore de Deo dicuntur, dicuntur in respectu ad creaturam, ut dictum
est. Ergo significant divinam essentiam.
2. Praeterea, Dionysius dicit, quod omnem beneficam Dei
nominationem, de quacumque divinarum personarum dicatur, in tota
deitate oportet in observantiam accipi. Sed omnia quae dicunt
habitudinem ad creaturam, nominant aliquod beneficium in creaturis.
Ergo ad totam Trinitatem pertinent sine distinctione; et sic idem
quod prius.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, art. 1 istius
quaest., nihil ex tempore de Deo dicitur nisi quod importat
habitudinem ad creaturam. Habitudo autem Dei ad creaturam potest
designari dupliciter: vel secundum quod creatura refertur in ipsum
sicut in principium; vel secundum quod creatura refertur in ipsum ut in
terminum. Si primo modo, hoc contingit dupliciter: aut enim propria
praedicatione praedicatur aliquid de Deo ex tempore, quod designat
habitudinem principii ad principiatum; aut aliquid quod designat ipsum
principiatum a Deo, sicut quando est praedicatio per causam, ut cum
dicitur, Deus est spes nostra. Si primo modo, hoc contingit
dupliciter: aliquando enim nomen imponitur ad significandum ipsam
habitudinem; sicut hoc nomen dominus, et hujusmodi, quae sunt
relativa secundum esse, et alia dicta de Deo, sunt quidem relativa,
quia etiam significant ex primo suo intellectu habitudinem quae secundum
rationem est in Deo; sed ex consequenti faciunt intellectum
essentiae, secundum quod talis habitudo fundatur in aliquo essentiali.
Aliquando autem nomen imponitur ad significandum illud supra quod
fundatur habitudo, sicut hoc nomen scientia, qualitatem, quam
consequitur respectus quidam ad scibile. Unde ista talia non sunt
relativa secundum esse; sed solum secundum dici. Unde ista
principaliter dant intelligere rem alterius praedicamenti, et ex
consequenti important relationem. Ita etiam in divinis; ut patet in
hoc nomine creator, quod imponitur ad significandum divinam actionem,
quae est ipsius essentiae, quam consequitur habitudo quaedam ad
creaturam: et ista principaliter essentiam significant, et ex
consequenti important respectum ad creaturam. Et similis ratio est in
illis in quibus est praedicatio per causam; quia tales locutiones
resolvuntur in habitudines causae, ut cum dicitur: Deus est patientia
nostra, idest causa patientiae nostrae; et in omnibus istis quae
dicuntur de Deo ex tempore, et important habitudinem principii ad
principiatum, verum est quod conveniunt toti Trinitati. Si autem
consideretur relatio creaturae ad creatorem ut ad terminum, possibile
est quod talis relatio creaturae sit ad aliquid essentiale, vel ad
aliquid personale. Contingit autem hoc tripliciter. Aut secundum
operationem, sicut aliquis potest intelligere vel nominare Deum vel
paternitatem. Vel secundum exemplaritatem, sicut in creatione rerum
est terminatio in similitudinem essentialium attributorum, et in
infusione caritatis est terminatio in similitudinem processionis
personalis spiritus sancti. Vel est terminatio secundum esse; et iste
modus est singularis in incarnatione, per quam humana natura assumpta
est ad esse et unitatem divinae personae, non autem ad unitatem divinae
naturae. Sed ista relatio qua creatura refertur in Deum ut ad
terminum, includit ex consequenti in se relationem quae est ad Deum ut
ad principium. Unde in omnibus quae dicuntur de Deo secundum
habitudinem ad creaturam, ex eo quod creatura refertur in ipsum ut
terminum, considerandum est quod quantum ad habitudinem termini,
possunt tantum convenire personae: sed ratio principii, quae ibi
includitur, ex consequenti convenit toti Trinitati. Unde secundum
habitudinem unam possunt facere intellectum personae, et secundum aliam
faciunt intellectum essentiae; sicut patet, cum dicitur incarnatus,
hoc tantum filio competit, quia ad solam personam filii incarnatio
terminata est, quam tamen tota Trinitas fecit.
Ad primum igitur dicendum, quod hujusmodi nomina conveniunt Deo ex
tempore, ratione habitudinis importatae vel principaliter vel ex
consequenti. Principaliter, ut cum dicitur Deus; ex consequenti,
ut cum dicitur creator: et illa habitudo non est in divina essentia,
nec aliqua res in Deo; sed secundum essentiam, in qua fundatur talis
habitudo, hujusmodi conveniunt Deo ab aeterno, quasi habitualiter.
Ad secundum dicendum, quod essentia Dei non est patientia vel spes;
nec hoc significatur, cum dicitur, Deus est spes nostra: sed
significatur circa divinam essentiam habitudo causae respectu talis
effectus in nobis. Unde simile est de his, et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod missus, incarnatus et hujusmodi important
duas habitudines, scilicet termini et principii: quarum una, scilicet
habitudo principii, convenit toti Trinitati; unde dicimus, quod tota
Trinitas mittit vel facit incarnationem; sed altera convenit alicui
personae determinatae, propter quod hujusmodi nomina non de tota
Trinitate dicuntur.
Ad quartum dicendum, quod Deus dicitur esse homo, inquantum
suppositum divinae naturae, scilicet filius, subsistit in humana
natura per unionem. Haec autem unio, relatio quaedam est, realiter
in creatura assumpta existens; quae quidem considerata secundum
habitudinem ad terminum, sic terminatur ad personam filii, in qua est
facta unio; sed secundum habitudinem ad principium, sic refertur ad
totam Trinitatem, quae unionem fecit.
|
|