|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habitudines designatae
in istis nominibus, realiter in Deo sint. Nomen enim et ratio cui
non subest aliquid in re, est vana vel falsa. Sed non vane et falso
dicimus et cogitamus Deum dominum et creatorem. Ergo hujusmodi nomina
habent relationes quas significant, respondentes sibi realiter in
Deo.
2. Praeterea, illud quod est secundum rationem tantum, cessante
intellectu ratiocinante non remanebit. Sed si nullus esset
ratiocinans, adhuc Deus esset dominus et creator. Ergo hujusmodi
nomina significant aliquid realiter in Deo existens, et non secundum
rationem tantum.
3. Item, omni relationi respondet suum correlativum, quod sibi
opponitur. Sed cum dicimus creaturam servire, importatur aliqua
relatio in creatura realiter existens. Ergo oportet oppositam
relationem alicubi ponere. Sed non est in creatura, quia tunc
creatura esset domina sui ipsius, et creator sui ipsius; et oppositi
respectus essent in eodem. Ergo oportet quod in Deo realiter ponantur
oppositi respectus relationibus creaturae ad Deum.
4. Praeterea, illa relativa in quibus non est relatio secundum rem,
invenimus esse ad aliquid secundum dici tantum, sicut scibile, de quo
dicit philosophus, quod est relatum quia aliud refertur ad ipsum. Sed
de Deo dicuntur quaedam relativa quae sunt ad aliquid et secundum suum
esse, ut dominus, rex, et hujusmodi. Ergo saltem illa aliquam
relationem realem in Deo significant.
1. Contra, in Deo nihil est nisi aeternum; quia quidquid est in
Deo, Deus est. Sed hujusmodi habitudines non sunt aeternae;
propter quod nec nomina earum ab aeterno de Deo dicuntur. Ergo non
sunt realiter in Deo.
Respondeo dicendum, quod secundum theologos et philosophos verum est
communiter, quod relationes quibus Deus ad creaturam refertur, non
sunt in Deo secundum rem, sed secundum rationem tantum; quia
intellectus noster non potest accipere aliquid relative ad alterum
dici, nisi ipsum sub opposita habitudine intelligat. Sciendum tamen
est, quod ratio in intellectu rerum tripliciter se habet. Quandoque
enim apprehendit aliquid quod est in re secundum quod apprehenditur, ut
quando apprehenditur forma lapidis. Quandoque vero apprehendit aliquid
quod nullo modo in re est, ut quando quis imaginatur Chimaeram, vel
aliquid hujusmodi. Aliquando autem apprehendit aliquid cui subest in
re natura quaedam, non tamen secundum rationem qua apprehenditur;
sicut patet quando apprehendit intentionem generis substantiae, quae in
re est natura quaedam non determinata secundum se ad hanc vel ad illam
speciem; et huic naturae apprehensae, secundum modum quo est in
intellectu apprehendente, qui ex omnibus accipit unum quid commune in
quibus invenitur natura illa, attribuit rationem generis, quae quidem
ratio non est in re. Ita etiam est in hujusmodi relationibus, quas
intellectus noster attribuit Deo. Invenit enim in ipso virtutem et
essentiam et operationem, qua creatura producitur in ipsum relationem
habens; et ideo essentiae illi vel operationi habitudinem attribuit,
et secundum quod intelligit, nomina relativa imponit.
Unde patet responsio ad primum: quia intellectus noster neque cassus
neque vanus est, quia habet aliquid respondens in re, quamvis non
secundum modum quo est in ratione; sicut etiam intellectus
mathematicorum non est falsus neque vanus est, quamvis nulla linea sit
abstracta a materia in re, sicut ipsi considerant. Unde dicit
philosophus: abstrahentium non est mendacium.
Ad secundum dicendum, quod etiamsi nullus intellectus esset, adhuc in
Deo esset; unde vere dominus et dici et intelligi posset, scilicet
potentia coercendi subditos; sed non diceretur vel intelligeretur
dominus secundum actum.
Ad tertium dicendum, quod relativorum invenitur triplex diversitas.
Quaedam sunt quorum utrumque importat relationem non in re existentem
sed in ratione tantum; sicut quando ens refertur ad non ens, vel
relatio ad relationem, vel aliquid hujusmodi, ut supra, dist. 26,
qu. 2, art. 1, dictum est. Quaedam vero quorum alterum importat
relationem realem, et alterum relationem rationis tantum, sicut
scientia et scibile. Et hujusmodi diversitatis ratio est, quia illud
supra quod fundatur relatio, quandoque invenitur in altero tantum, et
quandoque in utroque; ut patet quod relatio scientiae ad scibile
fundatur supra apprehensionem secundum esse spirituale. Hoc autem esse
spirituale in quo fundatur relatio scientiae, est tantum in sciente et
non in scibili, quia ibi est forma rei secundum esse naturale; et ideo
relatio realis est in scientia, non est in scibili. E contrario est
de amante et amato; quia relatio amoris fundatur super appetitum boni;
bonum autem non est aliquid existens tantum in anima, sed etiam in
rebus. Unde dicit philosophus, quod bonum et malum sunt in rebus;
verum et falsum in anima; et ideo dicit Avicenna, quod in amante et
amato, in utroque relativorum est invenire dispositionem per quam
referatur ad alterum; non in sciente et scibili; et ideo utrobique
relatio realis est; sic etiam aequalitas, quae immediate fundatur
supra quantitatem, quae in utroque est. Et quia omnes relationes
creaturae ad Deum fundantur supra modum quo accipiunt a Deo, qui in
Deo non est, quia non consequuntur perfectum modum secundum quem Deus
in eis operatur; ideo relationibus quae sunt in creatura, non
respondet aliqua relatio in Deo realiter; sed relationi quam filius
accipit a patre, respondet aliqua relatio in patre; quia secundum unum
et eumdem modum et eamdem rationem pater dat, et filius accipit naturam
divinam.
Ad quartum dicendum, quod illud non facit ad propositum; quia de
utrisque relativis inveniuntur aliqua quae important relationem realem,
et quae important relationem rationis; sicut idem importat relationem
rationis, quamvis sit relativum secundum esse; et scientia importat
relationem realem, quamvis sit relativum secundum dici.
|
|