|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod appropriatio Hilarii sit
incompetens. Quia, secundum Augustinum, hujusmodi appropriationes
fiunt ad excludendum errorem; et ideo patri attribuitur potentia ne
infirmus credatur, sicut patres apud nos propter senectutem. Sed
circa aeternitatem patris nullus erravit, sicut circa aeternitatem
filii, ut Arius. Ergo aeternitas magis esset approprianda filio,
quam patri.
2. Praeterea, secundum aequivoca non attenditur aliqua similitudo.
Sed aeternitas privat principium durationis, innascibilitas autem
privat principium originis. Cum igitur appropriationes fiant secundum
similitudinem ad propria, videtur quod patri non sit attribuenda
aeternitas, quia est innascibilis.
3. Si dicas, quod aeternitas appropriatur patri, quia importat ex
consequenti proprietatem patris, scilicet innascibilitatem, quamvis
principaliter significet divinam essentiam; contra. Quandocumque
notionale additur essentiali, non potest totum praedicari de persona
cui non convenit illa notio; sicut Deus genitus non praedicatur de
patre. Si igitur aeternitas aliquo modo in intellectu suo includeret
innascibilitatem, nullo modo filio conveniret, quod est Arianae
impietatis.
4. Item, secundum Dionysium, pulchrum et bonum se consequuntur.
Unde videtur quod omnia pulchrum et bonum appetunt; unde secundum
nomen in Graeco etiam propinqua sunt, quia bonum dicitur calos,
pulchrum callos. Sed bonitas non appropriatur filio, sed spiritui
sancto. Ergo nec species vel pulchritudo.
5. Praeterea, uti est referre aliquid ad obtinendum hoc quo fruendum
est. Sed spiritus sanctus est ipsum fruibile, et non refertur ad
aliud sicut ad finem. Ergo usus non debet sibi appropriari.
Respondeo dicendum, quod in appropriatione Hilarii, ponuntur tria
propria nomina personarum, scilicet pater, imago, munus, vel donum,
et hoc patet ex praedictis, dist. 8 qu. 1 art. 1; et ponuntur
tria appropriata, scilicet aeternitas, quam dicit esse in patre sicut
appropriatam sibi; et species, idest pulchritudo, quam dicit esse in
imagine, idest in filio, qui proprie imago est, ut supra habitum
est, dist. 28, quaest. 2, art. 3; et usum, quem dicit esse
in munere, scilicet in spiritu sancto, qui donum est. Ratio autem
hujusmodi appropriationis haec est. Aeternitas enim in ratione sua
habet duo, scilicet quod sit principium omnis durationis, inquantum
est prima mensura: unde ab ipsa fluit et aevum et tempus; et sic habet
similitudinem ad propria patris, quae conveniunt sibi inquantum ipse
est principium vel per generationem vel per spirationem, scilicet ad
paternitatem et communem spirationem. Habet etiam in ratione sua
privationem principii, et in hoc convenit cum proprietate patris, quae
competit sibi secundum quod est auctor, vel non de principio, scilicet
innascibilitate. Ad rationem autem pulchritudinis duo concurrunt,
secundum Dionysium, scilicet consonantia et claritas. Dicit enim,
quod Deus est causa omnis pulchritudinis inquantum est causa
consonantiae et claritatis, sicut dicimus homines pulchros qui habent
membra proportionata et splendentem colorem. His duobus addit tertium
philosophus ubi dicit, quod pulchritudo non est nisi in magno corpore;
unde parvi homines possunt dici commensurati et formosi, sed non
pulchri. Et secundum haec tria, pulchritudo convenit cum propriis
filii: inquantum enim filius est imago perfecta patris, sic est ibi
consonantia perfecta; est enim aequalis et similis sine inaequalitate
et dissimilitudine; et hoc tangit Augustinus, ubi dicit: ubi est
tanta convenientia, id est maxima et prima aequalitas, et prima
similitudo. Inquantum vero est filius verus, habet perfectam naturam
patris: et ita etiam habet magnitudinem quae consistit in perfectione
divinae naturae, ut supra dictum est, dist. 19, quaest. 1 art.
2: unde dicit Augustinus quod ibi est perfecta et summa vita. Sed
inquantum est verbum perfectum patris, habet claritatem quae irradiat
super omnia et in quo omnia resplendent. Unde dicit Augustinus, quod
est tamquam verbum perfectum. Potest etiam totum accipi ex verbis
Augustini secundum rationem consonantiae, quae triplex in eo
considerari potest: idest consonantia ipsius ad patrem cui potentia est
aequalis et similis, et hoc tangit Augustinus ubi dicit: prima
aequalitas. Item consonantia sui ad seipsum, inquantum omnia
attributa in eo non differunt, sed unum sunt; et hoc tangit ubi
dicit: cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem est esse et
vivere. Item consonantia ad res creatas, quarum rationes in eo sunt,
et unum sunt in eo sicut ipse est unum cum patre: et hoc tangit ibi:
et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno cum quo unum. Usus etiam
de ratione sua duo habet. Primo quod est assumptum in facultatem
voluntatis; et sic convenit spiritui sancto inquantum est amor: et hoc
tangit Augustinus cum dicit: illa ergo dilectio, delectatio,
felicitas vel beatitudo (...) est in Trinitate spiritus sanctus.
Habet etiam aliud quod est ordinatum ad alterum: et iste etiam ordo
competit spiritui sancto, inquantum ipse amor, qui est spiritus
sanctus, non tantum est in filio, sed redundat in omnes creaturas,
secundum quod competit sibi nomen doni: et hoc tangit Augustinus cum
dicit: ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro
captu earum.
Ad primum igitur dicendum, quod una et principalis ratio est
appropriationis, scilicet similitudo ad proprium, ut dictum est in
corp. art.; sed possunt esse multae consequentes utilitates; quarum
unam Augustinus tangit; unde ex hoc non potest concludi quod aliquid
debeat appropriari patri vel filio, nisi adsit ratio principalis.
Ad secundum dicendum, quod in aequivocis quae per fortunam sunt et
casum, ut canis, non attenditur similitudo aliqua; sed in aequivocis
quae dicuntur per respectum ad unum principium attenditur aliqua
similitudo analogiae vel proportionis; et talis est multiplicitas hujus
nominis principium: unde etiam philosophus docet reducere omnia
hujusmodi ad unum primum principium.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa non valet.
Ad quartum dicendum, quod pulchritudo non habet rationem appetibilis
nisi inquantum induit rationem boni: sic enim et verum appetibile est:
sed secundum rationem propriam habet claritatem et ea quae dicta sunt,
quae cum propriis filii similitudinem habent.
Ad quintum dicendum, quod usus, ut supra dictum est, dist. 1,
quaest. 1, art. 2, sumitur dupliciter. Communiter, prout uti
dicitur assumere aliquid in facultatem voluntatis, et stricte, prout
dicit relationem in finem. Et primo modo sumitur hic, quo continet in
se etiam fruitionem, ut hic dicitur quod felicitas vel beatitudo ad
usum pertinet. Nihilominus tamen competit proposito, et secundum quod
habet rationem ordinis non quidem in finem, sed in effectum, in quo
bonitas divina per spiritum sanctum uberrime effunditur.
|
|