|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur falsum quod dicit
Augustinus. Cum enim haec praepositio propter importet habitudinem
alicujus causae; cum dicitur quod omnia sunt unum propter patrem, aut
importat habitudinem quasi efficientis, aut quasi formae. Si quasi
formae, tunc falsum est; quia filius, formaliter loquendo, non est
unus cum patre, sed essentia divina, vel proprietate sua, vel
seipso. Si quasi efficientis, sic idem erit dictum propter patrem,
ac si diceretur quod habet unitatem a patre. Sed sicut habet unitatem
a patre filius, ita et aequalitatem. Ergo sicut dicuntur omnia unum
propter patrem, ita dicuntur omnia aequalia propter patrem; et sic
distinctio nulla esset.
2. Praeterea, quidquid sit de patre, constat quod filius nullam
rationem principii habeat respectu patris. Si ergo haec praepositio
propter importat habitudinem alicujus principii, videtur omnino falsum
quod dicit, quod omnia sunt aequalia propter filium.
3. Item, sicut idem est Deo sapere quod esse; ita idem est esse
aequalem Deo quod esse. Sed non potest dici quod omnia sint in
divinis propter filium. Ergo nec quod omnia sint aequalia.
1. Contra est quod in littera dicitur.
Respondeo dicendum, quod dictum Augustini potest verificari
dupliciter: scilicet quantum ad proprietatem personarum et quantum ad
numerum ipsarum. Si enim consideremus numerum, sic unitas statim in
patre invenitur; et ideo propter eum, in quo primo unitas invenitur,
secundum ordinem naturae, omnia dicuntur unum. Sed binarius
personarum primo invenitur in filio, qui procedit alius a patre, et
similiter aequalitas, quae primo in duobus invenitur: et propter hoc
omnia per filium aequalia dicuntur, sicut propter eum in quo primo
aequalitas invenitur. Sed in spiritu sancto primo invenitur
ternarius, et similiter connexio, quae tria requirit, duo connexa et
unum connectens; et propter hoc omnia dicuntur connexa propter spiritum
sanctum. Si autem consideremus proprietates personarum, in patre
invenitur ratio principii quasi primi: et quia in qualibet natura
invenitur unum principium non de principio, a cujus unitate est quod
una in omnibus natura propagetur, omnia dicuntur unum propter patrem:
et hoc videtur tangere Hilarius in quadam notula. Si consideremus
proprium filii, secundum omnia propria sua convenit sibi quod adaequet
vel coaequet patrem, et inquantum filius et inquantum verbum et
inquantum imago. Sicut autem dicimus quod relationes quae sunt ad
creaturam, resultant ex creaturis inquantum referuntur in Deum; ita
etiam relationes quibus pater refertur ad filium, suppositis
relationibus distinguentibus, resultant ex hoc quod filius refertur ad
patrem; et propter hoc pater dicitur aequalis filio, inquantum filius
coaequat patrem: et ex hoc etiam sequitur quod spiritus sanctus sit
aequalis utrique. Nisi enim filius qui est principium spiritus
sancti, esset aequalis patri, nullo modo aequalem amorem spiraret; et
ita quodammodo ex aequalitate filii resultat aequalitas in tota
Trinitate. Similiter etiam proprium est spiritus sancti quod procedat
ut amor, et amor habet rationem nexus; et ideo omnia dicuntur propter
spiritum sanctum connexa. Posset tamen brevius exponi, ut diceretur,
quod sunt omnia unum propter patrem, id est propter unitatem
essentialem quae appropriatur patri, et sic de aliis.
Ad primum igitur dicendum, quod cum dicitur quod omnia sunt unum
propter patrem, ly propter non tantum dicit habitudinem principii per
modum efficientis, sed etiam per modum formae, inquantum unitatem
principii sequitur unitas formae, scilicet divina essentia, qua in
divinis omnia unum sunt.
Ad secundum dicendum, quod sicut creaturae non sunt principium Dei,
quamvis dicatur Deus relative, propter hoc quod ad ipsum creaturae
referuntur, quia hujusmodi relationes non sunt realiter in Deo, ita
etiam non sequitur quod filius sit principium patris, quia aequalitas
non ponit in Deo relationem realem.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium. Non enim dicuntur omnia
esse aequalia propter filium quia filius sit principium aequalitatis in
patre, sed ut dictum est in corp. art.
|
|