|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pater et filius non
diligant nos spiritu sancto. Omne enim dictum de Deo connotans
effectum in creatura, est essentiale. Sed cum Deus dicitur creaturam
diligere, in dilectione connotatur effectus in creatura, quem
diligendo confert. Ergo oportet quod essentialiter sumatur. Sed
dictum est, art. antec., quod pater et filius nullo modo diligunt
spiritu sancto, si diligere essentialiter sumatur; quia spiritus
sanctus nullam rationem habet principii respectu alicujus essentialis,
neque per modum denominantis, neque alio modo. Ergo videtur quod
pater et filius non diligunt nos spiritu sancto.
2. Praeterea, cum dicitur, pater diligit filium spiritu sancto, ut
supra dictum est, secundum opinionem Hugonis de s. Victore,
ablativus construitur in habitudine effectus quasi formalis. Sed in
illa comparatione qua Deus ad creaturam comparatur, nullo modo se
habet spiritus sanctus ut effectus, immo magis id quod in creatura
efficitur. Ergo videtur quod non possit salvari haec eadem ratio
veritatis.
3. Item, sicut dilectio se habet ad spiritum sanctum, ita et
generatio ad filium. Sed pater non generat nos filio; immo potius
dicitur nos regenerare spiritu sancto. Ergo videtur quod nec nos
spiritu sancto diligat.
1. Contra est quod dicitur Joann. 17, 22: ut sint unum in
nobis, sicut et nos unum sumus. Non enim loquitur ibi de unitate
essentiali tantum; quia illo modo Deo non unimur; sed de unitate
consonantiae, vel amoris, quod est spiritus sanctus. Ergo videtur
quod sicut pater et filius diligunt se spiritu sancto, ita et nos.
2. Praeterea, sicut verbum est proprium filii, ita et amor proprium
spiritus sancti. Sed pater dicit omnem creaturam verbo suo; unde
Augustinus: dixit, et facta sunt; idest, verbum genuit in quo erat
ut fierent. Ergo diligit creaturam amore suo, qui est spiritus
sanctus.
Respondeo dicendum simpliciter quod pater et filius nos diligunt
spiritu sancto, sicut supra, 10 dist., expresse habetur.
Sciendum tamen est ad ejus intellectum, quod processio divinarum
personarum est quaedam origo processionis creaturarum; cum omne quod
est primum in aliquo genere, sit causa eorum quae sunt post; sed tamen
efficientia creaturarum essentiae communi attribuitur. Unde dicendum
est, quod cum dicitur, pater et filius diligunt nos spiritu sancto,
hoc verbum diligere potest sumi essentialiter et notionaliter; et
utroque modo vera est locutio. Si enim sumatur essentialiter, tunc in
verbo dilectionis designabitur efficientia totius Trinitatis, et in
ablativo designante personam spiritus sancti, designabitur ratio
efficientiae, non ex parte efficientis, sed ex parte effectorum,
quorum ratio et origo est processio spiritus sancti, sicut et verbum;
quamvis proprie verbum sit ratio creaturarum, secundum quod exeunt a
Deo per modum intellectus. Unde dicitur, quod pater dicit omnia
verbo, vel arte sua. Sed spiritus sanctus est ratio earum, prout
exeunt a Deo per libertatem voluntatis; et ideo dicitur proprie
diligere creaturam spiritu sancto, et non verbo. Si autem sumatur
notionaliter; tunc est vera etiam locutio, sed habet aliam rationem
veritatis; quia verbum dilectionis non importabit ex principali
intentione habitudinem efficientiae respectu creaturae; sed
principaliter denotabit rationem hujus efficientiae ex parte
effectorum, et ex consequenti dabit intelligere habitudinem
efficientiae, ut supra dictum est, 30 dist., quaest. 1, art.
3, et tunc est sensus: pater diligit creaturam spiritu sancto;
idest, spirat amorem personalem, qui est ratio omnis liberalis
collationis factae a Deo creaturae.
Ad primum igitur dicendum, quod sicut dictum est, in corp. art.,
utroque modo potest sumi. Si enim sumatur essentialiter, nihil
sequitur inconveniens; quia spiritus sanctus non designabit principium
diligentium, sed dilectorum. Unde tunc designabitur habitudo ablativi
substantive in ipso ablativo, ut dicit Praepositinus. Si autem
sumatur notionaliter, nominativus poterit connotare effectum in
creatura per modum habitudinis ad terminum, sicut supra dictum est,
30 dist., art. 2.
Ad secundum dicendum, quod sicut in egressu artificiatorum ab arte est
considerare duplicem processum; scilicet ipsius artis ab artifice,
quam de corde suo adinvenit; et secundo processum artificiatorum ab
ipsa arte inventa; ita etiam in processu voluntatis est duo
considerare; scilicet exitum amoris ab amante, et secundo exitum
ipsius rei datae per amorem ab amore. Unde quantum ad primum exitum se
habet spiritus sanctus in comparatione Dei ad creaturam ut effectus,
sive quod est de principio, sicut et verbum; sed quantum ad secundum
exitum utrumque se habet ut principium, scilicet et verbum et amor;
sed creatura ut effectus.
Ad tertium dicendum, quod hoc verbum generat importat tantum originem
personae, et non importat personam per modum actus, sicut diligere et
dicere important utrumque; et ideo pater non denominatur generans
filio, sed generatione; denominatur autem diligens amore qui est
spiritus sanctus. Generatio autem qua nos regenerat, non est per
naturam, sed per voluntatem; et ideo ex parte nostra accipiendo,
spiritus sanctus est ratio talis generationis magis quam filius, qui
procedit per modum naturae.
|
|