|
Ad quod dici potest, quod licet non coeperit ex tempore dominus esse
temporis, coepit tamen esse dominus temporis. Intentio solutionis
est, quod Deus coepit esse dominus temporis quando coepit esse
tempus; unde sicut tempus non coepit esse in tempore vel ex tempore;
ita nec Deus dicitur dominus temporis ex tempore vel in tempore. Et
dicit: in tempore, ut designet habitudinem mensurae; quia sicut
locatum est in loco ut in mensurante, ita et in tempore. Ex tempore
vero dicit, inquantum tempus est mensura includens suum mensuratum;
unde oportet quod ad utramque partem excedat; et ideo quae semper
sunt, inquantum semper sunt, non mensurantur tempore, sed quae
quandoque sunt, ut dicit philosophus. Et ideo quae mensurantur
tempore, sunt ex tempore, quia tempus praecedit ipsa. Tempus autem
non mensuratur tempore, sicut nec locus loco; et ideo tempus nec in
tempore incipit nec ex tempore; sed aliorum quae incipiunt in tempore
vel ex tempore, est Deus dominus in tempore vel ex tempore; et aliqua
talia sunt, sicut hoc et illud generatum; quamvis etiam universum
semper fuisset, ut quidam philosophi posuerunt. Unde hoc quaerere non
pertinet ad propositum, quia utrumlibet verum sit, habetur
propositum, quod Deus est dominus ex tempore, ad minus aliquorum.
Hic potest solvi quaestio superius proposita. Magister hanc
quaestionem moverat, distinct. 13, et solvit hic per ea quae dicta
sunt, quia hujusmodi nomina quae dicuntur de Deo ex tempore,
important relationes non reales in Deo existentes, sed secundum
rationem et nomen. Et ideo cum spiritus sanctus dicitur dari a se, in
creatura est relatio realis quae refertur ad totam Trinitatem ut ad
principium, et ad spiritum sanctum ut ad terminum, per modum
exemplaritatis; sed in spiritu sancto non est relatio nisi secundum
rationem; et non est inconveniens quod tali ratione aliquid ad seipsum
referatur, ut cum dicitur idem eidem idem.
|
|