|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod appropriatio Augustini
sit incompetens. Supra enim, 10 dist., quaest. 1, art. 3,
dictum est, quod spiritus sanctus est unitas duorum. Ergo videtur
quod unitas non patri, sed spiritui sancto approprietur.
2. Praeterea, appropriatio est secundum similitudinem ad proprium.
Illi ergo personae debet appropriari unitas, in qua minus de
pluralitate invenitur. Sed maxima pluralitas notionum invenitur in
patre, qui habet tres notiones, minima in spiritu sancto, qui habet
unam tantum. Ergo unitas spiritui sancto et non patri appropriari
debet.
3. Praeterea, unitas causa est aequalitatis. Si igitur unitas
patri appropriatur, et aequalitas sibi appropriari debet, et non
filio.
4. Item, secundum convenientiam in natura vel in forma magis
attenditur similitudo quam aequalitas. Sed filius inquantum est
genitus a patre, habet naturam et formam patris: et similiter imago et
verbum habet similitudinem ejus ad quod dicitur. Ergo magis debet
appropriari filio similitudo quam aequalitas.
5. Praeterea, nexus proprie dicitur de spiritu sancto. Sed
aeternitas et aequalitas non proprie dicuntur de patre et filio. Ergo
videtur quod appropriatio non sit uniformis.
Respondeo dicendum, quod appropriatio Augustini bona est, et ratio
appropriationis haec est. Unitas enim, quantum ad id quod positive
dicit, habet rationem principii secundum quod est principium numeri:
et ita habet similitudinem cum duabus proprietatibus patris, scilicet
cum paternitate et communi spiratione quibus dicitur principium filii et
spiritus sancti. Secundum autem quod ratio ejus consistit in
negatione, sic negat divisionem, et per consequens compositionem
praeexistentem; et ita negat rationem principii: quia ea in quae
aliquid dividitur, sunt principia integrantia ipsum; et ita unitas
habet similitudinem cum innascibilitate, sicut et aeternitas, ut dicit
Magister. Similiter etiam aequalitas secundum proprium modum suae
processionis convenit filio, ut patet in omnibus nominibus personalibus
ipsius filii. Ex eo enim dicitur filius quod recipit aequalem et
eamdem naturam quam habet generans: similiter etiam imago includit in
se rationem aequalitatis; et similiter verbum perfectum. Ita etiam
nexus convenit spiritui sancto ex modo suae processionis inquantum est
amor patris et filii, quo uniuntur, et etiam est connectens nos Deo,
inquantum est donum.
Ad primum igitur dicendum, quod differt unitum et unum; quia unitum
est quod ex pluribus unum effectum est; unde unio importat relationem
quamdam plurium secundum quod in uno conveniunt; sed unum absolute
dicitur. Unde dicendum, quod unitas, secundum quod ponitur pro
unione plurium in uno amore, attribuitur spiritui sancto: secundum
autem quod absolute sumitur inquantum est principium, habet
similitudinem ad proprium patris: unde appropriatur patri.
Ad secundum dicendum, quod tres notiones in patre non sunt tres res,
sed tres rationes innotescendi: unde pluralitas notionum non impedit
quin sibi unitas approprietur; et praecipue cum ratio unitatis cum
omnibus notionibus ejus similitudinem habeat.
Ad tertium dicendum, quod aequalitas non est unitas, sed relatio
unitatem consequens; et ideo appropriatur filio, qui adaequat patrem
procedens ab eo: quamvis non approprietur sibi unitas.
Ad quartum dicendum, quod sicut aequalitas appropriatur filio, ita et
similitudo: sed Augustinus posuit aequalitatem, quia in divinis
aequalitas includit similitudinem, et non e converso. Cum enim in
divinis non sit quantitas nisi virtutis, quae fundatur in aliqua
forma; sequitur ut quaecumque conveniunt in quantitate virtuali,
conveniant in forma; et ita, si sunt aequalia, quod sint similia.
Sed non convertitur: quia aequalitas privat excessum, quem non privat
similitudo; unde duo quorum alter altero albior est, sunt similes in
albedine, sed non aequales.
Ad quintum dicendum, quod nexus vel connexio amoris proprium est
spiritus sancti. Sed quia quaecumque conveniunt in aliquo uno,
possunt dici connexa in illo; ideo connexio absolute dicta non importat
nisi convenientiam quamdam; et sic non est proprium spiritus sancti,
sed appropriatum. Si tamen sumeretur ut est proprium, non esset
magnum inconveniens, quod assignatio non est uniformis simpliciter:
quia hujusmodi attribuuntur personis inquantum sunt appropriata, et sic
accedunt ad rationem propriorum; unde proprium et appropriatum
inquantum appropriatum, non habent rationem difformitatis.
|
|