|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hujusmodi essentialia
attributa personis divinis appropriari non debeant. Quod enim pluribus
commune est, nulli eorum debet appropriari. Sed omnia attributa sunt
communia tribus personis. Ergo et cetera.
2. Praeterea, de similibus idem est judicium. Sed omnia haec
attributa significant essentiam communem. Ergo videtur quod omnia
debeant appropriari, vel nullum; et quod omnia uni personae
approprientur.
3. Item, appropriatum secundum rationem sequitur proprium, quia
proprium cadit in ratione appropriati. Sed attributa essentialia non
sequuntur propria secundum intellectum; quia possunt intelligi propriis
non intellectis, sicut est apud infideles. Ergo non debent dici
appropriata.
4. Praeterea, nihil est faciendum a nobis quod possit in errorem
fidei vergere. Sed si aliquid commune approprietur uni, potest
vergere in errorem fidei, ut credatur aut tantum illi aut magis illi
personae convenire. Ergo non debemus attributa essentialia personis
appropriare.
1. Contra est auctoritas Hilarii et Augustini in littera.
2. Praeterea, processiones personarum distinguuntur et nominantur
secundum diversas rationes attributorum, inquantum dicimus quod
spiritus sanctus procedit per modum voluntatis, et filius per modum
naturae. Ergo unum attributum, cui competit ratio processionis
personae, potest illi personae appropriari.
Respondeo dicendum, quod de appropriatione dupliciter convenit loqui:
aut ex parte nostra, aut ex parte ipsius rei; et utrobique invenitur
convenientia. Quamvis enim attributa essentialia communia sint
tribus, tamen unum secundum rationem suam magis habet similitudinem ad
proprium unius personae quam alterius, unde illi personae appropriari
potest convenienter. Verbi gratia. Potentia habet in ratione sua
principium; et ideo appropriatur patri, qui est principium non de
principio; et sapientia filio, qui procedit ut verbum; et bonitas
spiritui sancto, qui procedit ut amor, cujus objectum est bonum; et
ita similitudo appropriati ad proprium personae, facit convenientiam
appropriationis ex parte rei, quae esset etiam si nos non essemus; sed
ex parte nostra facit convenientiam utilitas consequens. Invenitur
enim distinctio et ordo in attributis divinis et in personis; sed
differenter; quia in personis est distinctio et ordo realis, sed in
attributis secundum rationem. Unde quamvis per attributa non possimus
sufficienter devenire in propria personarum, tamen inspicimus in
appropriatis aliquam similitudinem personarum, et ita valet talis
appropriatio ad aliquam fidei manifestationem, quamvis imperfectam;
sicut etiam ex vestigio et imagine sumitur aliqua via persuasiva ad
manifestationem personarum.
Ad primum igitur dicendum, quod ex hoc quod convenit omnibus aliquod
attributum, probatur sufficienter quod non sit proprium unius
personae, non tamen quod non sit personae appropriatum; quia haec
praepositio ad, quae venit ad compositionem vocabuli, notat accessum
cum quadam distantia; unde, secundum Augustinum, homo qui ita
imitatur Deum quod semper invenitur distantia similitudinis, dicitur
imago et ad imaginem; filius autem qui imitatur patrem sine aliqua
dissimilitudine, dicitur imago et non ad imaginem. Et propter hoc,
quia hujusmodi attributa accedunt per similitudinem ad rationem
propriorum, et distant per communitatem, recte appropriata dicuntur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis omnia attributa essentialia sint
unum re, tamen differunt ratione, et secundum rationem suam habent
similitudinem vel ad originem personarum, ut potentia, quae est
principium productionis, vel ad determinatum modum originis, ut
bonitas ad processionem amoris, et ad processionem verbi sapientia; et
ita diversis personis possunt ista appropriari. Sed essentia de
ratione sua neque originem neque aliquid ad modum originis pertinens
dicit; et ideo non appropriatur.
Ad tertium dicendum, quod appropriatum potest sumi dupliciter: aut
materialiter, idest id quod appropriatum est; et sic illud attributum
non sequitur rationem proprii; aut formaliter, idest inquantum
appropriatum est; et sic in ratione sua propria, proprii rationem
includit.
Ad quartum dicendum, quod appropriando attributa essentialia
determinatis personis, non excludimus alias personas, nec gradum
participationis constituimus; sed tantum ostendimus similitudinem in
ratione appropriati ad proprium personae, et ex hoc non sequitur
error.
|
|