|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater non diligat filium
spiritu sancto. Sicut enim idem est Deo esse quod sapere, ita idem
est Deo esse quod diligere. Sed Deus pater non dicitur esse aliquo
modo spiritu sancto. Ergo videtur quod nec diligere.
2. Praeterea, cum dicitur: pater diligit filium spiritu sancto,
oportet quod ablativus constituatur in habitudine alicujus causae, vel
quasi efficientis, vel quasi formalis. Sed omnis talis constructio
potest resolvi et exponi per aliquam praepositionem designantem
habitudinem causae. Ergo videtur quod pater diligat filium vel a
spiritu sancto, vel per spiritum sanctum. Harum autem utraque videtur
esse falsa; quia spiritus sanctus non habet aliquam habitudinem
principii respectu patris; sicut praepositio designat. Ergo videtur
quod etiam haec sit falsa: pater diligit filium spiritu sancto.
3. Item, hoc verbum diligit aut significat actum essentialem aut
notionalem. Si essentialem, cum idem judicium sit de omnibus
essentialibus, poterit loco ejus poni alius actus essentialis; ut
dicatur pater vivere spiritu sancto, vel intelligere aut velle; quod
falsum est. Si autem dicat actum notionalem, non dicit aliam notionem
quam communem spirationem. Ergo loco ejus poterit poni hoc verbum
spirat, ut dicatur: pater spirat spiritum sanctum spiritu sancto;
quod falsum est. Ergo et prima omnibus modis falsa est.
4. Praeterea, omnis amor quo aliqui se diligunt, est vinculum vel
nexus uniens eos. Sed spiritus sanctus non potest unire patrem et
filium; quia omne uniens habet aliquem influxum super unita, sicut
unionem faciens. Ergo videtur quod pater et filius non diligant se
spiritu sancto.
1. Contra, sicut amor alicujus hominis procedit ab eo, ita et
spiritus sanctus procedit a patre et filio ut amor. Sed unus homo
diligit alium amore qui ab ipso procedit. Ergo et pater diligit filium
spiritu sancto, qui est amor ab ipso procedens; et est ratio Hugonis
de sancto Victore.
2. Praeterea, omni amore perfecto aliquid diligitur. Si ergo
spiritus sanctus est amor perfectus, quod utique verum est, videtur
quod eo aliquis diligat, et aliquis diligatur. Sed non nisi pater et
filius. Ergo pater et filius diligunt se spiritu sancto.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt plurimae opiniones. Quidam
enim dicunt omnes hujusmodi locutiones esse falsas, et in suo simili ab
Augustino retractatas, ubi retractavit quod prius dixerat, patrem
sapientia ab eo genita sapientem esse, ut in notula in littera posita
patet. Sed hoc non videtur conveniens; quia Augustinus ea quae
retractare voluit, specialiter expressit; et praeterea ipse non
retractavit dicta aliorum, sed tantum sua. Unde cum ipse et omnes
alii communiter talibus locutionibus utantur, praesumptuosum videtur
eas negare. Ideo alii dicunt, eas quidem veras esse, sed
improprias, et sic exponendas: pater et filius diligunt se spiritu
sancto, idest amore essentiali, qui spiritui sancto appropriatur.
Hoc etiam non videtur conveniens; quia sic etiam pater diceretur
sapiens filio, idest sapientia essentiali, quae filio appropriatur,
et diceretur bonus spiritu sancto propter eamdem rationem. Ideo alii
dixerunt, quod est vera et propria; et horum multiplex est opinio.
Quidam enim dicunt, quod ablativus ille resolvendus est in
praepositionem, ut sit sensus: pater diligit filium spiritu sancto,
idest per spiritum sanctum; et tunc quod ly per denotat subauctoritatem
in spiritu sancto, et auctoritatem in patre et filio, sicut cum
dicitur, quod pater operatur per filium. Sed hoc non videtur
conveniens; quia per praepositionem per designatur habitudo causae in
causali cui adjungitur, quamvis non respectu operantis, sed respectu
operati. Filius enim habet causalitatem in creatura, quamvis non sit
principium operationis in patre. Sed cum dicitur: pater diligit
filium per spiritum sanctum, non denotatur aliquis effectus in
creatura, nec aliquid cujus principium spiritus sanctus sit; et ideo
non est similis ratio dicendi. Et ideo quidam dicunt quod ablativus
construitur in habitudine signi, et quasi effectus; quia sicut
generatio quodammodo terminatur ad filium, ita spiratio quae designatur
in dilectione, terminatur ad spiritum sanctum. Unde exponunt sic:
pater et filius diligunt se spiritu sancto; idest, spiritus sanctus
est signum quod pater et filius diligunt se. Sed hoc non videtur
conveniens; quia etiam amor creatus est signum dilectionis, qua pater
et filius diligunt se; et ita per viam istam diceretur, quod pater et
filius diligunt se amore creato, quod falsum est. Praeterea spiritus
sanctus est amor patris, et amore formaliter aliquid diligitur; et ita
spiritu sancto, etiam formaliter loquendo, pater diligit. Et ideo
alii dixerunt, quod ablativus ille construitur in habitudine formae;
quia pater et filius formaliter amore diligunt qui est spiritus
sanctus. Sed hoc etiam ex toto non videtur sufficiens; quia forma non
denominat aliquid nisi inhaereat; et ita cum spiritus sanctus non se
habeat ad patrem ut inhaerens, sed ut per se subsistens, non potest
esse quod sit sicut forma eliciens actum dilectionis. Et praeterea
forma habet rationem principii respectu ejus cujus est forma,
quaecumque forma sit, vel quantum ad esse substantiale, vel
accidentale, et operationem consequentem; et ita spiritus sanctus
esset principium alicujus in patre; quod falsum est. Et ideo alii
dixerunt, quorum videtur esse auctor Hugo de s. Victore ubi supra,
quod construitur in habitudine quasi effectus formalis, ut dicatur
effectus largo modo omne id quod a principio est, quia proprie in
divinis non est efficiens et effectum; et formale dicatur, quod habet
actum formae in denominando. Et est sensus: a patre et filio procedit
amor, qui est spiritus sanctus, quo diligit se. Unde haec opinio
simul concludit duas ultimas praedictarum; unde perfectius continet
veritatem, et sibi consentiendum videtur. Tamen ad explanationem ejus
sciendum est, quod secundum diversam naturam generis diversus est modus
denominationis. Quaedam enim genera secundum rationem suam significant
ut inhaerens, sicut qualitas et quantitas, et hujusmodi; et in
talibus non fit denominatio nisi per formam inhaerentem, quae est
secundum aliquod esse vel substantiale vel accidentale. Quaedam autem
significant secundum rationem suam, ut ab alio ens, et non ut
inhaerens, sicut praecipue patet in actione. Actio enim, secundum
quod est actio, significatur ut ab agente; et quod sit in agente, hoc
accidit sibi inquantum est accidens. Unde in genere actionis
denominatur accidens per id quod ab eo est, et non per id quod
principium ejus est; sicut dicitur actione agens; nec tamen actio est
principium agentis, sed e converso. Et si per impossibile poneretur
esse aliquam actionem quae non esset accidens, non esset inhaerens, et
tamen denominaret agentem, et tunc agens denominaretur per id quod ab
eo est, et in eo non est ut inhaerens. Sed quia cujuslibet actionis
principium est aliqua forma inhaerens, ideo aliquid potest dici agens
duobus modis; vel ipsa actione, quae denominat agentem et non est
principium ejus; vel forma, quae est principium actionis in agente,
et secundum quid principium agentis; sicut dicimus ignem moveri sursum
motu proprio, et levitate. His visis, patet de facili qualiter
concedendum sit quod dictum est, et quid est quod dubitationem
induxerit. Diligere enim in divinis potest dici vel essentialiter,
secundum quod non importat nisi processionem secundum rationem; vel
notionaliter, secundum quod importat processionem realem amoris ab
amante: et ab utroque modo invenitur amor dupliciter dici: scilicet ut
qualitas, prout amor significat habitum amantis in amante; et ut
operatio, prout amor significat actum vel passionem amantis in amante.
Si igitur diligere sumatur essentialiter, cum dicitur, pater diligit
filium, dicetur diligere denominative amore qui est actus essentialis,
et sicut principio illius actus, ipsa caritate, quae est substantia
divina. Si autem sumatur notionaliter, tunc, si amor significat
formam quae est principium hujus actus, dicetur pater diligere filium
ipsa proprietate quae est principium processionis spiritus sancti,
sicut paternitas est principium generationis filii. Si autem amor
nominet ipsam actionem procedentem, sic pater dicitur diligere filium
amore qui est spiritus sanctus, vel spiritu sancto; licet hoc non adeo
expressam contineret veritatem. Et similiter est in aliis nominibus
personalibus quae significant personam per modum operationis, ut
verbum; et ideo dicitur, quod pater dicit verbo suo.
Ad primum igitur dicendum, quod diligere, prout essentialiter
sumitur, est omnibus modis idem quod esse, et quantum ad rem, et
quantum ad modum significandi, qui est significare absolute in
divinis. Unde accipiendo hoc modo diligere, nullo modo pater diligit
spiritu sancto. Sed diligere notionaliter sumptum, non idem est patri
quod esse, secundum modum significandi; quia diligere dicitur
relative, et esse absolute; et ideo non sequitur quod spiritu sancto
sit, quamvis spiritu sancto diligat: sicut paternitate est pater, nec
tamen paternitate est. Sed sapere in divinis nunquam dicitur nisi
essentialiter; et ideo nullo modo potest dici quod pater sit sapiens
sapientia genita.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. art., amor
personalis non se habet ad patrem diligentem ut principium dilectionis,
sed magis ut actus denominans: et ideo non construitur in habitudine
alicujus principii, nec in habitudine formae inquantum forma est
principium, sed solum inquantum forma est denominans; ut cum dicitur:
iste est agens actione. Et ideo, quia propositiones important
expresse habitudinem causae, non ita est propria ista: pater diligit
filium per spiritum sanctum, sicut haec: pater diligit spiritu
sancto. Quamvis etiam concedi possit, inquantum est principium
denominationis, non simpliciter. Haec autem: pater diligit a spiritu
sancto, nullo modo concedenda est: quia dicit principium per modum
efficientis.
Ad tertium dicendum, quod non dicit actum essentialem, sed
notionalem. Sciendum tamen est, quod in actu notionali, qui est
diligere, duo intelliguntur; scilicet actus ipse, et exitus actus ab
agente: et ipse actus est persona spiritus sancti; sed emanatio actus
ab agente est proprie notio, sive notionalis actus, qui est
processio: et ideo etiam persona spiritus sancti non significatur per
actum designatum verbo, quia verbum significat actum ut egredientem ab
agente, sed significatur per actum designatum nomine quod significat
actum absolute, ut amor et dilectio. Diligere autem proprie dicit
notionem, quia diligere idem est quod amorem emittere. Unde in verbo
diligendi importatur et ipse actus, qui est persona, ratione cujus
secundum illum actum denominatur pater diligens amore, qui est persona
spiritus sancti; et importat emissionem actus, ratione cujus est
notionale. Sed hoc verbum spirat significat ipsam emissionem actus,
et non actum emissum: et ideo pater non dicitur spirans spiritu
sancto, sed actu, vel proprietate spirationis. Et simile est de
generatione: quia generatio dicit emissionem geniti; unde non dicitur
quod pater generat verbo; sed dicere dicit emissionem verbi, et verbum
emissum: et ideo dicitur, quod dicit verbo. Verbum autem nominat id
quod emissum est, et non emissionem; et ideo verbum est personale,
sicut et amor: et diligere est notionale, sicut dicere.
Ad quartum dicendum, quod haec est vera: pater et filius uniuntur
spiritu sancto, secundum quod spiritus sanctus est ipsa unio, sicut et
amor quo formaliter uniuntur, ut dictum est, dist. 10, quaest.
1, art. 4, sicut eo quod ab eis procedit, sicut aliqui uniuntur
uno actu. Nec tamen ista simpliciter concedenda est, quod spiritus
uniat patrem et filium; quia unire significat per modum unientis
effective, quod non convenit spiritui sancto. Potest tamen concedi,
si intelligatur uniens formaliter, sicut albedo dicitur facere album.
|
|