|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater non diligat se
spiritu sancto. Aut enim diligere importat actum essentialem, aut
notionalem. Si essentialem, communis est toti Trinitati, et
significat divinam essentiam. Ergo non diligit se essentialiter
spiritu sancto. Si autem significat actum notionalem; contra: nullus
actus notionalis reflectitur super eum a quo est: non enim pater
generat se. Si igitur diligere sit actus notionalis, videtur quod
haec sit falsa: pater diligit se spiritu sancto.
2. Praeterea, processio spiritus sancti secundum ordinem naturae
praesupponit generationem filii: quia spiritus sanctus procedit a patre
et filio. Sed quidquid convenit patri secundum seipsum, potest etiam
sibi convenire, generatione filii non intellecta. Ergo cum diligere
se dicatur de patre respectu sui ipsius, videtur quod non diligat se
spiritu sancto: quia sic spiritus sanctus intelligeretur procedere a
patre per modum amoris, etiam filio non existente.
3. Item, amor gratuitus semper in alterum tendit, ut dicit
Gregorius, quod caritas minus quam inter duos haberi non potest. Sed
caritas creata est exemplata a caritate increata, quae est spiritus
sanctus. Ergo videtur quod amor iste quo diligit pater seipsum, non
sit amor personalis, qui est spiritus sanctus.
4. Praeterea, quocumque amore amat se pater, amat se filius et
spiritus sanctus. Si igitur pater amat se spiritu sancto, ergo et
spiritus sanctus amabit se spiritu sancto. Sed omnis amor procedit ab
amante. Ergo spiritus sanctus procedit a seipso, quod est
inconveniens. Ergo nec pater spiritu sancto amat se.
1. Contra, pater eodem amore amat filium et seipsum. Sed filium
diligit spiritu sancto. Ergo et seipsum spiritu sancto amat.
2. Praeterea, sicut amor est proprium spiritus sancti; ita et
verbum proprium filii. Sed, secundum Anselmum, pater dicit se
verbo, scilicet quod est filius. Ergo et amat se amore ab ipso
procedente, qui est spiritus sanctus.
Respondeo dicendum, quod cum dicitur pater diligit se spiritu sancto,
potest intelligi de dilectione essentiali vel notionali. Si de
dilectione essentiali, sic, sicut nec filium, ita nec seipsum spiritu
sancto diligit; sed caritate essentiali et operatione essentiali. Si
autem intelligatur de dilectione notionali, sic, sicut filium, ita et
se spiritu sancto amat: quia diligere notionaliter sumptum nihil aliud
dicit quam esse principium amoris personalis, qui est spiritus
sanctus; quia amor qui significatur per modum operationis, denominat
patrem a quo est, ut pater dicatur spiritu sancto diligere. Et cum
tota ratio dilectionis quae est in filio, sit in patre, et e
converso; ex neutra parte potest impediri quin pater spiritu sancto
seipsum diligat, scilicet nec ex parte spirantis amorem, nec ex parte
diligibilis: quia ipse pater ex una parte sufficiens principium est
spiritus sancti, et ex alia parte sufficiens ratio diligibilitatis in
ipso est, et etiam in spiritu sancto. Unde sicut pater filium spiritu
sancto diligit; ita et seipsum et spiritum sanctum spiritu sancto
diligit.
Ad primum igitur dicendum, quod intelligitur de actu notionali. Sed
sciendum est, quod cum actus omnis notionalis importet rationem
principii quantum ad originem divinae personae, hoc contingit
dupliciter: quandoque enim designatur ratio principii respectu ejus in
quod terminatur actus notionalis, ut cum dicitur: pater generat
filium: generare enim importat habitudinem principii quae est in
generante respectu generati: et in talibus non potest fieri
reciprocatio, ut dicatur quod pater generat se; quia nulla persona est
principium sui ipsius: quandoque autem habitudo principii non
importatur respectu ejus in quod transit actus, ut patet cum dicitur:
pater dat essentiam filio: non enim significatur pater esse principium
dati quod est essentia, sed ejus cui datur; et similiter est in hoc
verbo diligere, quod importat habitudinem principii, non diligentis ad
dilectum, sed diligentis ad amorem, qui importatur in verbo diligit;
et ideo in talibus potest esse reciprocatio: et hoc contingit, quia
verbum diligere non tantum importat emissionem, sed ipsum amorem
emissum; unde si accipiatur separatim id quod ad originem pertinet
tantum, non erit conversio; non enim potest dici, quod pater spiret
se.
Ad secundum dicendum, quod si generatio filii non esset, pater non
diligeret se spiritu sancto; quia nec pater esset, cum persona patris
paternitate constituatur. Si tamen detur per impossibile quod persona
patris remaneat, poterit per se amorem spirare personalem. Nec tamen
ab hoc excluditur filius: quia omnis patris perfectio est etiam filii,
in qua secundum relationem originis non opponuntur.
Ad tertium dicendum, quod amor gratuitus non est amor privatus, qui
in alterum tendat; nihilominus tamen et in ipsum amantem reflectitur;
non enim tantum proximus ex caritate diligendus est; sed etiam seipsum
et quantum ad animam et quantum ad corpus ex caritate debet homo
diligere; et ita etiam pater spiritu sancto diligit.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, spiritus sanctus diligit se
spiritu sancto, si intelligatur de dilectione essentiali, expresse
verum est; quia sicut seipso Deus est, ita seipso essentialiter
diligens est. Si autem intelligatur de dilectione notionali, tunc in
hoc verbo diligere importatur quasi duplex actus; scilicet ipse actus
amoris qui significat personam spiritus sancti, et emissio amoris.
Unde diligere notionaliter sumptum, nihil aliud est quam spirare
amorem. Per spirare enim significatur ipsa emissio; sed per amorem
persona spiritus sancti; ac si diceretur generare filium. Unde sicut
filio non competit generare filium, ita nec spiritui sancto spirare
amorem. Nec ex hoc aliquid imperfectionis in spiritu sancto vel in
filio relinquitur, ut ex praedictis patet, dist. 7: et ideo
secundum hunc sensum non conceditur quod spiritus sanctus notionaliter
diligat. Si autem ab intellectu hujus verbi diligit separetur actus
originis per quem efficitur notionale; et remaneret tantum id quod
personale est, scilicet ipse amor: sic spiritui sancto conveniret:
quia ipse procedit ut operatio subsistens. Unde ipsa operatio est
operans; et secundum hoc spiritus sanctus etiam seipso diligeret
seipsum vel patrem; et tunc diligere non importaret aliquid notionale,
sed tantum personam alio modo significatam. Unde hoc verbum diligere
potest tripliciter sumi. Aut secundum quod dicit essentiam tantum; et
tunc dicit exitum secundum rationem operationis essentialis, quae est
ipsa essentia, ab essentia divina; et sic pater non diligit spiritu
sancto, et similiter filius et spiritus sanctus. Aut secundum quod
nominat tantum personam spiritus sancti; et sic etiam non dicit
exitum, nisi secundum rationem; unde secundum hoc convenit tantum
spiritui sancto diligere. Sed iste modus inconsuetus est. Aut dicit
exitum realem; et tunc simul importat notionem activam, et personam
spiritus sancti; et tunc non convenit nisi patri et filio.
|
|