|
1. Circa primum, suppositis his quae supra de aequalitate dicta
sunt, 19 dist., quaest. 1, art. 1, quaeritur, utrum
aequalitas in divinis aliquid ponat: et videtur quod sic. Quidquid
enim est in Deo et in creaturis, nobilius est in Deo quam in
creaturis. Sed aequalitas et similitudo in creatura aliquid ponunt.
Ergo et in Deo.
2. Praeterea, Arius damnatus est, quia aequalitatem personarum
negavit. Non autem fuisset haereticus, nisi aliquid negasset quod in
Deo est. Ergo aequalitas in divinis aliquid positive praedicat.
3. Item, aequalitas videtur esse una essentia in tribus personis
indifferens, ut in littera dicitur. Sed essentia indifferens,
aliquid positive est in Deo. Ergo videtur quod et aequalitas.
4. Praeterea, aequalitas est relatio quaedam. Sed relatio aliquid
positive praedicat, et non privative. Ergo videtur quod aequalitas
aliquid positive praedicet.
1. Contra est quod a Magistro in littera dicitur.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod aequale opponitur magno et
parvo sicut duae privationes; unde etiam per privationem aequale
definitur. Sed privatio nihil positive praedicat. Ergo nec
aequalitas.
Respondeo dicendum, quod aequalitas est relatio quaedam fundata supra
unitatem quantitatis; et in divinis fundata supra unitatem essentiae,
prout significatur nomine quantitatis virtualis, ut cum dicitur
magnitudo, vel aeternitas vel potentia. Unde de aequalitate
dupliciter convenit loqui: aut quantum ad unitatem quantitatis, quae
est causa ipsius; aut quantum ad relationem consequentem. Si quantum
ad unitatem quantitatis, supra quam fundatur talis relatio, sic ratio
ejus consistit in privatione, sicut et ratio unitatis, ut supra dictum
est, dist. 24, quaest. 1, art. 3: et ideo dicit philosophus,
quod aequale opponitur privative magno et parvo, sicut unum multo; et
idem in littera innuitur. Si autem consideretur aequalitas quantum ad
relationem, sic aequalitas in creaturis aliquid realiter ponit in
utroque extremorum; sed in divinis personis nihil, nisi secundum
rationem. Cujus ratio est, quia si poneret aliquam relationem realem
in personis, aut hoc esset ex parte essentiae quae communis est, aut
ex parte relationum, quibus distinguuntur. Non autem habet ex parte
essentiae quod sit relatio realis: quia essentia est una et eadem
numero, et idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali, ut
supra dictum est, dist. 26, quaest. 2, art. 1. Nec etiam ex
parte personarum relationibus constitutarum, quia relatio non refertur
per aliquam relationem realem mediam; quia sic esset abire in
infinitum. Et ideo dico cum Magistro, quod aequalitas non ponit nisi
relationem secundum nomen vel secundum rationem, cum de Deo dicitur;
sed verum est quod aliquid ponit, scilicet unitatem essentiae, non
quod sit de intellectu ejus, sed quod praesupponitur ad intellectum
ipsius, sicut est in privativis, et in illis quae dicuntur de Deo ex
tempore.
Ad primum igitur dicendum, quod ex parte unitatis universaliter
sumptae, secundum quod unum convertitur cum ente, nec in Deo nec in
creatura aequalitas aliquid positive praedicat; sicut nec unitas, ut
supra dictum est, dist. 24, quaest. 1, art. 3. Sed quia in
creaturis supposita aequalitatis sunt absoluta, ideo referuntur ad
invicem per relationem realem mediam: quod in divinis non competit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis aequalitas sit secundum rationem,
relatio tamen habet aliquid in re respondens, ratione cujus dicitur
haereticus qui aequalitatem negat; sicut et qui negaret Deum esse
dominum, quamvis illa relatio nihil secundum rem ponat in Deo.
Ad tertium dicendum, quod sicut in creaturis aequalitas non est una
quantitas plurium, sed relatio includens talem unitatem; ita in
divinis aequalitas non est una essentia, sed relatio secundum
intellectum, consequens essentiae unitatem.
Ad quartum dicendum, quod illa relatio non potest esse realiter in
Deo; et ideo non sequitur quod aliquid ponat ex hoc quod relative
dicitur.
|
|