|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater sit sapiens
sapientia genita. Omnis enim sapiens sua sapientia sapiens dicitur.
Sed filius est sapientia patris, qui est sapientia ingenita. Ergo et
cetera.
2. Praeterea, omnis sapiens est sapiens illa sapientia sine qua
sapiens non esset. Sed sine filio pater sapiens non esset, ut supra
dixit Augustinus, 9 dist. Ergo videtur quod pater sit sapiens
filio, vel sapientia genita.
3. Item, illa sapientia quis sapiens dicitur in qua videt ea quae
ipse cognoscit. Sed supra dixit Augustinus, 31 distinct.: ibi,
scilicet in verbo, videt omnia Deus. Ergo et cetera.
4. Praeterea, Deus sapiens non diceretur nisi seipsum videret.
Sed seipsum videt in filio, sicut res videtur in sua imagine. Ergo
videtur quod sit sapiens filio, vel sapientia genita.
1. Contra est quod in littera ab Augustino dicitur.
Respondeo dicendum, quod quamvis pater dicat se verbo suo, nullo modo
concedendum est quod sapientia genita sapiens sit; et hoc propter
diversum modum significandi in utroque. Verbum enim significat per
modum operationis, quae denominat illud a quo progreditur, scilicet
operantem; unde pater denominatur dicens verbo genito, sicut et
diligens amore procedente. Sed sapientia significatur per modum formae
manentis in eo cujus est; unde non potest denominari aliquis sapiens
nisi per id quod in ipso est, et non per id quod ab ipso est.
Quidquid autem significatur esse in aliquo per modum formae vel
substantialis vel accidentalis, significatur ut principium alicujus in
ipso; quia forma substantialis est principium substantialis esse; et
accidentalis dat aliquod esse, scilicet accidentale; et utraque
principium est operationis in eo in quo est. Cum autem filius nullam
rationem principii habeat respectu patris, non potest dici, quod pater
filio, vel sapientia genita, sapiens sit.
Ad primum igitur dicendum, quod sapientia patris dicitur dupliciter:
scilicet sapientia quae in ipso est, quae est essentialis sapientia;
et hac formaliter sapiens est, sicut quilibet sapiens denominatur
sapiens sapientia quae in eo est. Dicitur etiam sapientia patris quae
est a patre procedens; et hac non denominatur sapiens, sicut nec homo
sapiens denominatur a sapientia quam in alterum docendo producit.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus in illa ratione contra
haereticum accipit sapientiam essentialem, sine qua pater sapiens non
esset, secundum quod ab apostolo est appropriata filio, 1 Corinth.
1, 24: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; et sapientia
in ratione appropriata non esset, si filius non esset: unde oportet
filium patri coaeternum esse, sicut et sapientiam filio appropriatam.
Ad tertium dicendum, quod videre in aliquo dicitur dupliciter. Aut
cujus cognitionem in eo accipit, sicut intellectus scientiam in
sensibilibus accipit, vel intellectus possibilis in lumine intellectus
agentis, vel discipulus in verbo magistri dicto vel scripto. Aut rem
cognitam in alio repraesentatam intueri; sicut aedificator videt artem
suam in domo quam facit, vel sicut aliquis videt illud quod scit, in
libro ubi scriptum est. Primo ergo modo pater nihil videt in filio,
quia non accipit cognitionem a filio; sed secundo modo; quia rationes
ipsas omnium creaturarum in verbo suo posuit, ipsum generando.
Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod quamvis pater videat in
verbo creaturam, non tamen ibi videt se. Non tamen video causam quare
sicut per modum praedictum creaturam in verbo videt, quae ibi relucet,
non multo magis seipsum videat, qui perfectissime in verbo
repraesentatur; et sic etiam non est inconveniens quod per modum istum
in creatura se videat, quae ipsius divinae bonitatis repraesentativa
est per imaginem vel vestigium; non tamen sequitur quod pater sapiens
sit sapientia genita.
|
|